Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe16959

Sources:

Bb: Badius1520b

B62v

1
CIrca tertium arguitur: quod persona. habet esse vniuoce & secundum eandem rationem in
deo & in creaturis, Primosic. quod habet esse in aliquibus secundum idem nomen & eam
dem definitionem, convenit eis vniuoce & eodem modo. sic habet esse persona in deo
& in creaturis, vt patet ex definitione personae secundum Ricar. ergo &c.

2 ⁋ Secundo
sic. illud habet vniuoce & eodem modo esse in aliquibus, cuius formalis ratio &
completiua habet esse vniuoce in eisdem. Eormalis autem ratio personae est quod sit ali
cuius, hoc est in se singularis & incommunicabilis, & a quolibet alio tali alius quis, & distinctus ab eo. &
hoc vniuoce habet esse in deo & in creaturis, quia quod in se sit singularis & incommunicabilis non i-
portat nisi negationem: similiter neque quod sit alius quis a distincto ab eo, negatio autem vniuoce & eo-
dem modo habet esse in deo & in creaturis: quemadmodum non esse lapidem vniuoce & eodem modo con
uenit eis. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium arguitur primo sic. nihil significans rem aliquam & naturam ha
bet esse vniuoce & eodem modo in eis quorum non est aliqua natura communis: quia vniuocatio est
ex rei communis vnitate, vt patet ex definitione vniuocorum in praedicamentis. deo autem & creatu-
rae nulla habet esse communis natura, vt patet ex supra determinatis: & nomen personae significat rem
a & naturam subsistentem, vt infra patebit. ergo &c.

4 ⁋ Secundo sic illis non conuenit vniuoce esse perso-
nam, quibus non conveniunt vniuoce ea quae sunt de ratione personae & integritate eius. De ratione au
tem personae & integritate eius est natura siue essentia & ratio incommunicabilitatis, vt patet exeius defi
nitione superius exposita, neutrum autem horum est vniuoce in deo & in creaturis: quia de ra-
tione & integritate personae est essentia in diuinis vt est communicabile quid in eadem singulari-
tate. in creaturis vero vt est communicabile non in eadem singularitate sed solum in communitate rati
nis. Vnde in diuinis est vna essentia singularis plurium: in creaturis autem non: sed necessario plures plu-
rium. Similiter etiam incommunicabilitas personae in diuinis est ex proprietate relatiua: in creaturis au
tem ex sola negatione. ergo &c.

