Quaestio 6

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe18394

Sources:

Bb: Badius1520b

B67v

1
CIrca Sextum arguitur: quod in deo sit ponere vnum suppositum absolutum conmune tri
bus respectiuis, Primo sic. persona in sui significatione includit suppositum cum pro
prietate relatiua distinctiua. secundum conem & magistralem definitionem personae: quae di-
cit quod persona est hypostasis proprietate distincta. Hypostasis autem rationem suppositi in
portat. in deo ergo est ponere rationem suppositi praeter relatiuam proprietatem. Sed in deo
peter relatiuam proprietatem distiguentem nihil est nisi quod est cone & absolutum. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Augustinus dicit. vii. de trinitate. Dis essentia quae relatiue dicitur: est est aliquid
excepto relatiuo. Et sequitur. Quapropter si pater non est aliquid ad seipsum, non est omnino quid relatiue di
catur ad aliud. ldem autem potest dici de filio & spiritu sancto. Sunt ergo aliquid ad seipsum, excepto
illo quo relatiue dicuntur inter se. Hoc autem excepto non est nisi vnum conmune tribus, quia secundum Boe
thium sola relatio multiplicat trinitatem. aliquod autem ad se existens non est nisi suppositum. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. pater est aliquis: & est pater. sed non eodem est aliquis & pater, quia paternitate est
pater: non autem paternitate est aliquis: eo quod tunc filius non esset aliquis: quia non habet in se
paternitatem, nec esse aliquis includit esse patrem: quia tunc similiter vt prius, etiam filius non esset ali
quis. est ergo pater aliquis: excepto eo quo est pater, quo convenit cum filio. sed esse aliquem est esse
suppositum. Quod autem est patri cone cum filio, non est nisi vnum absolutum: quia secundum Boethium & Augustinum
pater & filius in omnibus sunt vnum praeter quod ad aliquid dicuntur. ergo &c.

4 ⁋ Quarto sic. dicit Au
gustinus. vii. de trinitate. Dis res ad seipsam subsistit, quanto magis deus: ad se autem non subsistit
nisi suppositum. ergo in deo est suppositum absolutum. absolutum non est nisi vnicum in deo, vt
prius. ergo &c.

5 ⁋ Quinto sic. essentia diuina vt est essentia, habet rationem personae: quia ipsa
est in se indiuisa propter suam simplicitatem, & a qualibet alia diuisa & distincta: vt a qualibet
essentia creata. quod autem tale est, habet rationem personae in natura intellectuali, vt patet in ho
minibus & angelis. ipsa autem essentia diuina vt est essentia, est quid absolutum. ergo &c.

6 ⁋ Sexto sic. intelligere in deo quia est de essentialibus & absolutis. secundum nostram rationem in-
telligendi praecedit omne relatiuum reale: & ita omnem personam relatiuam: & tamen praesupponit aliquam perso
nam intelligentem: quae non potest esse nisi absoluta communis tribus personis relatiuis: quia si esset relatiua
similiter praesupponeret suam correlatiuam: quia relatiua secundum philosophum sunt simul natura. ergo &c.

7 ⁋ Septimo sic. actus dicendi praesupponit dicentem personam: quae si esset relatiua, simul praesup
poneret suum correlatiuum, scilicet personam dictam: & ita esset antequam diceretur. consequens est fal- Bb68r
sum. ergo &c.

8 ⁋ In oppositum est: quoniam cum illud suppositum non est nisi naturae intellectualis: ipsum
esset persona. ergo in deo esset personarum quaternitas: quod contra fidem est.

