Quaestio 5

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe17467

Sources:

Bb: Badius1520b

B64r

1
CIrca quintum arguitur quod persona non significat diuinam substantiam neque relationem quae cadunt
in significato pris & filii & spiritus scti. Quia non substantiam, sic. quicquid significat nomen in sin
gulari plurificatur in suo plurali, siue quasi materialiter siue quasi formaliter cadat
in significatione, vt patet cum dicitur homo & homines. Vnde si plures sint homines: plura sunt anima
lia & plura rationalia. Si ergo persona significat essentiam deitatis, cum habeat esse plura-
liter in diuinis, plures essent deitates in diuinis. consequens est falsum. ergo &c.

2 ⁋ Si
militer nec solam substantiam, quia tunc non esset persona ad aliquid, sicut neque substantia. significat ergo vtrumque
aut neutrum, non vtrumque, quia nihil vniuoce significat ea quae sunt diuersorum praedicamentorum: cuiusmodi sunt
sina & relatio. esset ergo persona nomen aequocum. consequens est falsum. ergo &c.

3 ⁋ Quia non significat relationem
arguitur sic, nomen proprie assumptum ad diuina a creaturis, idem quod significat in creaturis significatur in deo Bb64v
licet sub ratione eminentiori, vt patet in nominibus attributorum secundum supra determinata persona (vt iam de
terminatum est) proprie sumitur ad diuina a creaturis: & in creaturis nequaquam significat relationem, quod patet
A discurrendo per singulas personas creaturarum. ergo &c.

4 ⁋ Quia non significet solam relationem arguitur, quoniam tuno
idem esset dicere, pater est persona: quod pater est paternitas aut filiatio aut spiratio: quia non sunt aliae re
lationes personales in deo. consequens est falsum, quia ex sola paternitate non est pite persona, vt inferius patebit.
t ergo &c.

5 ⁋ Tertio contra vtrumque, quod non significat rem sed intentionem, arguitur sic. idem significat persona in rationa
libus siue intellectualibus, quod indiuiduum in non rationalibus, siue non intellectualibus, secundum Boethium dicentem quod per
sona est indiuiduum rationale. sed nomen indiuiduum significat intentionem & est nomen intentionis. ergo &c.

6 ⁋ In con
trarium arguitur, quod persona non significat solam intentionem, Primo sic, quoniam si persona significaret intentionem non rem: cum
i personis consistat gloriosa trinitas, tunc consisteret solummodo in intentionibus & non in rebus: quod falsum est.
dicente Augustino libid is. de doctrina christiana. Res quibus fruendum est sunt ptr & filius & spiritus sanctus. eadem
a tamen trinitas summa quaedam res est. ergo &c.

7 ⁋ Secundo sic. id quid significatur nomine personae est adorandum, quia trinitas est
in adoranda. nihil autem est adorandum nisi res diuina: & illa non est nisi essentia & relatio. ergo &c.

8 ⁋ Quia autem
significet substantiam, arguitur, quia significat aliquid subsistens: & in diuins nihil subsistit nisi ipsa substantia
ergo &c.

9 ⁋ Quia significet relationem, similiter arguitur, quia contenta sua significat in relatione: quae sunt pater
& filius & spiritus sanctus. Hoc autem non esset nisi significaret relationem. ergo &c.

10 ⁋ Ex quo concluditur vl-
terius quod significet vtrumque simul, & substantiam scilicet & relationem.

11 ⁋ Quia quaestio ista est de significato huius nominis persona, quid. scilicet sit quod significetur
e nomen: quod sciri non potest nisi primo cognitis in generali iis quae per nomina habent significari: & qualiter con
suetum est vti ipso nomine de quo est quaestio: idcircohic primo oportet considerare quae sint ea quae habent significari
er nomina. Secundo ex vsu huius nominis persona oportet inuestigare quid illorum per ipsum significetur.