5 ⁋ Ad intellectum quaesiti in hac quaestione oportet videre quod intelligatur nomine personae
id scilicet facit aliquid esse personam, & aspicere ad illud, an vniuoce & secundum eandem rationem habeat esse in deo & in crea
turis. Quia si sic: & vniuoce & secundum eandem rationem persona haberet esse in illis. Si vero non, nequaquam. Et quia esse
osonam secundum Boethium de duab. naturis, non convenit alicui vniversali sed solummodo singulari: & secundum rationem
illam qua est singulare licet non quodcumque: sed in se existens non in alio: in accidentibus enim non est persona, neque anima
nfa vt est actus corporis est persona, neque deitas ipsa quae est in suppositis, neque vniverslter aliquid quid non habet esse
suum in se, & per se alteri non vnitum: vnde humanitas Christi non est persona in Christo: Ad rationem igitur
singularis in se & secundum se existentis, quod intelligitur nomine personae, oportet aspicere in hac quaestione. Super rationem
enim talis singularis nihil addit ratio personae: licet persona suo nomine non nominat huiusmodi singulare nisi
circa determinatam materiam, intellectuaele. scilicet vt dictum est. Circa rationem igitur talis singularis vt coniter ac-
cipitur, non determinando sibi materiam hanc vel aliam: sed vt absoluto nomine intelligitur: Sciendum quod nomine sin
gularis duo intelliguntur: & intentio quaedam indistinctionis rei in se & distinctionis eius ab aliis, & ipsa res cir
ca quam intelligitur huiusmodi intentio: & ad vtrumque debemus aspicere. Aspiciendo igitur primo ad rem ipsam Bb63r
sciendum quod quodammodo aliter habet esse in creaturis, aliter in diuinis: & quodammodo similiter. In creatu.
ris enim nihil habet esse singulare nisi sit indiuiduum sub aliqua forma: quae quantum est de se, forma est &
essentia tantum absque ratione vniuersalis & singularis: cui accidit ratio vniuersalis ex consideratione
intellectus circa ipsam, inquanum. scilicet considerat eam vt abstractam a singularibus: & iterum vt applicabilem
eisdem per praedicationem. Vnde cum talis forma specifica est ex natura sua diuidua est, hoc est nata diuidi
non dico illa diuisione quae est in formam generis & differentiae, vt in partes integrantes eius essentiam, de qua
nihil ad praesens: sed in partes subiectiuas, ad quas tota integritas formae est in potentia, vt tota sit in hac
et tota in illa: vt humanitas in hac humanitate quae est Petri: & in illa humanitate quae est Pauli. in qui-
bus illa indiuiduatur per hoc quod facta est haec & illa: quid secundum Philosophum non fit nisi per subiectam materiam
in qua primo ex se est partibilitas, vt quod humanitas non est haec, nisi quia in hac parte: nec illa, nisi
quia in illa parte materiae, quemadmodum albedo non est haec, nisi quia est in hoc subiecto. Vnde & for-
mas immateriales omnes posuit ex se esse singulares, quemadmodum nos ponimus deitatem esse ex se quan
dam singularitatem: quod non est ponendum: immo quod quaelibet forma creaturae specifica est & materialis & indi
uidualis in plures partes subiectiuas, etiam licet in se absque omni subiecto & materia nata sit subsistere.
Eit autem illa eius indiuiduatio in parte subiectiua, vt humanitas in hac humanitate, immo in hoc
homine effectiue, non nisi per agens dans ei esse, nec per materiam etsi habeat materiam, nec per aliquod
accidens ei inhaerens, sed primo per suam significationem & determinationem quam habet ab agente illam.
Quamquam enim secundum Ambrosium. i. de Trini. omnis creatura certis limitibus suis contenta est, humanitas tamen
ampliorem habet latitudinem spiritualem siue rationis essentiae suae quam haec humanitas. Et ideo haec humanitas
respectu humanitatis simpliciter, est determinata limitata & significata: in qua significatione consistit
primo ratio singularis formae subiectiuae, sicut & indiuiduatio ipsius formae communis. Ex consequenti autem fit
vtrumque eorum per negationem consequentem illam determinationem & annexam ei non per vnicam, sed per duplicem: per qua. scilicet
separatur ab eo quod est sub se, & ab eo quod est iuxta se. Humanitas enim diuisa est in hanc humanitatem & il
lam. Etiam si non esset diuisa, esset tamen quantum est ex se diuisibilis, etsi non separatur ab eo quod est
sub se per vllam negationem. Sed haec humanitas ex eo quod est haec, nec est diuisa, nec diuisibilis in aliqua
sub se suae naturae: & ideo negatiue se habet ad ea quae imaginari possent sub se: negatiue est se habet ad