9
⁋ Quaestionem istam disputauimus in nostro quinto Quolibet: ex quo aliqua bre-
uiter recolligendo cum supra determinatis: dicamus quod cum secundum iam determinata supra, in
deo non sit ratio vniuersalis: quare nec ratio absoluti suppositi vniuersalis aut communis. secundum
quem modum diximus iam supra suppositum esse in vniuersalibus & singularibus: licet supposi
tum non habet esse proprie nisi in singularibus, vt determinatum est in praedicto Quolibet. Si ergo
in eo sit ratio suppositi absoluti: illud erit singulare & vnicum: quia nihil absolutum in deo plu
rificatur, vt dictum est opponendo. Vnicum autem absolutum in deo non est nisi forma deitatis. Suppositum
ergo absolutum in deo non potest poni nisi in forma deitatis, circunscriptis per intellectum relatiuis proprieta
tibus. Et nihil quaerit ista quaestio, nisi an circunscriptis dictis proprietatibus constitutiuis trium personarum
maneat in deo aliquod suppositum vnum absolutum commune illis tribus.

10 ⁋ Est autem opinio ali
quorum notata super. xxvi. distinctionem primi Sententiarum: quod si tollatur pluralitas nominum quae
sunt pater, & flius, & spiritus sctuns, quae imponuntur a relatiuis proprietatibus & distinctiuis, hoc no-
men deus significat personam quandam distinctam proprietatibus essentialibus ab omnibus aliis
naturis, creaturarum. scilicet quemadmodum ludaei quidam & gentiles intelligunt vnum deum eminentem pro
prietatibus eorum quae sunt. Quod non potest stare: quoniam (vt determinatum est in praedicto Quolibet)
nihil habet rationem suppositi nisi habeat rationem entis determinati. Eorma enim non est supposi
tum vt nomine formae significatur: sed habens formam tanenmmodo. Habere autem formam nulli convenit
nisi per determinatum modum habendi eam. Aliter enim forma esset forma tantum vt humanitas vel
asinitas: non autem habita ab aliquo sicut a supposito: veluti ab homine vel asino. Determinatio
autem non potest esse nisi in habente formam, nisi per aliquid fundatum in ipsa forma vel essentia, quod ra-
tionis alterius est quam sit ipsa forma, quia seipsa ex ratione qua forma est, nullam habet determina
tionem. Illa autem ratio non potest esse pure negatiua: quia illa nihil determinat. Est ergo positi-
ua absoluta vel respectiua. Non absoluta: quia cu illa non potest esse res alia addita ipsi essentiae for-
mae, oportet quod fundetur in ipsa essentia formae: & sic ipsam essentiam formae in se determinaret:
quid solum fit in creaturis & in formis creatis: non autem in forma increata: quia illimitata & inde
terminabilis est, vt habitum est supra. Alio autem modo non potest constitui ratio suppositi absoluti.
Si ergo in deo sit suppositum, oportet quod constituatur per rationem respectiuam in ipsa essentia fun-
datam, quae non agit determinationem aliquam rei secundum se consideratae: propter quod non determinat
essentiam: sed solum rei comparatae ad alterum secundum relatiuam oppositionem: quae est ipsius relati, quod
est ipsum constitutum quasi ex essentia & relatione, & ipsum determinatum atque distinctum, vt infra di-
cetur. Ablatis ergo per intellectum proprietatibus & nominibus earum, nullo modo manet in deo ra-
tio suppositi: nec possibile est poni in deo aliam rationem suppositi quam relati. Vnde philosophis qui verum
habebant intellectum deitatis, etsi non trinitatis personarum relatarum, praecise intelligebant eam vt quan-
dam singularitatem absolutam indeterminatam & illimitatam: ita quod falsus & fictitius fuisset eorum in-
tellectus, & non essentiam deitatis intellexissent sed figmenti, quod sibi in imaginatione constru
xissent si sub ratione suppositi absoluti eam intellexissent: quemadmodum est falso eam intellexissent, si eam
intellexissent non intelligendo eam sub proprietatibus relatiuis & in supposito relatiuo subsistenti
existere: immo (vt verius dicam) intelligendo eam existere absque relatiuis proprietatibus: nec in
supposito relatiuo. Vnde dicit Hil. iii. de trinitate. cap. vii. Numquod nomen dei ignorabatur: Hoc
Moyses de rubo audiuit: hoc Genesis in exordio creati orbis nunciauit: hoc lex exposuit: prophe
