Quaestio 8

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe19308

Sources:

Bb: Badius1520b

B71r

1
Irca. 8 arguitur, quod in deo non sint ponendae plures personae. Primo sic. De quibus nomen spe
ciale pliciter enunciari potest, & generale: siue illud speciale fuerit nomen rei siue nomen i
tentionis, veluti cum Abraham, lsaac, & lacob sunt tres homines, & tria animalia: seu cum sunt
tria indiuidua hominis vel animalis, & tres homines vniversalitria animalia. secundum Augustinus v. de trinitate. c. vi.
Deus & persona se habent in dinis sicut generale & speciale. Est eim deus quod cone ad personam,
siue persona sit nomen rei siue nomen intentionis. Si es in deo ptr, & filius, & spiritus san. sunt
plures personae: & plures dii. consequens falsum est, ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Boethius dicit li. i. de trinitate. ca. iiii. In
deo nulla est ex diuersitate philosophitas sci si non est philosophtas personarum nisi ex aliqua earum diuersitate: quia vbi est omnino
identitas, perfecta est vnitas, & ita nulla omnino pluralitas, ergo &c.

3 ⁋ ldem ibidem. Vbi nulla est differentia
nulla omnino est pluralitas, quare nec numerus: sed vnitas tantum. Haec maxime contingunt in deo. er-
go in deo nullus est omnino numerus. sed non est personarum pluralitas sine omni numero. ergo &c.

4 ⁋ Item quaecumque in aliquo sunt vnius & eiusdem rationis, vno non multiplicato nec alterum poterit multi-
plicari, persona & esse in pre & fi. & spii. san. sunt vnius & eiusdem rationis. dicente Augu. vii. de trinitate. c. vi.
quod hoc est illi esse quod personam esse, quare cum esse non plurificatur in pre & fi. & spii. san, nec persona, ergo &c.

5 ⁋ Item simplicitas sequitur vnitatem: vt habitum est supra. vbi ergo maior vnitas, & maior simplicitas.
sed maior est vnitas vbi cum vnitate essentiae est vnitas personae, quam vbi est pluralitas personae, ergo & ma-
ior simplicitas. sed in deo summa posita est simplicitas, ergo &c.

6 ⁋ In contrarium arguitur, quia in quo est
ponere personarum alietatem, & philosophtatem, quia non est alietas nisi ex pluralitate. in deo est ponere personarum
alietatem. secundum quod dicitur in symbolo Athanasii. Alia est persona pris, alia filii, alia spiritus sancti. ergo &c.

7 ⁋ Dicendum ad hoc: quod cum secundum praedetermiata in deo non sit ponere personam penes aliquam
rationem absolutam accipiendam, sed solummodo penes relationem siue proprietatem relatiuam, & hoc non quam
cumque, sed solummodo per illam quae ordinatur persona ad actum emanationis, vt a quae emanat id quod procedit, vel vt quae
per emanationem procedit: quae non est nisi relatio pertinens ad originem: quae etiam in deo non est accipienda ad ali-
quid extra vt ad creaturam: quia relatio dei ad creaturam, est secundum dici tantum, & quasi accidentalis: ratio autem per
sonalitati essential est ei cuius est: Proprietas autem relatiua numquam est singularitur siue vnica & solitaria: Plu-
res ergo debent esse in deo proprietates relatiuae penes quaes accipitur ratio personae in ipsis: & ideo nccanrio in
deo sunt plures personae ponendae. vt sic in deo cum vnitate in siptua, de quae tractatum est supra, nccen sit ponere
philosophtatem in personis. Quod bene ostendunt Augustinus & Hila. auctoritate sacrae scripturae, vt partractat Magtur lib. i.
Sentem. dist. ii. c. Personarum quoque pluralitatem. Sed vnitati stnae contrariatur Arrius diuidens sbuas, ponendo
tot seunas in diuinis quot personas. Distinctioni autem personarum contrariatur Sabellius, ponens vnum suppositum ab
solutum, & illudiesem patrem cum generat, & filium cum generatur, & spcntum sanctum cum procedit. secundum quod tactum est su
pra. Et procedit dicta ratio ponendi plures personas in deo, a ratione formali propria personae constitutiua.