ea quae sunt iuxta se, & ex opposito diuisa sub specie. Singularitas enim suae formae nec conicabilis est ali
quibus sub se, neque alicui iuxta se. Ex hoc eim habet indiuiduum creaturae quod est hoc aliquidid est aliquid vnum in
se, quod non est natum esse hoc, & alid sub se: & similiter alid quod a quolibet alio sub forma suae speciei. Habet est
ex hoc quod est singulare suppositum, siue fuerit intellectuale, siue non intellectuale, & etiam quod est persona cum
fuerit in natura intellectuali. Ratio enim suppositi vel personae in creatura: ex hoc habetur quod ipsa sit existens
in se, & secundum se in natura inconicabili: quod necessario habetur in creaturis ex illa duplici negatione circa
formam & naturam rei determinatam. In diuinis autem non sic est ratio singularitatis ex parte rei, quia in eis
ipsa forma deitatis etiam vt simpliciter & absolute consideratur, singularis est, nullo modo nata diui-
di in aliquo sub se accipiendo determinationem. Vnde non est nata in supposito indiuiduari: per proprie
tates tamen relatiuas nata est conicari manens in eadem singularitate essentiae: per quas proprietates constituitur
ratio suppositi & personae in diuinis, & singularitatis earundem: non inquantum illae proprietates sunt relatiuae
tantum: sed inquantum sunt relatiue oppositae. Ex quo sequitur duplex negatio. vna ratione cuiuslibet pro
prietatis personalis. quia enim ipsa ex se inconicabilis est, ex hoc habetur negatio remouens pluralitatem commu
nicandi alteri suam proprietatem in eadem natura, ne in diuinis sint plures personae eiusdem respectus vel plures
patres, vel plures filii, vel plures spiritusancti. Altera, ratione oppositionis distinguentis: per quam habetur ne
gatio remouens quamlibet personam a sua correlatiua. Et sic completur ratio distinctionis diuinarum personarum
& singularitas earum per negationem, sicut & creaturarum, & quo ad hoc vniuoce & secundum eandem rationem
habet esse persona in deo & in creaturis, vt processit secunda obiectio ad primam partem. Inquantum tamen huiusmodi
negationes concomitantur in diuinis relatiuas proprietates, quae in essentia communi personas constituunt prin
cipaliter atque distiguunt, l non sine virtute negationum annexarum: in creaturis vero concomitantur ipsius na
turae & essentiae determiationem, quae ipsam essentiam contrahit in suppositum & personam, l non sine virtute negatio
num annexarum, vt dictum est supra: Et secundum hoc licet ratione negationum vniuoce, & secundum eandem ratio
nem habet esse & constitui persona in deo & in creaturis: ratione tamen illorum quibus dictae negationes sunt
annexae hincinde, quod illic est ipsa essentia vel natura determinata, hic vero proprietatum relatio, multum
aequiuoce & alia atque alia ratione habet esse persona in deo & in creaturis: inquantum altera est ratio & aequo
ca constituendi personam, in creatura essentiae creatae determiatio, & in deo proprietatum relatio. Ex parte tamen ne-
gationum aliquod refert de negatione respectu eius quod est sub se, & respectu eius quod est iuxta se. Quia ex parte
eius quod negatur omnino, est vniuoce negatio sub se, quia sicut diuina persona singsa in se plurificari non pot, sic nec
creata persona. Ex parte vero eius quod negatur iuxta se, quodammodo est vniuoca & quodammodo aequoca, quod ei vna Bb63v
persona negatur ab altera in diuinis, hoc non est ratione naturae & essentiae, sed personalis proprietatis. In creatu
ris vero & ratione essentiae & ratione personalitatis vna remouetur ab altera: quia in deo vna est essentia singu
laris communis pluribus personis: non sic in creaturis. Sic ergo aspiciendo ad rem ipsam circa quam conside
ratur intentio singularis in deo & in creaturis, quodammodo vniuoce & quodammodo aequoce habet esse
psona in illis. Si vero aspiciamus ad ipsam intentionem, cum ratio intentionis non diuersatur propter diuersitatem re
rum circa quaes est: non enim est alia ratio speciei quae est intentio logicalis: inquantum consideratur circa substantiam, vt circa
hominem aut asinum: & inquantum consideratur circa accidens siue fuerit absolutum vt circa albedinem aut ni
gredinem, siue respectiuum vt circa dominium vniversaliseruitutem: Dicendum est quod omnino vniuoce & secundum eandem rationem
persona habet esse in deo & in creaturis: quamuis in deo consideratur circa respectiuum: in creaturis vero
circa absolutum: nisi quod personae intentio consideratur in deo in pluribus personis respectu essentiae singularis: non
sic autem in creaturis. Sed hoc rationem intentionis in nullo variat.