tae praetulerunt: homines in huius mundi operibus senserunt: gentes etiam mentiendo veneratae sunt
Non ergo ignorabatur dei nomen: sed plane deus ignorabatur: nam deum nemo noscit, nisi confiteatur & pa
trem vnigeniti filii. Et li. v. cap. xvii. Prius confitendus est pater & filius: vt vnus deus possit
intelligi. Vnum verum deum non apprehendet euangelicae & apostolicae praedicationis ignara impietas.
Sicut enim naturae essentiae creaturae est, vt non existat nisi in supposito absoluto & determinato per
naturae participationem: sic naturae deitatis est vt non existat nisi in supposito relatione determi-
nato. Vnde abbas loachim quia non potuit intelligere vnam deitatis naturam non cointelli-
gendo proprietates personales, nisi intelligendo eam sub ratione suppositi, & personae, vt in di-
uinis saluaret personarum trinitatem, & negaret quaternitatem: quamuis concesserit quod pater & fi-
lius & spiritus sanctus sint vna essentia, vna substantia, vna natura: vnitatem tamen huiusmodi non
veram & propriam quasi vnum aliquod re singulare sit in patre & filio & spiritu sancto: sed quasi conie-
ctiuam & similitudinariam esse confessus est: quemadmodum multi homines dicuntur vnus populus, & multi si
deles vna ecclesia. Et cecidit in haeresim Arrianam personas separando. Vnde & appellauit Magi- Bb68v
strum Petrum Lombardum haereticum: eo quod in suis sententiis dixit: quoniam quaedam sum-
ma res est pater & filius & spiritus sanctus. Vnde asserit quod ille non tam trinitatem quam quater-
nitatem astruebat in deo, videlicet tres personas relatiuas, & vnam communem essentiam, quas
quartam personuam. scilicet absolutam, manifeste protestans quod nulla res est quae sit pater & filius & spiritus
sanctus, nec essentia nec natura. Et hoc ideo: quia si hoc posuisset, visum fuit ei quod necesse habebat
ponere quod esset secundum se persona aliqua, quod non est verum. Est eni in personis non distincta ab ipsis: nen
autem persona. Et sic credit ecclesia, quod quaedam res & natura est pater, filius, spiritus sanctus
ita tres simul sunt illa natura: & quaelibet trium personarum per se: vt vnitas sit in natura, &
distinctio in personis. secundum quod haec omnia expresse habentur in principio Decretalium. c. Damnamus
ergo & reprobamus
&c. Et sicut contingebat loachim personas separare cum Arrio, ne poneret
personarum in deo quaternitatem, eo quod essentiae siue naturae vnitatem intelligere non potuit
sine ratione personalitatis: sic contigit contrario modo Sabellio, quod personas confundebat ne negaret
substantiae siue naturae vnitatem, quam non potuit intelligere nisi in vnica personalitate: quam po-
nebat esse in tribus, sicut nos ponimus in tribus ipsam essentiam absque propria personalitate. In eo
enim quod posuit vnam personam absolutam in ipsa essentia, necesse habuit ponere proprietates
personales relatiuas fundari in illa persona: sicut & nos in ipsa essentia: & ponere illam vnam-
sicut & nos ipsam essentiam, esse patrem & filium & spiritum sanctum: ita quod proprietates illae pro
prias personas non distinguerent super illam personalitatem essentiae: sed quod illa vna personalitas
in illas se diffunderet: & illae simul se in istam confunderent: vt sicut secundum Arrium aliud pa-
ter, aliud filius, aliud spiritus sanctus: sic secundum Sabellium, qui pater, ille filius, ille spiritus sanctus.
Reuera haec necesse habent ponere ponentes in deo vnam personam absolutam: quia illius esset per se age
re actiones diuinas, & esse terminum actionum personalium, vt esset pater quia generat: & filius quia gene
ratur: & spiritus sctuns quia procedit. vt relationes sint aduentitiae ipsi personae ex actu, nullo modo rationes elicien
di vel terminandi actus: & esset ille qui generat, ille qui generatur: & spirans, qui spiratur: & generaret & spi
raret seipsum. quod catholici inducunt tamquam inconveniens & absurdum contra Sabellium. Nos igitur Scyllam
vitantes atque charvbdim, mediam viam inter duas pestes teneamus: Dicendo quod in diuinis est essen-
tia vna, singularitate essentiae communis tribus personis, ne personas diuidamus sicut Arrius: non
singularitate personae, ne ipsas confundamus sicut Sabellius.

