Quaestio 7

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe18871

Sources:

Bb: Badius1520b

B69r

1
Irca septimum arguitur, quod persona non significat aliquid commune in diuinis.
Primo sic. Non est communitas nisi aliqua vnitas pluribus conveniens. plures
non sunt in diuinis nisi tres personae. sed persona non est aliquod vnum conue-
niens tribus: quoniam in personalitate differunt. In eo autem in quo aliqui diffe
runt, vnitatem & conuenientiam non habent. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Commune vni
uocum est verum vniuersale ad illos quibus est commune. Persona autem diuinis
ersonis convenit vniuoce: quia secundum idem nomen, & secundum eandem rationem assignatam a
Boethio, & correctam a Ricardo: vt dictum est. ergo si persona est commune tribus personis, est al-
quod verum vniuersale in diuinis: cuius oppositum determinatum est supra.

3 ⁋ In contrarium Bb69v
est id quod dicit Augustinus. vii. de trinitate. Propterea dicimus tres personas: quia commune est
persona eis id quod est.

4
⁋ Dicendum ad hoc: quod triplex est communitas: quaedam rei purae, quaedam rationis pu-
rae, quaedam vero media partim rei, partim rationis. Primo modo est communitas solius essentiae,
& attributorum essentialium tribus personis. Et secundum hanc communitatem dicitur quod pater est
deus: filius est deus: spiritus sanctus est deus. Et haec est remotissima a ratione vniuersalis: quia
in vnitate rei singularis fundatur, non sic autem communitas vniuersalis. Communitas tertio mo
do dicta est communitas relationis tribus personalibus relationibus: quae sunt paternitas, filiatio,
spiratio. Quae relatio est vnum praedicamentum in diuinis, non solum ratio praedicamenti. Secundum hanc
enim communitatem dicimus quod paternitas est relatio, filiatio est relatio, spiratio est relatio: & quasi
in concreto dicimus quod pater est relatiuum, filius est relatiuum, spiritus sanctus est relatiuum. & haec con-
munitas magis appropinquat vniuersali quam praecedens, quia non consistit in vnitate relationis sin-
gularis: sed quasi in abstracta a tribus relationibus singularibus realibus praedictis. Nec tamen in
ea est vera ratio vniuersalis: quia non sunt in ipsis tres realitates in fundamento suppositorum: sed
vnica tantum, quia in vna re singulari quae deitas est, fundantur, vt infra patebit: & vniuersale verum
debet habere diuersam realitatem in suis suppositis, secundum quod de hoc habitum est satis superius.
propter quod dicta est ista conmunitas, partim rei, partim rationis: licet non sit in ea vera vniuersa-
litas. Quomodo autem illae tres relationes dicuntur reales, & quodam modo tres res, non solum propter
realitatem naturae & essentiae quae est earum fundamentum, sed propter realitatem hypostasum quas
constituunt, videbitur inferius. Communitas autem secundo modo dicta, est communitas illa quae est
in nomine personae. Sed hoc ponunt diuersi diuersimode. Quidam enim dicunt quod communitas perso-
nae est secundum negationem: sicut est communitas indiuidui ad Petrum & ad Paulum: quia
scilicet non capit essentia singularis eorum partitionem in plures, sicut capit essentia humani-
tatis si mpliciter in humanitatem huius & illius, secundum quod supra tactum est. Sed hoc non est ve
rum, quod persona in diuinis non consistit in pura negatione, etiam si non significaret nisi intena
tionem, sicut significat indiuiduum, immo fundatur in creaturis in ipsius naturae communis po
sitiua determinatione, & in diuinis super relationes diuinorum suppositorum: vt praedictum est.