12 ⁋ Circa pri
mun igitur horum sciendum, quod nominium quoddam significat rem puram, quiddam vero significat intentionem puram, quiddam ve
ro significat medio modo se hambens, aliquod scilicet quod quodammodo res est & quodammodo intentio. Rem puram signifi-
cant nomina rerum singularium: singularia enim sunt res purae, & nullo modo intentiones: quia solummodo habent esse
a natura: & nullo modo a consideratione rationis: vt sunt iste homo, iste lapis. Vnde cum nomina eis fuerit i-
posita secundum quod Petrus vel Paulus est nomen istius hominis, illa appellantur simpliciter nomina rerum: vniuer-
salia autem rerum singularium: & sunt quodammodo res & quodammodo intentiones. Res inquantum illam natu
ram representant quae habet esse in singularibus. Intentiones vero inquantum habent rationem abstracti in considera
tione intellectus. propter quod nomina eis imposita, sunt quodammodo nomina rerum & quodammodo intentionum,
sed primarum. Intentionum ei quaedam sunt primae, quaedam vero secundae. & sic quodlibet vniversale reale inquantum habet
rationem abstracti, est intentio praedicabilis: quia extra singularia non est nisi in consideratione intellectus. Caete
ra vero quae per considerationem intellectus considerantur siue operantur & circa vniversalia & circa particularia siue me
diate siue immediate, sunt intentiones purae. Propter quod nomina eis imposita vocantur nomina intentionum, sed
secundarum: quia post conceptam rationem vniversalis realiter, concipit eas intellectus & circa vniversalia rerum & circa
singularia. Sed istae sunt in duplici genere: quia quaedam sunt acceptae ab intellectu vt proprietates circa res
principaliter, quaedam vero vt proprietates circa nomina rerum. De genere primo sunt intentiones logicales vt sunt
ratio vniversalis, generis scilicet & speciei & differentiae & huiusmodi circa vniversalia rerum: indiuiduum particulare & huiusmodi circa singu
la rerum. lsta enim nomina non significant nisi respectus & habitudines inter ipsas res comparatas adiuicem conside
ratione intellectus. De secundo genere sunt intentiones grammaticales, vt sunt ratio nominis, verbi, adiectiui, substantiui, &
huiusmodi, quae non significant nisi modos nominium: propter quod dicuntur nomina nominim. Consideratio primarum intentionum
quia est rerum secundum se, pertinet ad scientias reales. Consideratio vero secundarum intentionum quia vniversale circa res vt
sunt expressibiles vocibus, & hoc quo ad intentiones logicales: vel est circa ipsas voces, & hoc quo ad inten-
tiones grammaticales, pertinet ad scientias sermocinales: & tamen logica minus sermocinalis & magis realis
est quam grammatica, & quasi media inter scientias reales & grammaticam.

13 ⁋ Circa secundum autem sciendum quod secundum quod di
uersis appet diuersus vsus huius nominis persona. secundum hoc diuersimode iudicauerunt de eius significatione in
diuinis. Sed omnes quos audire aut videre potui, negant ipsam esse intentionis nomen, sed ponunt ipsam esse
nomen rei, & significare substantiam siue essentiam licet non solum. Sed ipsorum quidam dicunt personam plura signifi
care & aequoce: quidam autem plura: sed vniuoce: quidam vero tantum vnum. Ponentium vero quod significet plura &
aequoce, nullus ponit quod significat plura aeque primo & eodem modo, quemadmodum significant proprie aequoca
sed omnes dicunt quod primo & ex prima impositione nominis non significat nisi substantiam aut essentiam: & alia ex conse
quenti & accnte. Quorum quidam dicunt quod significat alia ex adiuncto: quidam vero quod ex vsu: tertii vero quod ex con
significatione. Primi dicunt quod per se significat substantiam: sy ex adiuncto quandam proprietatem personalem: aliquando ve
ro hypostasim continentem vtrumque, quam exponit Praepositinus in sum. sua dicens. Rnoedent quidam dicentes quod hec
nomen persona tripliciter accipitur, quandoque enim significat essentiam quid scilicet per se ponitur in praedicato sine aliquo ad-
iuncto: vt pitier est persona: filius est persona, quandoque significat hypostasim. i. subsistentiam: vt quando ei aliquod additur: vt pr
est aliqua persona, & filius est alia persona: & alia est persona patris, alia filii, quandoque proprietatem Bb65r
vt pater in persona distinguitur a filio, id est personali proprietate. Et est Magistri sententiarum distin
ctione, xxv. vbi dicit. c. Sciendum. Hoc nomen persona multiplicem non vnam facit intelligen
tiam tantum. Discernentes ergo dicendi causas huius nominis persona, significationem distingui-
mus: dicentes quod proprie per substantiam dicitur, & essentiam significat, cum dicitur: Deus est
persona: pater est persona, &c. Vnde concludit in capitulo Hoc etiam modo. Ex praedictis colli-
gitur quod nomen personae in trinitate triplicem facit intelligentiam. Est enim vbi facit intelligen
tiam essentiae, & est vbi facit intelligentiam hypostasis: & est vbi facit intelligentiam proprie-
tatis. quae confirmat auctoritatibus in cap sequenti.