11 ⁋ Quia ergo arguitur Primo in oppositum: quod persona est hypostasis proprietate
distincta: Dicendum quod non definitur ibi generaliter persona vt consideratur in sua generali-
tate siue communitate, prout habet inueniri in omnibus rationalibus & intellectualibus: sed spe
cialiter vt habet esse in deo: & hypostasis stat ibi in illa generalitate vt conuenit omni substan
tiae indiuiduae subsistenti more latinorum, siue fuerit intellectualis, siue non intellectualis. Vn-
de non includit determinatam rationem distinctionis siue per essentiae, siue per naturae deter
minationem, vt contingit in creaturis, siue per relatiuas proprietates, vt contingit in diuinis
secundum modum supra determinatum. Persona autem diuina includit determinatam rationem distin-
ctionis scilicet per relatiuam proprietatem. Et sic in ista definitione personae diuinae cum dicitur quod est
hypostasis proprietate distincta, ly Hypostasis distincta, in illa definitione est quasi genus: l pro
prietate (subintellige relatiua) quasi differentia: & sic hypostasis supponit ibi vt commune
secundum rationem & intentionem: non autem vt aliquid commune secundum rem: quemadmodum est
essentia: quod tamen supponit argumentum. aliter enim non esset intellecta vna persona absoluta
manens subtractis proprietatibus.

12 ⁋ Ad secundum, quod relatiue dictum est aliquid excepto rela
tiuo: Dicendum quod intellectus illius dicti est, quod omne quod relatiue dicitur, praeter rationem respe
ctus quo relatiue & ad aliud dicitur, est aliquid in re absoluta in qua fundatur ille respectus.

13 ⁋ Sed ex parte eius quod dicitur aliquid: Sciendum quod potest habere suppositionem simplicem pro
essentia vel personalem pro supposito. Primo autem modo sumitur in dicto Aug. Et sic pater
in diuinis est aliquid.d i. diuina essentia: quae est aliud quid ab essentia creata excepto relatiuo.
hoc est ratione respectus siue relationis: quae formaliter imponitur nomine paternitatis. Secun
do modo procedit argumentum non secundum intentionem Augustniuni

14 ⁋ Ad tertium: quod pater alio
est aliquis: alio est pater: Dicendum quod falsum est, quemadmodum non est alio persona, alio ista
persona patris: licet persona supponat indeterminate pro eo quod supponit determinate per-
sona filii, patris, & spiritus sancti. & significat communiter intentionem illam quam signifi-
cat determinate quaelibet illarum, secundum quod patet ex supra determinatis. Et quod argui-
tur, quod paternitate est pater: non est autem paternitate aliquis: quia tunc filius non esset ali- Bb69r
quis: Dicendum quod paternitate est pater determinate: sed aliquis indeterminate. Propter quod
non sequitur quod filius non est aliquis: quia sua filiatione est aliquis indeterminate: & non seque-
retur, pater paternitate est aliquis: ergo filius non est aliquis: nisi aliquis diceret aliquid determi
natum. Non sequeretur ergo illud quod vlterius concluditur.