8 ⁋ Sed Ric. iii. li. de trinitate. sumit ad idem alias rationes a rationibus communibus, quasi consequentibus esse personae iam con-
stitutae: quaerum primam accipit in ca ex ratione perfectae bonitatl siue amorl aut charitati: quam nccen est po
nere in deo: quae talis est. In deo est totius bonitati plenitudo atque perfectio: cui vera & suma charitas de-
esse non praet. Nullus autem pro priuato suiipsius amore dicitur proprie hre charitatem. Oportet namque vt amor in al
terum tendat vt charitas esse quaeat. Oportet ergo vt in deo sit vnus & alter, & ita plures personae, vt chari
tas perfecta in ipso esse possit, non enm potest dici quod illam habeat ad creaturam, eo quod non est summe diligibilis. secundum
quod partractat ibidem. Secundam vero rationem accipit in iii. c. ex ratione summae felicitatl & iucunditatis, quam
siliter nccem est ponere in deo, sic. In plenitudie summae felicitati non potest deesse id quo nihil est iucundius, non
potest amor esse iucundus nisi sit mutus. quia (vt ca. xvi. dicit) intimae charitati delitiae hauriuntur ex corde
alieno. In amore autem mutuo oportet vt sit & quid amorem impendat, & quid amorem rependat. vbi autem vnus &
alter esse convicitur, vera pluralitas deprehenditur. & &c. Tertiam accipit ex ratione summae beniuolentiae. c. iiii. sic
Si tantum vnica esset persona in deitate, non hiret cui conicaret suam abundantiam. & hoc aut quia conicantem hire non
possit cum velit, aut quia nolit cum possit. Sed proculdubio omnipotens per impossibilitatem excusari non praet: nec
etiam per defectum beniuolentiae: quia hoc esset defectus in ipso, vt manifeste partractat. &S &c. Nec est in hac verita
te scrupulus aliquis dubitationis, nisi quia (vt dicit ibid. c. ix. miratur homo quom possit esse plus quam vna perso
na, vbi non est plus quam vna substantia. Sed hunc scrupulum redarguit a contrario: cum videmus quod in homine
vbi est plus quam vna substantia, non tamen est plus quam vna persona: cum tamen illae substantiae sint tam diuersae sicut
corpus & anima, vt partractat ca. x. Vnde & dicit li. iiii. c. x. Sicut esse substantialiter aliud & aliud non tollit
vbique vnitatem personae: sic esse personaliter alium & alium, non scindit vbique vnitatem substantiae. nam in humana &c. Bb71v

9
⁋ Alia autem ratione ostenditur pluralitas personarum in deo, scilicet ratione originis & modi emanandi
vnam personam ab alia. Cum enim ratio originis vel emanationis necessario ponenda est in deo: vt infra vide-
bitur, ratio autem origis seu emanationis non est nisi vnius personae ab alia, & ita non nisi plurium. dicit enim Hi
la. i. de triniitate. c. ix. Deo ex deo nato neque eundem natiuitas permittit esse, neque aliud. hoc est, nec eundem in
persona, nec alium in substantia. Idcirco necesse est ponere in deo plures esse personas. Et secundum hoc di-
cit Ricar. li. iiii. c. xiii. Existentia tribus modis potest variari, aut secundum solam rei qualitatem, aut secundumsolam
rei originem, aut secundum vtriusque concursionem. Secundum solam rei quaelitatem variatur existentia quando pluribus per
sonis est vna eademque origo per omnia, singula propriaque substantia. Plures namque substantiae non possunt esse
sine differenti qualitate. Secundum solam originem differunt, si vnus originem habet, alter origine caret, vel
si originem habentium origo vnius differt ab origine alterius. Tam secundum qualitatem quam secundum originem variatur
existentia, vbi singulis personis est singularis substantia, & propria origo diuersa. Et tunc sequitur ca. xiiii.
in humana natura personarum existentia tam secundum qualitatem quam secundum originem variatur. In angelica vero
natura nulla est propagatio sed sola simplex creatio: idcirco oportet qualitate differre. Et sequitur
capite, xv. In diuinis autem nullo modo possunt aliqua qualitatis differentia abinuicem differre. Re
inquitur ergo vt dicantur iuxta modum originis aliquam differentiam habere. nam vbi nul-
la est differentia, nulla pluralitas esse potest.