14 ⁋ Haec opinio supponit quod persona principaliter &
secundum se significat substantiam: sed ex adiuncto hypostasim vel proprietatem. Contra quod arguit Prae
positinus, dicens. Si hoc nomen persona principaliter significat essentiam, quae ratio exigit quod cum hoc ha-
bet eius principalis significatio, eam statim amittat ex adiunctione: Reuera nulla. Falsum etiam
supponit quod essentia sit eius principalis significatio, vt iam patebit. Eadem enim ratione posset
dici idem de hoc nomine homo, & hoc nomine suppositum: quia praedictis tribus modis ponuntur in orationibus.
Quia autem sit aequocum extensione vsus, ponit Praepositinus dicens sic. Hoc nomen persona hodie non signifi
cat essentiam: sed quondam significabat: sed necessitate faciente (vt dicit Augustinus) translatum est a si
gnificatione essentiae ad significationem distinctionis. Quod non potest stare, qonim ante illam ecclesiae ne
cessitatem non accipiebatur in diuinis neque ad significandum substantiam, neque ad significationem istam:
sed tantum in creaturis: in quibus constat non significasse substatiam, quae est essentia rei: quia tuno
non fuisset aliud dicere, Sortes est persona: quam dicere, Petrus est homo vel Sortes: & esset eadem
communitas in persona ad Petrum & ad Paulum & Andream, quae est in homine: quod non est
verum, vt iam patebit. Quia vero sit aequiuocum ex consignificatione, dicunt tertii: qui dicunt
quod ex se & prima impositione in singulari non significat nisi essentiam: sed in plurali ratione: nu-
meri consignificati, significat distinctionem personarum. Quod non potest stare: quoniam con-
significatum pluralis numeri nihil apponit super significatum singularis nisi eius geminatio-
nem siue multiplicationem: quare non variat significationem. Ponentium vero personam signi-
ficare plura vniuoce, omnes dicunt quod illa non significat aeque principaliter & eodem mo-
do: aliter enim non posset esse vniuocum si significaret plura, nisi significaret illa sub ratione
vnius quod principaliter significatur per nomen. Sed aliqui illorum dixerunt quod substantiam prin
cipaliter significat: relationem autem distinctiuam secundario: vt Simon Tornacen. & eius sequa-
ces. Vnde dicit in summa sua. Aio personam ratione etymologiae dici per se vnam. Vnde hoc
nomen persona duo importat: & significationem vnitatis essentiae, & consignificationem persona
lis distinctionis, quam designat iunctura dictionum per se vnum &c. secundum quod ipse prosequitur, &
secundum quod Praepositinus positionem illam exponit in summa sua, dicens. Sunt aliqui qui dicunt quod hoc
nomen persona significat principaliter essentiam, & consignificat distinctionem: quia cum dico
pater est persona: tantum valet quantum pater est vnum & per se. i i. distinctus: vt hoc vocabulum
vnum significet essentiam: & hoc pronomen se masculini generis, consignificet distinctionem. In
hac positione concordat Magister Quillelmus Altisii. in summa sua: sed modum addit, scili-
cet quod cum hoc quod significat distinctionem relationis, significat essentiam quodammodo quasi
specificam, scilicet intellectualis naturae. Persona enim (vt dicit) est substantia rationalis siue
intellectualis naturae. Sed si ita esset, tunc essentia principaliter daret personae esse personale: in
illo enim consistit principaliter esse rerum: quod principaliter nomine eius significatur. Quod fal-
sum est: quia in constitutione diuinae personae essentia est quasi genus & materiale. Proprietas
vero distinctiua quasi differentia & formale. Eormale autem semper principaliter significatur in termi
no, & dat esse rei, secundum determinationem Philosophi in. viii. Metaphysicae. Ricardus vero. iiii.
de trinitate. vi. & cap sequentibus, determinat quod significat proprietatem principaliter: sed
cum essentia quam in sua significatione includit. Dicit enim in cap. vi. Dictum est ab aliis quod secundum
substantiam dicitur, & substantiam significare: nihilominus tamen multum interest inter significa-
tionem vnius, & significationem alterius. Quia vt dicit cap. vii. nomine substantiae non tam quis
quam quid significatur. Econuerso autem nomine personae non tam quid quam quis designatur. Et vt
consequenter determinat, quid pertinet ad qualitatem substantiae: & de ipsa quaerit: quis vero ad
proprietatem indiuidualem siue incommunicabilem personae. Vnde etiam quaerit de substantia in
creaturis. Primo de generali. Secundo de speciali. Cum eni aliquid longe a nobis fuerit vt discerni
non possit, interrogamus quid sit. Et si respondeatur quod sit aliquid, vlterius eadem interrogatione
facta, indigemus quod respondeatur esse animal, aut equus, aut huiusmodi. Demum autem cum sci-
mus quod est homo interrogamus non quid, sed quis sit: & respondetur Matthias vel Bartholomaeus. Bb65v
ltaque per quid inquiritur de proprietate communi: per quis de proprietate singulari. Nomine enim personae
numquam (vt dicit) intelligitur nisi vnus aliquis ab aliis omnibus singulari proprietate discretus. Et
vt dicit cap. vi. cum nominamus personam, non nisi vnam solam substantiam & singularem intelligimus:
vt nomine personae etsi significetur substantia animalis, aut hominis, aut deitatis: nomen tamen
personae vt distinguitur contra alia nomina, non imponitur nisi a proprietate singulari incommunicabili: quae
non convenit nisi vni in singularitate existenti: a nulla tamen determinate: quemadmodum significatur
in nomine, proprio quid est Petrus vel Paulus in creaturis: aut nomine patris vel filii in diuinis:
quemadmodum si animal imponeretur ad significandum, proprietatem specificam: nullam tamen deter
minate neque hominis aut alterius: & nullam proprietatem generalem communem ad illas speciales si
gnificaret. Et sic patet falsum esse dictum quorundam de significato huius nominis persona: videlicet
quod sicut pater significat substantiam cum relatione quae est paternitas: a qua nomen imponitur: &
filius cum relatione quae est filiatio: sic persona significat relationem in communi ad paternitatem, filia-
tionem & spirationem cum ipsa substantia. Quod non est verum: quia non significat commune aliquid rea-
lis relationis ad tres relationes: sed significat cum substantia relationem incommunicabilem sub in-
differentia ad quamlibet illarum & indeterminate: ita quod non differt significatio personae a significato pa
tris, aut filii, aut spiritus sancti, nisi sicut determinatum & indeterminatum, absque significatione
alicuius communis ad illa. Quia autem persona significet essentiam tantum, est vnica opinio & vnius, quam
recitat & exponit Praepositinus in summa sua, dicens. Dixit Magister Gerardus La pucelle: quod hoc
nomen persona aliter significat diuinam essentiam quam hoc nomen essentia: quia hoc nomen essen-
tia significat diuinam naturam gratia sui, & supponit pro ea, & non pro aliqua personarum. Et hoc nomen
persona econverso significat diuinam naturam non gratia sui sed gratia contentorum. i. patris & filil
& spiritus sancti: & ita significat eam & non supponit pro ea sed pro aliqua personarum: vt in hoc simili
videri potest. Cum enim dicitur haec species homo, designatur haec species gratia sui, & suppo-
nit pro ea. Sed hoc nomen homo significat eandem speciem non gratia sui, sed gratia contentorum. i.
patris & filii & spiritus sancti: & supponit pro eis. Et ita fere est de hoc nomine persona: & inde est
per hoc nomen persona significat essentiam in plurali. Vnde cum dicitur, idem est patrem esse personam & esse
substantiam: hic est sensus: idem significatur his nominibus persona & essentia: licet diuersimo-
de. Et cum dico personam patris, nihil aliud dico quam substantiam patris id est nihil aliud significo per
hoc nomen persona, quam per hoc nomen substantia. Et ita quicquid additur, semper significat substantiam.
Sed nunc contra eum arguit Praepositinus & bene. Secundum hoc non est concedendum, pater non est perso
na proprietate, sed tantum natura, quod est contra Hilarium dicentem. Pater proprietate est persona non natu
ra. Per idem etiam improbatur opinio dicentium quod persona primo & principaliter significat substam
tiam: tunc enim pater potius esset persona natura quam proprietate. Est autem aduertendum quod in omnibus prae
dictis opinionibus: exceptis illis quae sunt Simonis & Ricardi: substantia quae est essentia, ponitur esse
de significato personae. Vnde auctoritates dicentes personam esse substantiam, vel idem esse personam & essentiam
& huiusmodi, exponuntur secundum quod exponit eas Magister Gerardus Puella. Quod bene insinuat
Magister Sententiarum distinctione. xxv. in ca. Persona. vbi dicit. Vnde manifeste colligitur quod essentiam
diuinam praedicamus, dicentes. Pater est persona: filius est persona: spiritus sctuns est persona id est essentia. &
omnino vnum & idem significatur nomine personae. id est essentia diuina: & quoid significatur nomine dei cum dicitur: Pater est
deus: filius est deus. Et cum eis arguitur ex hoc aliquod inconveniens, vt cum essentia patris est essentia filii: si
dem significarent essentia & persona, tunc persona patris esset persona filii: Rnedent quod aliud supponit respe
ctu filii: licet non significet nisi essentiam.