15 ⁋ Ad quartum quod deus ad seipsum subsistit, Di
cendum: quod cum secundum Auinus. vii. de triniitate. vnde argumentum assumptum est, ab eo quod est subsistere suba
stantiam dicimus: & substantiam secundum praedicta possumus accipere secundum morem latinorum
pro essentia, vel secundum morem graecorum pro subsistentia: Similiter subsistere dupliciter potest acci
pi. Vno modo vt ab eo dicitur substantia quae est essentia. Alio modo vt ab eo dicitur substantia quae est
subsistentia. Primo modo idem est deo esse quid subsistere: & ad seipsum deus subsistit non relatiue. lam enim
(vt concludit) substantia non est substantia: sed relatiuum. Et hoc modo loquitur ibi Augustin
nus de subsistere. Secundo autem modo non est idem deo esse quid subsistere: sicut non est ei idem
esse & patrem esse. & hoc modo relatiue subsistit, non ad se: sicut & relatiue est persona, non ad se

16 ⁋ Ad quintum dicendum quod essentia diuina vt essentia est, non potest habere rationem personae: quia
persona vt persona, habet rationem incommunicabilis & esse determinati in sua singularitate:
non sic autem essentia sub ratione qua est essentia simpliciter, habet quod sit esse determinati &
incommunicabile quid. Immo omnis essentia vt simpliciter essentia est, communicabile quid est
pluribus suppositis: licet in deo secundum rationem esse indeterminati singularis: in creatu-
ris vero sub ratione esse indeterminati vniuersalis: quamuis essentia deitatis, quia ex se singularis
est, potius ex se videatur habere rationem personae quam essentia creata: quia ex se vniuersalis est.
Siue enim essentia sit singularis siue vniuersalis, nihil refert ad non esse personam: dum tamen ip-
sa de se sit communicabilis siue in substantiae singularitate siue in pluralitate: quia illa sola ra-
tio quae confert incommunicabilitatem in natura intellectuali, confert personalitatem. Vnde ad formam ar
gumenti dicendum, quod indiuisio duplex est, & similiter diuisio siue distinctio, sicut & duplex est vni
tas & pluralitas, scilicet essentialis & personalis. Licet ergo essentia diuina vt essentia est, in se est
indiuisa, & a qualibet alia diuisa: quia illa diuisio est essentialis, & similiter indiuisio, non au-
tem personalis: quia non est penes rationem incommunicabilis: vt dictum est: idcirco non oportet quod
diuina essentia inquantum est essentia, habeat rationem personae.

17 ⁋ Ad sextum: quod intelligere quia est de abso-
lutis praecedit omne relatiuum reale & personale &c. Dicendum quod secundum rationem nostram intelli
gendi illud est prius quod simpliciorem & absolutiorem intellectum de se format. & sic vniuersaliter
absolutum inquantum absolutum, prius est relatiuo quod includit illud absolutum: quemadmodum persona in-
cludit essentiam. Si autem relatiuum non includit secundum intellectum suum intellectum absoluti, non opor
tet: vt contingit in proposito. Vnde distinguendum est de absolutis in deo: quia quaedam significant
per modum habitus, quaedam per modum agere siue actus. De illis quae significant per modum habitus, vni-
uersaliter verum est quod praecedunt omnem relationem realem, non autem verum est hoc de illis quae significant per
modum agere: vt sunt intelligere & velle: immo illa praesupponunt suppositum relatiuum non ab alio exi-
stens: cui primo secundum rationem conveniunt intelligere & velle, nec tamen simul praesupponunt suum correlatiuum
quo ad actum intelligendi: neque similiter quo ad actum dicendi, de quo processit vltimum argumentum: licet quo
ad actum nostrum intelligendi.

18 ⁋ Est ergo sciendum ad dissolutionem huius assumpti in vtroque argumento:
quod relatiuum potest considerari vt relatiuum simpliciter: & vt comparatur ad actum intelligendi passiue cuius-
cumque: vel vt est pertinens ad originem, & comparatur ad actum originandi siue actiue siue passiue.
Primo modo verum est quod sunt simul natura, hoc est naturali intelligentia: quia vnum sine altero in
telligi non potest: immo vnum est ratio intelligendi alterum. Secundo autem modo vnum po-
test esse prius altero inquantum actus originatur ab vno & terminatur in alterum, & hoc secun-
dum modum quo secundum rationem nostram prius & posterius cadunt circa ordinem originis: de quo in
fra erit sermo amplior. Sed mediante actu intelligendi & dicendi dicens & intelligens simul dat in
telligere suum correlatiuum, vt infra magis declarabitur.