5 ⁋ Ideo aliter respondendum est, alio modo ponendo personam significare substantiam vel essentiam
alio vero modo ponendo ipsam significare intentionem. Ponendo vero perfonam significare sub-
stantiam vel essentiam, quidam aspiciunt in ponendo eius communitatem ad naturam relationum quae sunt
personarum constitutiuae: quidam vero ad ipsas personas siue hypostases singulares constitutas. Ad
communem vero essentiam non potest fieri aspectus: quia tenet vnitatem & non multiplicat trini
tatem, secundum Boethium: sine qua multiplicatione non est personae communitas: vt dictum est iam su-
pra secundum Ricardum. Secundum primum modum dicunt aliqui quod ibi est communitas in re relationum quae
sunt constitutiuae personarum: super quas est ibi (vt dictum est) communis ratio relationis ad pa-
ternitatem filiationem & spirationem. & illam dicunt significari nomine personae: sicut speciales re-
lationes significantur nominibus patris & filii & spiritus sancti. Et ideo personam communem esse ad
patrem, & filium, & spiritum sanctum: sicut est relatio simpliciter communis ad paternitatem, filiationem,
& communem spirationem. Sed hoc non potest stare, quoniam (vt dictum est secundum Ricar. supra) nomen personae non
significat nisi singulare vnicum in se & indistinguibile in se, & distinctum a quolibet alio, & quid tale
nullam rem communem significat. Vnde si ita esset vt dicunt, tunc non esset communitas alia praedi-
cata cum dicitur, pater est persona, filius est persona, spiritus sanctus est persona, quam illa quae prae-
dicatur cum dicitur pater est relatiuum, filius est relatiuum, spiritus sanctus est relatiuum. Quod falsum est:
quia esse relatiuum simpliciter nullam rationem distinctionis importat, sicut importat nomen personae. Et
reuera si persona proprie & per se significatione prima & absoluta diceretur significare substan
tiam quae est hypostasis, aut relationem, tunc non posset esse commune ad tres hypostases relatiuas
nisi significando communem relationem ad illarum relationes, aut nihil omnino reale quod est commu
ne intelligitur nomine personae: quod proculdubio verum est. Ideo ponentes quod persona significat sub-
stantiam vel essentiam, ponunt communitatem eius absque significatione communis alicuius. Magister Gerar-
dus La pucelle, qui ponens quod persona significat essentiam non gratia sui, sed gratia suppositorum, ita
quod supponat pro personis non pro essentia, vt expositum est supra: ratione huius suppositionis dicit quod
pluraliter accipitur, & tamen substantiam significat in plurali sicut & in singulari, & ita quod communitas
eius non est in significatione: sed in suppositione. Et arguit contra eum Praepositinus sic. Hoc no-
men deus etsi aliquando supponit pro persona, aliquando pro essentia: tamen vbi supponit pro persona, Bb70r
inquantum supponit pro persona, non supponit pro essentia. Vbi ergo supponit pro qualibet persona
eandem conitatem habet cum persona: & potest in plurali praedicari de tribus sicut & persona. Quod non est ve-
rum, non est ergo illa ratio sufficiens. Ricar. vero consequenter dicens opinioni suae praepositae, diceret quod perso
na non dicit aliquid commune ad tres per significationem: sed solum per indeterminationem, quia non significat
nisi aliquem vnum qui est distinctus ab omnibus, cuius ratio inquantum huiusmodi communis esse non potest, ni-
si quia non determinat aliquem talium significatum personae, neque in singulari, neque in plurali quantum
est ex parte significati: sed in singulari significat aliquem talem: in plurali vero aliquos tales. In
quo concordat Simodo Tornacen. quid dicit (vt recitat Praepositinus) quod gratia consignificationis hoc no
men persona transit ad pluralitatem: vt dicatur, pater & filius & spiritus sanctus sunt tres personae id est sunt
vnum: & per se. id it distincti: vt hoc pronomen se sit pluralis numeri & masculini generis, sicut in sin
gulari pater est persona id est vnum, per se . i. distinctus: vt ly se sit masculini generis. sed nomine personae in