15 ⁋ In positione autem Simonis & Ricardi: substantia quae est hypo
stasis, ponitur esse de significato personae. Et quia id quod est hypostasis, complectitur essentiam conem cum, proprie-
tate distinctiua: ideo & Magister Simon, & mgtur Ricardus, ambo illa duo ponunt esse de significa
to personae: licet diuersimode, vt dictum est: & habent plus veritatis inter caeteras: quoniam in diuinis
personis consistit trinitas in vnitate, & vnitas in trinitate: quod de significato trinitatis sit ipsa vni-
tas essentiae: licet ratio trinitatis formaliter habetur ex ternario proprietatum: quia ab ipsa nomen im-
ponitur, vt infra videbitur. Est enim proprietas formalis respectu essentiae in significatione & constitutione
personae, vt siliter videbitur infra. Propter quod positio Ricardi quae ponit quod persona principaliter significat pro
prietatem, magis rationabilis est quam Simonis: quae ponit quod essentiam principaliter. Singulae ni. aliae: licet
aliquod veritatis habeant: deficiunt tamen in multo: sed illa quae est Ricardi aut solidam habet veritatem, aut
minus defectus quam aliqua aliarum. Quod patet ex declaratione eius quam ponit Simon in summa sua: vbi vi-
detur concordare cum Ricardo: dicendo quod substantia dupliciter dicitur: quid subsistit, vt sup
positum & subiectum: & quo subsistit. i. substantialis proprietas. Substantia enim quae subsistit in creaturis
duplex est. secundum quod in eis duplex est suppositum. scilicet vniuersale generis & speciei, vt animal & ho- Bb66r
mo: & singulare indiuiduum sub specie: quarum prima facit quid: secunda vero facit quem. Et illa quae fa-
cit quem, potest significari sub ratione singularitatis siue indiuiduationis determinate, aut in-
determinate. Primo modo significatur istis nominibus Petrus Paulus. Secundo modo hoc nomine indiui
duum vel persona: quae licet sit nomen appellatiuum: hoc est aliter quam sit appellatiuum nomen generis &
speciei: quia illa imponuntur ab vna proprietate communi: nomen vero personae a nulla proprietate vna
imponitur siue vniuersali, siue singulari: sed a proprietate singulari indeterminate tamen ad omnes. Vnde
in diuinis hoc nomen Deus imponitur ad significandum naturam quae est communis essentia sub modo &
ratione suppositi. lsta autem nomina pater & filius & spiritus sanctus imponuntur ad significandum super
posita determinata indiuidualibus proprietatibus determinatis. Persona vero significat supposi
tum indeterminatum. & ideo indeterminatum, quia sub nulla proprietate indiuiduali determinata: vt
secundum hoc persona significet substantiam quae est suppositum siue hypostasis indeteriata. Non dico hanc inten
tionem quae est importata nomine suppositi, aut hypostasis: sed quae est res, & hoc quemadmodum pater aut filius
aut spiritus sanctus significat substantiam quae est hypostasis determinata: quae quidem substantia hypostasis
includit in significato personae substantiam quae est essentia diuina: sicut includitur & in significato patris
& filii & spiritus sancti: & simiter relationem, quae est incommunicabilis proprietas personae constitutiua cum essen
tia. Sed illa indeterminate includitur & sub indifferentia in nomine quod est persona: determinate autem in
nomine patris, aut filii, aut spiritus sancti. Et patet secundum istum modum exponendi significatum personae, quod
persona est nomen rei, & de principali significato suo significat rem non quae est essentia, nec quae est relatio
sed quae est constituta ex vtraque, includens in se & essentiam & relationem: & per hoc ambo cadunt in significato
personae. Et per hunc modum persona est res quaedam & quodammodo res alia quam sit res quae est essentia aut rela
tio. secundum quod amplius infra patebit. Per quod etiam patet quod secundum hanc sententiam Ricardi, persona non
est nomen intentionis, sed rei, cui convenit intentio singularis incommunicabilis subsistentiae, & huiusmodi.
Et ita sicut in creaturis dicimus, quod secundum philosophum. vii. &. viii. Metaphicae. nomen significat per se & prin-
cipaliter compositum: secundo formam: & tertio materiam: sic in diuinis hoc nomen persona per se & princi-
paliter significat constitutum ex essentia & proprietate: & quasi secundo proprietatem: & quasi tertio
essentiam. Sed proprietatem determinatam personae significat: indeterminate tamen & ad illam quae est patris, & ad
illam quae est filii, & ad illam quae est spiritus sancti: quemadmodum singulus istorum suo nomine significat proprie
tatem determinatam, & determinate. Vnde si generaliter sumitur nomen personae, significat substantiam in-
tellectualem, quae est hypostasis incommunicabilis, quaecumque sit illa & qualitercumque fiat incommunicabilitas
siue a natura determinationis essentiae communis, vt contingit in creaturis, siue a proprietate incon
municabili relatiua, sicut contigit in diuinis, vt habitum est supra. Vnde quia nomen personae in toto signifi
cat substantiam quae est hypostasis: quae includit in se substantiam quae est essentia cum relatione: melius definit
Boethius personam communiter acceptam in deo & in creaturis: dicendo quod est substantia: quam Ricardus:
dicendo, quod est existentia. Substantia enim secundum vsum Graecorum supponere potest pro hypostasi: quod non potest
aeque vsitate facere existentia: licet melius specificet Ricardus dicendo incommunicabilis, quam Boethius
dicendo indiuidua: indiuiduum enim (vt supra dictum est) non recipitur in diuinis: Et similiter dicendo in-
tellectualis naturae, quam Boethius dicendo rationalis naturae. Rationale enim non ita proprie sumitur in di-
uinis, vt intellectuale. Omnium praedictorum opiniones ponunt personam esse nomen rei, & non nomen in-
tentionis: sed vtrum hoc verum sit, ex vsu huius vocabuli persona circa creaturas inuestigare debe
mus: quia ab vsu quem habuit in creaturis, assumptus est vsus eius in deo. Nunc autem in creatu
ris intellectualibus aperte videmus quod hoc nomen persona circa substantias intellectuales non significat
aliud quam significat hoc nomen indiuiduum circa substantias subsistentes non intellectuales, siue non
intellectuales creaturas. dicente Boethio de duab. natur. quod persona est rationale indiuiduum. &
ibidem. Persona est rationalis naturae indiuidua substantia. Dico autem quod significat illud circa sub-
stantias intellectuales siue rationales, quia persona non significat ipsas substantias: sed tantum indiuidua
tionem quam importat determinate, vt intentionem quandam singularitatis circa huiusmodi substantias: quem
admodum simum determinat curuitatem quam significat circa nasum: non autem ipsum nasum significat.
non quod illae substantiae sint de significato personae: quemadmodum nasus non est de significato, sed solum de
intellectu simi. Quod expresse dicit Boethius quaerens de persona quare de irrationalibus animalibus grae
cus non dicit sicut & nos de eisdem nomen substantiae praedicamus. Et respondet dicens. Haec est ra-
tio: quoniam hoc melioribus applicatum est: vt aliquid quod est excellentius. Si illis applicatum est: non ergo ca
dunt in suo significato, sicut neque substantiae irrationales singulares in significatione huius nominis quod
est indiuiduum. Quare cum non sit dubium quin hoc nomen indiuiduum circa substantias irratio-
nales non est nomen rei sed nomen intentionis secundae, quae nihil aliud est quam modus quo in-
tellectus rem concipit respectu supioris & collateralis, vt determinatam & non diuisam in aliqua Bb66v
sub se, atque diuisam ab eo quod est iuxta se, non est dubium quin hoc nomen persona in creaturis ratio
nalibus non sit nomen rei sed nomen intentionis, dicens praedictum modum indiuiduationis circa illas: vt non
significet rem cui accidit indiuiduatio: sed quod significet intentionem indiuiduitatis: vt omnino idem sit dice-
re: Petrus est indiuiduum: & Petrus est persona. Et significat idem quid suppositum inconicabile. Est enim super
positum nomen secundae intentionis cone ad substantiam communem & singularem: & est incommunica
bile, commune ad singulare substantiae & accidentis, vt habitum est supra: et mutuo vnum con-
trahit & specificat alterum. Vnde quod dicitur hic suppositum incommunicabile, hoc dicit Boethius
in definitione personae, substantiam indiuiduam: sumendo substantiam more Graecorum pro sub-
sistentia: indiuiduum autem pro incommunicabili. secundum quod corrigit eum Ricardus. Quod vero dicitur
naturae intellectualis, hoc ponitur ibi sicut subiectum in definitione accidentis: quod est eius passio proprie.
appropriatur enim (vt dictum est) persona intellectuali naturae, quemadmodum simum naso. Et sic
breuiter potest quaestio ista explicari, quam opiniones praedictae multum inuoluunt. iuxta illud quod dicit
Ricardus. iiii. de trinitate in principio. Aliqui ex modernis personae nomen sub multiplici signifi
catione accipiunt: & profundae veritatis intelligentiam quam explicare debuerant, maiore ambiguo inuol
uunt. Quid ergo dicemus ad auctoritates sanctorum quae clamant quod substantiam significat aut proprieta
tem distinctam, aut vtrumque simul: sicut patet inspicienti distinctionem. xxv. primi libri Sententiarum.

