Quaestio 4

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe17302

Sources:

Bb: Badius1520b

B63v

1
Irca quartum arguitur: quod persona dicitur & habet esse in deo secundum substantiam, & non secundum
relationem, per magistrum qui dicit distinctione. xxiii. primi sententiarum cap. i. Vnum est
omen scilicet persona) quid secundum substantiam de singulis dicitur personis. quod confirmat auctorita
ce Augustinus ex. vii. de triniitate.

2 ⁋ Secundo sic. in eadem auctoritate dicit Augustinus Pater ad se dici
tur persona non ad filium vniversalipanum sanctum: sicutad se dicitur deus. sed secundum regulam Augustinus
v. de triniitate. quam partractat magister distinctione. xxii. Quicquid ad se dicitur praestantissima Bb64r
illa & diuina sublimitas substantialiter dicitur, quod autem substantialiter dicitur in diuinis, dicitur secundum substi
tiam, & non secundum relationem, ergo &c.

3 ⁋ Quia autem non dicatur secundum substantiam sed secundum relationem, arguitur e
illo quod dicit Boethius in fine de Tri. Necesse est illud vocabulum quod ex personis originem capit, ad sul
stantiam non pertinere. Sed propter quod vnumquodque tale, & ipsum magis, secundum Philosophum in topicis. ergo &c

4
⁋ Dicendum ad hoc nondum descendendo ad significatum personae, quod secundum duo praedicamen
ta quae sunt in diuinis, substantia. scilicet & relatio. secundum modum supra determinatu, duo modi essendi & praedi-
candi distinguuntur in diuinis: ita quod quicquid praedicatur de deo, & deo attribuitur, ad vnum illorum retorquetur: aut scilice
quod de deo dicitur siue habeat esse in ipso secundum substantiam & ratione substantiae: aut secundum relationem & ra-
tione relationis. Quod verum est, quia omne nomen in diuinis formaliter significat aut substantiam aut relationem.
aut tracta est sua formalis significandi ratio a substantia aut a relatione, quae realiter sunt in deo, etiam si non
significat secundum rem alterum horum, sed intentionem aliquam rationis circa id quid principaliter significat substam
tiam aut relationem in diuinis. Est igitur intelligendum quod licet in diuinis nomen aliquod potest aliquando significare
puram essentiam siue substantiam, vt hoc nomen deitas: aliquando vero puram relationem, vt hoc nomen paternitas
aliquando autem vtrumque simul, vt hoc nomen pater, sicut patebit inferius: Dici tamen aut esse in diuinis non dicitur
nisi secundum illud a quo formaliter nominis significatio trahitur aut imponitur ad significandum: vt illud nomen
quod formaliter in sua impositione capit originem a substantia, dicatur & sit in deo secundum substan
tiam: quod vero a relatione. secundum relationem: etiam si reliquum significetur quasi materialiter in nomine. Vnde hoc
nomen pater quia formaliter imponitur a relatione personali: quamquam in suo significato includit communem essen-
tiam, vt ifra videbitur: in deo dicitur & habet esse secundum relationem. Nunc autem ita est, quod quicquid significetur hoc no
mine persona, tamen sua formalis ratio ad quam imponitur ad significandum, aut est ipsa relatio, aut tracta est
a relatione. Si ei non esset in deo relatio distinguens, nullo modo poneretur in deo aliqua illarum personarum quae
modo constituunt ineffabilem trinitatem, vt infra patebit. Quom autem significat relationem aut tracta est a re
latione, patet ex quaestione praecedenti: vbi est expositum quom ratio singularitatis diuinarum personarum in qua
consistit ratio personalis, tracta est primo & positiue a relatione. Sed hoc magis apparebit in quae-
stione sequenti.

5 ⁋ Idcirco absolute dicendum est: quod persona in diuinis dicitur secundum relationem, & secundum relatio
nem habet esse in deo, non autem secundum substantiam. Tne propter solutionem argumentorum intelligendum est quod aliquid
est vel dicitur esse secundum relationem dupliciter: vel in seipso: vel in contento sub ipso. Primo modo dicuntur
relatiue illa quae determinate aut determinatam relationem significant, vt sunt pater filius spiritus sctuns, quia dicitur
pater filii pater, & filius patris filius, quae dicuntur secundum relationem secundum suum nomen & secundum formalem rationem
nominis a qua imponuntur. dicente Augustinus v. de Tri. cap. v. Non secundum substantiam haec dicuntur, quia non quisque eorum ad
seipsum, sed adinuicem atque ad alterutrum dicuntur. Secundo modo relatiue dicuntur illa quae indeterminate aut
indeterminatam relationem significant: vt hoc nomen persona, hoc nomen trinitas, & huiusmodi, quae non dicuntur ad
aliquid secundum suum nomen, quia non habent correlatiuum sibi respondens extra se: quamuis secundum formalem rationem nominis
relationem significant: aut tractam a relatione habent eam: sed dicuntur ad aliud in suis contentis, quae
sunt nomina importantia relationes indeterminatas.

6 ⁋ Per haec patet ad primum argumentum: quod secundum Augustinus persona secundum substantiam dicitur. Di
cendum quod verum est quo ad hoc quod secundum nomen suum non dicitur ad aliud: non quod de formali ratione a substantia
imponitur, quia solum materialiter includit in suo significato substantiam, sed non trahit suum ab ea. Et hoc bene
exponit litera Augustinus vii. de Tri, quae dicit sic. Sic esse ad se dicitur persona relatiue: sicut dicimus tres personas pa
trem & filium & spsum sctuntum: quemadmodum dicuntur aliqui tres amici aut tres proximi. quia haec nominia relatiuam signi
ficationem habent. Quid ergo: num placet dicamus patrem esse personam filii & spiritus scti: aut filium esse personam pris
& spiritus scti: aut spcnitum sctuntm esse personam pris & filii: Sed neque in hac trinitate cum dicimus personam patris, aliud
dicimus quam substantiam patris. Quod verum est quantum est ex proprietate nominis in se, quia nomen suum non dicitur
ad aliud: quemadmodum tres aliqui dicuntur inuicem vicini aut propinqu. Ex parte tamen rei propter formale signifi-
catum secundum relationem dicitur. propter quid subdit, dicens quod persona pris non aliud quam ipse pr.