singulari ntelligitur singulariter, in plurali pluraliter. Et redit quo ad istam communitatem
haec positio in idem cum positione dicente quod persona non significat nisi essentiam: & supponit pro
hypostasi. ita quod si non ponatur aliquid aliud de significato personae quam essentia, aut relatio distin-
ctiua, aut hypostasis singularis, in illo communi nihil est quod commune est tribus nisi sola vox perso
nae. Dico secundum quod sumatur ista conmunitas: quia ex parte essentiae communis (vt dictum est) su
mi non potest. Et sic esset sola communitas aequiuocationis, quod non apparet esse concedendum. Vnde vi
detur esse recurrendum ad positionem dicentem quod persona de significato suo absoluto nomen est in-
tentionis secundae secundum praedictum modum: quamuis non supponat nisi rem quae est suppositum sin
gulare, sub illa indifferentia quam ponit Ricar. vt dictum est. Et est illa intentio ratio qua intellectus con
cipit suppositum reale quod est hypostasis, significatum nomine rei: vt est pater & filius in diuinis, Pe-
trus & Paulus in creaturis: concipit inquam vt distinctum per se a quolibet. Et consistit ista intentio in
respectu quodam & modo se habendi huiusmodi rei in comparatione & respectu ad essentiam conmunem
& ad quodlibet aliud quod consimilem habet distinctionem, siue in vna essentia singulari: vt contin
git in diuinis: siue in vna essentia specifica: vt contingit in hominibus: siue in pluribus essentiis spe
cificis: vt contingit in hominibus & angelis. In omnibus enim istis nomen personae quasi eiusdem inten-
tionis est: nisi quod ab absoluto sumitur in creaturis, & a respectiuo in diuinis. Vnde quia ratio ta
lis intentionis consistit in quadam comparatione, sicut & aliarum intentionum generis & speciei, ideo con
munitas intentionis quodammodo est communitas proportionis. Est enim Petrus indiuiduum &
persona sicut Paulus: quia eodem modo se habet ad speciem suam, & ad suum condiuisum, sicut
Paulus: & consimili modo dicitur homo esse species sicut asinus, & quantitas genus sicut qualitas:
& hoc propter similem comparationem ad sua inferiora. Et sic in nomine personae ex parte significa
ti nihil potest sumi cone secundum quod distinguitur in contenta, nisi ratio intentionis: quae in sua commu-
nitate nihil rei habet extra: sed solum consistit in conceptu intellectus: nec habet rationem vniuersalis
realis: sed intentionalis tantum, licet consideratur circa rem, & habet rationem accidentis, non existentis in re:
sed solum in conceptu intellectus. Propter hoc non est inconveniens si ponamus quod habeat rationem
vniuersalis veri intentionalis, licet ratio vniuersalis realis nullo modo ponatur in diuinis. Illud etiam
quia est quodammodo in re, aliquam compositionem poneret in deo: quod non facit istud: quia solum po
nitur in conceptione intellectus. Sed est aduertendum quod huiusmodi intentionem vniuersalem contin
git quandoque ad aliquid comparari velut ad subiectum circa quod consideratur, vt persona ad patrem &
filium: ad Petrum & Paulum: & species ad hominem & asinum: & genus ad quantitatem & qualitatem. Et habet
talis intentio quasi rationem speciei specialissimae continentis quasi indiuidua: cuiusmodi sunt haec, perso
na Petri vel persona Pauli: haec species hominis, illa species afini: hoc genus quantitatis, illud ge-
nus qualitatis. Quandoque vero contingit comparari ad aliam intentionem sibi suppositam, de quam
praedicatur tanquam genus de speciebus: vt facit haec intentio vniuersale, de hac intentione quae est spe
cies, & illa quae est genus. Vnde in proposito ratio personae est quasi speciei specialissimae intentio cir-
ca subiectum continens quasi particulares intentiones circa subiecta particularia, vt sunt haec persona vel
illa: sed in nomine persona non est intellectum aliquid circa quod consideratur: nisi indeterminate, iuxta su-
perius determinata secundum Ricar. Et super istam communitatem intentionis, alia est communitas qua ho
mo praedicatur de Petro & Paulo, alia qua persona praedicatur de eifdem: nec habet persona aliam commu-