16 ⁋ Et est sciendum ad nos concordandum cum aliis & cum dictis sanctorum: quod licet omne nomen vbicumque po-
nitur in enunciatione aliqua, per se & principaliter supponit & praetendit suum significatum tanquam signum
signatum ad quod praesentandum imponitur: tamen aliquando nomen illud supponit pro ipso significato: ali-
quando autem non pro significato: sed pro suo appellato, vel quasi: verbi gratia, in nomine quid significat rem.
homo enim in quacumque enunciatione ponitur: supponit humanitatem quam significat: & aliquando suppo-
nit pro ipsa, vt cum dicitur, homo est species: aliquando vero pro appellato, vt cum dicitur, homo currit. Dicitur enim
terminus supponere pro illo pro quo locutionem natus est verificare, & pro quo alteri comparatur in enuncia
tione. Similiter in nomine significante intentionem. Verbi gratia, Species in quacumque enunciatione ponitur,
supponit rationem vniuersalis: quae est respectus quidam & intentio quam significat. & aliquando supponit
pro ipsa, vt cum dicitur, Species est intentio rationis & vniuersale quiddam: aliquando vero supponit pro appel
lato vel quasi, vt pro homine, aut asino, aut huiusmodi, vt cum dicitur, Species est quae praedicatur de pluribus differem
tibus numero. vbi definitur species non vt est intentio abstracta, & vt supponit pro suo significato:
sic enim non praedicatur de differentibus numero: non enim vere dicitur, Petrus est species, Paulus est spe
cies: sed definitur vt est in re cuius est, & vt supponit pro ipsa sub indifferentia quadam ad quam
libet illorum, cuiusmodi sunt, homo, asinus, & huiusmodi, quae praedicantur de solis indiuiduis suis. Et mul
tum refert loqui de eius significato vt consideratur secundum se, & vt supponit pro ipso significato:
& vt supponit pro subtracto siue appellato, aut quasi appellato: si non possit dici proprie eius ape
pellatum. Si enim consideratur secundum se, & vt supponit pro suo significato: tunc significat intentionem ratio-
nis tantum, a qua nomen imponitum. Si vero consideratur secundum quod supponit pro re circa quam notat inten-
tionem: & quaeratur de suo significato large loquendo de significato vt sic supponit: sic res illa ca-
dit in suo significato, large loquendo de significato.