10 ⁋ Ad argu. primum in oppositum, quod deus & prosona in diuinis habent se sicut generale
& speciale, ergo &c. Dicendum quod differunt esse cone, & esse generale aut speciale: quia omne generale
& speciale est commune: sed non econverso. Non est enim generale aut speciale nisi quod est commune secund
diuersitatem naturae subiectae in subiectis, vt est animal in homine & asino, & homo in lsaac & lacob. Estau
tem commune aliquid in identitate naturae, etsi sit in diuersis suppositis: vt est deitas in personis diui
nis: & similiter ratio personae simpliciter in singulis personis. Sed aliter deitas est cone, aliter persona: quia deitas
secundum vnam & eandem rationem deitatis communis est pluribus, persona autem non nisi secundum aliam & aliam ra-
tionem personalitatis. Et commune primo istorum duorum modorum nullo modo habet rationem vniuersa
lis neque generalis aut specialis. Cone vero secundo modo & similiter primo principali habet rationem vniuer-
salis & generalis aut specialis, secundum quod determinatum est supra in quaestione de communitate perso
nae. Et verum est in talibus, quod de quibus speciale potest pluraliter enunciari, & generale: sed sic non est deus
in diuinis commune, generale, aut speciale ad personam: quia eiusdem communitatis est quo ad subiecta
deus & persona simpliciter: licet alio & alio modo: vt iam dictum est. Et propter illum modum
communitatis alium & alium, pluraliter persona praedicatur de patre & filio & spiritu sancto: sed non deus
aut deitas, siue diuina essentia. Per quod patet prolixa partractatio huius materiae. vii. de triniitate. Augustinus
ni, maxime. iiii. &. vi. c.

11 ⁋ Ad secundum dicendum, quod diuersitas sumitur proprie vel large. Proprie enim
notat alietatem in substantia siue essentia. Large autem notat solam alietatem & distinctionem secundum respe
ctus relationum. Primo modo nulla est in deo ex diuersitate pluralitas. Est tamen Secundo modo
propter hoc quod dicit Augustinus vii. de triniitate. quod dicendo tres personas, istis nominibus intelligi ecclesia non di
uersitatem voluit: sed singularitatem noluit.

12 ⁋ Per idem patet ad tertium: quia vbi nulla est diuersi-
tas omnino, nec primo modo, nec secundo, ibi nulla est pluralitas quocumque modo nec numerus. Sed
vbi est diuersitas aliquo modorum. secundum illum est pluralitas & numerus. Et sic in deo est plurali
tas & aliquis modus numeri secundum modum quo in ipso est diuersitas: vt amplius patet ex supra
determinatis circa modum ponendi numerum in deo.

13 ⁋ Ad quartum quod in deo persona & esse sunt
eiusdem rationis, dicendum quod verum est secundum modum praedicandi & dicendi in seipsis: quia in se
psis ambo dicuntur ad se, & secundum substantiam. Secundum tamen modum praedicandi & dicendi in suis pro
priis subiectis, sunt alterius rationis: quia esse in deo omnino dicitur ad se, persona vero in subie-
tis dicitur ad aliud: vt amplius patet ex iam determinatis.

14 ⁋ Ad vltimum dicendum est secundum quod expo
itum est supra in prima quaestione de simplicitate dei, quod duplex est vnitas, quaedam quae secundum graecos di
citur monas, quae est vnitas repugnans multitudini discretorum in diuersis, quaedam vero quae dicitur henas
repugnans multitudini vnitorum in eodem. Vnitatem isto secundo modo sequitur simplicitas: & vbi est maior
vnitas, & maior simplicitas. & conuenit cuilibet personae in se sicut & essentiae. Est enim persona aeque
simplex cum essentia: vt habitum est supra, & amplius habebitur infra. Vnitatem vero primo modo non sequi-
tur simplicitas. Sic enim vnum non oportet quod sit simplex: vt patet in mundo. Et non sequitur quod sit ma-
ior simplicitas vbi est maior vnitas. Isto enim modo maior est vnitas mundi quam angeli, & tamen non se
queretur quod non possent esse plures angeli, licet non possint esse plures mundi. Et conuenit ista
secunda vnitas diuinae essentiae, inquantum non possunt esse plures essentiae diuinae: & similiter perso
nae secundum quamlibet rationem personae, inquantum non pabet esse plures patres in diuinis, nec plures filii, sicut
nec plures dii: vt infra videbitur: sed non conuenit personae secundum rationem personae simpliciter, quia Bb72r
plures personae sunt in deo, licet non plures essentiae: vt iam expositum est, & infra amplius exponetur.
De vnitate ergo secundo modo, maior est vera, vt dictum est, & minor falsa. Non enim est maior
vnitas quae dicitur henas, vbi est vnitas essentiae cum vnitate personae, quam vbi est eum pluralitate in di-
uinis vt dictum est. De prima vero vnitate econuerso maior est falsa, vt dictum est, & minor vera:
sed talis vnitas ex parte personae simpliciter non potest esse summa in deo: quia excluderet personarum
omnimodam pluralitatem, quae sequitur summam vnitatem secundo modo. & sic non est in deo summa vni
tas, sicut est summa simplicitas: quia secundum omnem rationem est ibi summa simplicitas, & vnitas simplicita
tis, non tamen secundum omnem modum est ibi summa vnitas discretion is & singularitatis, quia illa repugnat sum
mae simplicitati. summa enim simplicitas deitatis requirit quod in ea sit personarum pluralitas & non vnitas.