nitatem in diuinis, & ad ipsam exprimendam primo fuit hoc nomen persona translatum ad diuina: quia
alia communitas haberi non potuit quae plurificari posset de tribus, & esse substantiuum huius adie-
ctiui tres, secundum quod dicit Praepositinus. Cum enim scriptura dicebat, Pater & filius & spiritus sanctus
sunt tres: quaerebatur quid vel qui tres. Et forte poterat dici tres res: sed quia hoc vocabulum ni
mis commune est, oportuit inuenire aliud vocabulum minus commune, quod posset iugi huic vocabu Bb70v
lo tres: & translatum est hoc nonmen persona: & raminsum est tres personae: vt ait Autinus non vt diceretur, sed ne
tacereturid est vt non plene rninderemus: sed ne omnino taceremus. Vt enim dicit. vii. de trinitate. Loquendi causa de
ineffabili: vt fari aliquo modo possemus, & effari nullo modo possumus: dictum est a graecis vna essentia,
tres stae: a Latinis autem vna essentia vel sba, tres personae. Cum enim quaeritur quid tria vel tres, conferimus nos ad
inueniendum aliquid speciale vel generale nomen, quo contemplamur haec tria, neque occurrit animo: quia
excedit supereminentia deitatis vsitati eloquii facultatem. Pater ergo & filius & spiritus sanctus
quoniam tres sunt, quaeramus quid tres sunt, quid commune habent. Si enim tres personae, commune est eis id quod
est persona: alioquin nullo modo possunt ita dici. Sed dicimus tres personas, quia volumus vel vnum ali-
quod vocabulum seruire huic significationi: qua intelligitur trinitas id est quod significat aliquid commune
tribus: sub qua coniter intelliguntur illi tres. Et non est dicta conitas nisi rationis: quam inuestigat Au
gustinus ibidem remouendo a natura personae omnem conitatem realem: vt pt maxime in capite sexto. Et est rai-
sio quae ramendetur tres personae, non satiffaciens interrogationi: sed interroganti tantum. Cum enim quaerebant quid tres, itentio
eorum erat sibi rminderi rem aliquam conem illis vno nomine significatam, quod coniter de illis in plurali vt subie
ctum illi adiectiuo tres praedicaretur: quemadmodum cum dicitur tres sunt currentes, & quaeritur qui tres, & ramiedetur
homines: & vlterius quid homines, & rmindetur Petrus, Seruatius, loannes. Tale autem nomen in diuinis inueniri non po
tuit: vnde quia nihil potuit eis esse cone nisi intentio personae, nec satiffacit interrogationi, nec intentioni inter-
rogantis: sed solum pertinaciae haereticorum: quia non habebant vltra quid quaererent: quemadmodum si
quaereretur Petrus, loannes, Paulus, qui tres: & respondeatur tres personae. Vnde si cum ista conmunitate in
tentionis intelligatur communitas indifferentiae secundum positionem Rcar. responderi: tunc plenissime satissit
interrogationi & interroganti quantum possibile est. Nec tamen ista responsio dicendo tres res, nec illa
dicendo tres personae, siue persona intelligatur supponere pro intentione, siue pro suppositis singulari-
bus sub indifferentia, satiffecit omnino interrogationi similiter & interroganti, quia interrogatio pe-
tebat & intentio interrogantis de substantiuo substantiae illius adiectiui tres, intendendo substantiam illam
plurificatam responderi, & plurificationem illam determinari circa ipsam per illud adiectiuum tres: ita quod
quo ad hoc nihil aliud quaerebatur per quidquam per qui: sed solummodo quo ad hoc quod quod quaerebat de substantia
plurificata absolute & sub ratione essentiae, qui vero de substantia plurificata in suppositis. Vnde
quia talis substantia siue essentia in diuinis non habet reperiri, falsum supponebat quaestio in diuinis:
& ideo interrogationi non erat, respondendum nec satiffaciendum: quia impossibile erat: nec simili
ter intentioni interrogantis: quia ipsa similiter falsum supponebat in diuinis: sed solum erat satista-
ciendum pertinaciae eius quantum possibile fuit. Vnde dicit Ricar. iiii. de trinitate. c. v. Qui nomen personae primo ad di
uina transtulerunt hoc ipsum ex necessitate fecest, vt haberent quod rminderent quaerentibus quae tria tres illi in tri
nitate essent, cum tres deos, esse ranmndere non possent.