17 ⁋ Descendendo igitur ad propositum dicimus quod
hoc nomen persona est per se a prima impositione nomen intentionis: & significat solum rationem super
positi incommunicabilis a prima impositione a qua nomen impositum est solummodo circa intellectu
alem naturam, non vt quam significat: sed quae est de intellectu eius: quemadmodum quodammodo subiectum
est de intellectu, propriae passionis. Aliquando tamen potest supponere illud significatum suum: quod est
intentio rationis pro ipso significato, vt cum dicitur, Persona est suppositum siue hypostasis quaedam: ali
quando vero pro eius appellato vel quasi, vt pro suo quasi subiecto circa quod connotat huiusmodi
intentionem: vt cum dicitur persona generat aut generatur: spirat aut spiratur: Pater est persona aut per-
sona est pater. Et licet vt secundum se consideratur, vt supponit pro suo proprio significato non significat
nisi intentionem rationis: tamen vt supponit pro re circa quam notat illam intentionem, si secundum hanc conside
rationem quaeratur de eius significato, tunc in suo significato includit rem tantum & rationem intentionis
Et hoc modo loquuntur sancti & doctores de nomine personae cum quaerunt eius significatum. Sed sic loqui de
significato est multum extendere significationem: & non sic loquitur Boethius de significato personae.
Vnde & in definitione personae id quod pertinet ad rationem intentionis ponitur loco generis: vt
substantia indiuidua: & id quid pertinet ad rationem rei, loco differentiae: vt rationalis essen-
tiae: quemadmodum in definitione propriae passionis id quod est suae naturae ponitur loco generis
& quod pertinet ad subiectum, loco differentiae secundum artem philosophi. Oia igitur argumenta supindu-
cta concludunt secundum diuersas significationes huius nominis: & secundum diuersos alios modos non
concludunt: sed oportet eis respondere propter diuersas difficultates quas implicant. Bb67r