6 ⁋ Ad primum argumentum ostendens quod omnino vniuoce & eadem ratione in deo sit & in
creaturis, quia eadem est definitio personae vtrobique: Dicendum quod non est verum: quia talis est aequiuoca
tio in definitione qualis est & in nomine. Existentia enim incommunicabilis est in persona creata & in increata
sed aequoca incommunicabilitate. Inconicabilitas enim existentiae in persona creata habetur ex essentiae deter
minatione: in persona vero increata ex proprietatum relatione, vt dictum est.

7 ⁋ Ad primum argumentum in op
ositum ostendens quod omnino aequiuoce est persona in illis: quia nulla res aut natura communis est vniuoce deo &
creaturis: Dicendum quod ratio ista probat quod non penitus vniuoce convenit eis, si tamen persona est nomen rei & na
turae: sicut etiam nomina attributorum essentialium non penitus vniuoce conveniunt deo & creaturis, vt patet ex
supra determinatis. Nec tamen ex hoc sequitur quod penitus aequoce: quia est media analogia. secundum quam tam
essentialia quam personalia quae conveniunt coniter deo & creaturis, per prius deo conveniunt quantum est ex ratione signi
ficati per vocem: licet quantum est ex vocis impositione, conveniunt eis modo converso, quia a creaturl sit omnis vocum trans
latio quibus vtimur circa creatorem, secundum quod melius infra declarabitur disputando de modo loquendi de deo. Si
vero persona sit nomen intentionis, tunc argumentum falsum supponit de significato personae, quod significat rem
& naturam: immo potius quendam modum conceptus circa rem, quem nihil repugnat vniuoce quodammodo & se
cundum eandem rationem esse in deo & in creaturis, & quodammodo aequoce, vt iam dictum est. Sed de illo erit sermo in
sequenti quaestione, in qua loqmur de significato huius nominis persona. licet enim nulla res pure vniuoce con
uenit deo & creaturae, nihil tamen repugnat aliquam intentionem secundam pure vniuoce ipsis convenire: quia
non ponit aliquid in deo, sed potius in conceptu intellectus, vt infra patebit.

8 ⁋ Ad secundum quod essentia non
est vniuoca de ratione personae in deo & creaturis: quia in deo habet rationem conicabilis: in creaturis vero in-
conicabilis: Dicendum quod secundum Ricar. A. de triniitate. cap. viii. vt infra magis exprimetur, personam iuxta eandem
intelligentiam accipimus in singulari & in plurali. Sed siue essentia sit conicabilis, siue non, siue plures in
pluribus personis siue vna & eadem singularis, nihil interest. Vnde cum duo sint de integritate personae scilicet esntia
& personalis proprietas, vt patebit inferius circa personas diuinas, ipsa essentia est quasi materiale in ea-
dem, & proprietas quasi formale: ita quod in ratione proprietatis consistit ratio personae: ita quod persona est vna si proprietas
sit inconicabilis & vna: & plures personae si plures sint tales, siue substantia sit conicabilis pluribus in vna sin
gularitate, siue tantum in pluribus singularititabus. Vt enim dicit Ricar. ca. x. sicut esse substantialiter alid &
alid non tollit vbique vnitatem personae, sic esse pluraliter vnum & alium, non scindit vbique vnitatem substantiae. Namn in
humana natura alia est substantia anima, alia corpus: cum tamen nin sint nisi vna persona. In diuina vero natura alius ali
quis est persona vna, & alius aliquis persona altera: cum tamen non sit nisi vna eademque substantia. Et vt dicit
cap. xxv. proprium est diuinae naturae pluralitatem habere in vnitate substantiae personarum. Econtra vero pro
prium est humanae naturae substantiarum pluralitatem habere in vnitate personae. Nam quod humana persona
in simplicitate substantiae inuenitur, non est de naturae ipsius conditione: sed de ipsius conditionis corruptio
ne fore deprehenditur: & hoc non nisi ab eo quod est formale in esse hominis, a quo principaliter trahit suam per-
sonalitatem vt in anima sepeata. Cum etiam additur quod inconicabilitas non est eiusdem rationis in creaturis & in deo:
Dicendum quod inquantum est ex parte positiui quod importatur nomine proprietatis in diuinis, non est aliquod correspon
dens in indiuiduatione creaturae: & quantum ad hoc ratio indiuiduationis vel personalitatis non est vniuoce in
creaturis & in deo. quantum tamen est ex parte negationum annexarum, partim est vniuocatio, partim aequiuo
catio, vt expositum est.