6 ⁋ Est tamen hic aduertendum: quod ipsam interrogationem non
oportet ponere supposuisse falsum quantum erat ex se: sed solum quantum erat ex intentione interrogantis: quoniam
quantum erat ex se, neutram interrogationem oportet supponere falsum, quoniam interrogatio vtraque quantum est ex
parte eius quod est tres, non his necesse supponere nisi ternarium suppositorum: & per quid non est necesse quod intelli
gatur quaeri de alio quam de essentia & quiditate illorum simpliciter, nec magis supponit eam triplicatam quam simpli-
cem & vnicam. Vnde siue in respondendo explicetur essentia triplicata, siue simplex, & vnica, responsio sa
tiffacit interrogationi. Vnde interrogatio per quid non intendit nisi illi tres quid sunt in substantia
& sufficientissime respondetur dicendo deus. Per qui autem non est necesse quod intelligatur quaeri de alio quam
de proprietatibus suppositorum: in quibus non magis substantiam triplicatam quam vnicam oportet intelligi.
Vnde non oportet in respondendo exprimere essentiam: sed satissit interrogationi, si trinitas persona
rum rnmndeatur. Vnde interrogatio per qui non intendit nisi illi tres quid sunt in suppositis: & sufficientissime ramen
detur exprimendo sub propriis nominibus, & dicendo pater & filius & spiritus sanctus, vel sub vno nomine
coni tribus quod continet intellectum trium, siue significat illa principali significatione licet sub indetermiatio
ne (vt ponit Ricar. siue non: sed solum intentionem coem, & suprponendo pro illis, dicendo personae vel tres
res. Nec differt sic ramindere vel sic: nisi quod nomine personae habetur intellectus trium sub quaedam indeterminatione
& indifferentia absque significatione alicuius realis communis ad illos: sicut habetur hoc nomine res, quod pluraliter prae
dicatur de tribus. sed persona addit rationem communis intentionis: & ideo melius rmendetur dicendo tres personae quam di-
cendo tres res, quia quaestio est de suppositis singularibus, & secundum interrogantis intentionem vt sunt sub
aliquo communi, neque quod est essentia, neque quod est relatio, neque quod est intentio, & maxime quod de se supposi-
tionem suam non habet determinatam ad supposita singularia. Vnde vt satisfieret omnino interrogationi &
pertinaciae interrogantis quantum possibile erat, maxime cum interrogatur per quid, raminsum est nomine personae: quod
habet determinatam suppositionem pro suppositis singularibus, & cum hoc conem intentionem significat, li
cet nec de illa fuit intentio interrogantis, nec virtus interrogationis, & tale est hoc nomen persona. Pro-
pter quod dixit Auinus vi. de trinitate. Voluimus vel vnum vocabulum seruare huic significationi quae intelligitur
trinitas, ne omnino taceremus interroganti quid tres cum tres esse fateamur. Est autem illa significa- Bb71r
tio intentionis communis in nomine persona: non qua significatur trinitas: sed intelligitur: vt dictum est.

7
⁋ Ad primum prim. Dicendum quod verum est: non tamen per hoc excluditur: quin persona sit cone quid ad tres scilicet supposi
tione: vt dicit opinio Pucelle: vel quaedam indifferentia: vt diceret Ricar. & Simon: vel rationis intentione,
vt patet ex praedictis.

8 ⁋ Ad secundum, dicendum quod verum est de vniuoco vnitate rei, non autem de vniuoco
vnitate propositionis, qualis est in nomine intentionis: vt dictum est, quemadmodum non dicuntur vniuoce re-
ctor qui in ciuitate, & quid in naui. & de tali conitate loquitur Augustinus cum dicit, quod personam est commune.