18
⁋ Ad primum: quod persona non significat essentiam vel substantiam: quia tunc persona
significaret in deo essentiam siue substantiam plurificatam: Dicendum quod verum est, si circa il-
lam caderet ratio singularitatis quam nomen illud exprimit. Si autem circa illam non cadit ratio
singularitatis illius, hoc nullo modo oportet. Verbi gratia, Homo singulariter dictus non est natus
plurificari vt pluraliter dicatur homines, nisi quia homo singulariter supponens pro appellato expri-
mit rationem singularitatis essentiae in supposito: qualis est ipsius suppositi. Sicut enim iste homo
est suppositum singulare determinatum: sic animalitas & rationalitas in ipso sunt determina-
ta: vt non solum suppositum sit indiuiduum per determinationem: sed etiam essentia tota speciei tam ex per
te generis quam ex parte differentiae. Et ab hac determinatione convenit homini quod sit singulare, vt sit
vnus aliquis solus, ab alio singularitate discretus, nec in seipso plurificabilis. Et similiter conve
nit essentiae eius quod sit singulare. id est vna aliqua sola ab omni alio & alia in sua singularitate discre-
ta, vt nec in se sit plurificabilis, nec alteri supposito communicabilis. Propter quod cum plurificatur,
plurificari intelligitur omne circa quod in homine cadit huiusmodi determinatio, siue fuerit super
positum, siue essentia. Nunc autem secus est in deo circa hoc nomen persona: quoniam persona singu
lariter dicta non est nata plurificari vt pluraliter dicatur personae, nisi quia persona singulariter
supponens pro quasi appellato, exprimit rationem singularitatis suppositi: licet non exprimat ta
liter rationem singularitatis in essentia, qualis est in supposito, non enim sicut ista persona, vt puta pater,
est suppositum singulare determinatum proprietate relatiua: sic & deitas. Ipsa enim quod sit singularis
& singularitas quaedam, illud habet ex se, & essentialiter: non per aliquam determinationem: quia nul-
lam in se recipit: quia non habet rationem vniuersalis secundum supra determinata. In deo autem
suppositum sit incommunicabile per determinationem proprietatis. vt licet in deo non possint plu-
res esse patres, vel plures filii, vel plures spiritus sancti, vt infra videbitur: non tamen deitas in perso
na vllo modo est incommunicabilis facta per aliquam deteriationem, licet habet etiam ex se & natura sua
quod non sit plurificabilis, non enim possunt esse plures deitates. Vnde & per esse suum in supposito
vno, non habet quin possit alteri communicari. Quia ergo persona in deo rationem suae singularitatis
secundum quam plurificatur, non habet ex parte essentiae sicut in creaturis: sed solum ex parte suppositi
& proprietatis relatiuae determinantis suppositum: idcirco quamquam persona significet essentiam in deo, plu-
rificata tamen non plurificat essentiam. Propter quod dicit Boethius cica vltimo de trinitate. Facta est tri
nitatis numerositas in eo quod est praedicatio relationis: seruata vero vnitas in eo quod est indifferen-
tia substantiae. lta igitur substantia continet vnitatem: relatio multiplicat trinitatem. Vnde quo ad ra-
tionem singularis & pluralis in nomine personae nihil refert siue substantia fuerit vna plurium, siue di
uersae. dicente Ricardo. iiii. de trinitate ca. viii. luxta intelligentiam qua accipimus personam in
singulari, accipimus eam & in plurali: nisi quod hic plures, illic vnus solus datur intelligi. Vt cum
dicitur persona, profecto datur intelligi aliquis vnus: qui cum sit rationalis substantia, cum nomi
nantur tres personae absque dubio intelliguntur tres aliqui: quorum tamen vnusquisque sit substantia ra-
tionalis naturae. Sed vtrum sint plures an omnes vna eadem substantia, nihil interest. In natu-
ra vero humana quot personae tot substantiae, & compellit quotidiana experientia de diuinis si
milia aestimare. & sequitur in ca. ix. Vbicumque sunt tres personae necesse est vt alius sit iste & alius ille
& alius tertius: vbicumque vero sunt tres substantiae, omnino necesse est vt aliud sit vna, aliud altera, ali
ud sit tertia. Esse aliud & aliud, fecit diuersitas substantiarum: esse alium & alium, fecit diuersitas perso-
narum. Propter quod diximus supra: quod in diuinis est hic aliquis: in creaturis vero hoc aliquid.

19 ⁋ Ad secun-
dum dicendum quod verum est quod non significat substantiam: aut non solam: sed vtrumque aut neutrum. Et cum
arguitur quod non significat vtrunque: quia tunc esset nomen aequiuocum: Dicendum quod verum est
nisi significaret illa duo vt constitutiua vnius quod principaliter significat: scilicet substantiam,
quae est suppositum incommunicabile. secundum expositionem Ricardi.

20 ⁋ Ad tertium quod non signi
ficat relationem: quia non significat eam in creaturis: Dicendum quod si hoc nomen persona in-
telligamus significare intentionem, & secundum hoc tranfferri principaliter ad diuina: sic magis
secundum significationis rationem tranfferetur a creaturis in deum quam nomina rerum: eo quod verius
vniuocantur deus & creatura in intentione quam in re aliqua. Et sic respondendo: non habet lo-
cum obiectio: quia procedit de persona secundum quod est nomen rei. In significando enim rem non
sit a creaturis principaliter nominis translatio: quoniam pure aequiuoce subsistit secundum rem
persona in deo & in creaturis: quia in deo non subsistit nisi relatiue: in creaturis vero non
nisi absolute, vt dictum est supra. Nomen autem secundum rem translatum ad diuina, de-
bet idem significare in deo & in creaturis, licet antonomatice: & modo supereminenti.
Vel si omnino velimus quod secundum quod significat rem, a creatura tranffertur in deum: Bb67v
dicendum quod hoc quod in deo significat rem respectus: non autem in creatura: pertinet ad e
rem modum sumendi personam in deo quam in creaturis: & ita quo ad hoc non significat in deo
in creaturis, etiam in significando substantiam quae est hypostasis: quia in creaturis est persona abs
luta: in deo respectiua, vt dictum est supra. Vnde non impedit hoc personam, propriissime accipi in di

21
⁋ Quartum: quod non significat solam relationem: concedendum est.

22 ⁋ Ad quintum: quod persona est indiui-
duum rationale: & indiuiduum est intentio: ergo &c. Dicendum quod eadem ratione posset concludi: sed ra
tionale est substantia: ergo persona significat substantiam. Et est dicendum quod praeter dictos dui
ignificationis personae: adhuc tertia eius significatio potest assignari ex isto dicto Boethii , in d
quod triplex est significatio personae: quia proprie loquendo de significato eius prout significatio:
pellatur illud ad quod repraesentandum per se est imposita: sicut est nomen intentionis: non significat
intentionem, quae est rationis conceptus circa rem intellectualem: qualem communiter circa quancumque crea
ram significat hoc nomen indiuiduum: & habet in diuinis substantiam quae est hic aliquis e
intellectu, vt dictum est. & sic est nomen intentionis tantum. Large autem loquendo de significato eius secundum
quod dicitur significare suum appellatum: & id quod significatur per ipsum: quemadmodum sancti & magistri con
muniter solent loqui de significato eius: sic significat substantiam cum relatione secundum modum quem po-
nit Ricardus: sed quasi immediate significat illum quid est hic aliquis: sed indeterminate: de cuius signi-
ficatione est substantia & relatio incommunicabilis: propter quod etiam sunt de significatione personae.
& sic est nomen rei tantum: & est intentio de intellectu eius circa huiusmodi rem veluti propria ei. Largissime
autem loquendo de significato personae, dicitur significare vtrumque simuli: & hoc in recto: quemadmodum
si album significet accidens & subiectum. & sic simul est nomen rei & intentionis. Et sic loquitur Boethius
quando dicit, quod persona est rationale indiuiduum.

23 ⁋ Ad sextum: si persona significaret intentionem: non rem
ut substantiam: tunc trinitas personarum non esset nisi intentionum: Dicendum quod verum est si nullo modo
aliud significaret, quod non est ita, vt patet ex praedeterminatis. Vnde trinitas est trium secundum personas
in personarum proprietatibus, vnitas in essentia, vt infra videbitur. Et tam essentiae vnitas quan trium per-
sonarum proprietates nomine personae significantur etiam cum ratione intentionis, vt dictum est.

24 ⁋ Per idem
patet responsio ad septimum. Vltima duo concedenda sunt secundum iam determinata.