Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe16742

Sources:

Bb: Badius1520b

B61v

1
CIrca secundum arguitur: quod persona non proprie sed transumptiue dicitur in deo
Primo sic, quod primo & principaliter significat indignum quid & vile, ad quid signifi
candum imponitur, non potest proprie dici de deo, quia (vt patet ex supra determi
natis) nihil proprie dicitur de ipso nisi id quod est simpliciter nobilius & dignius cir
ca vnumquodque. persona est huiusmodi: quia secundum Boethium de duab. naturis
ca. iii. nomen personae videtur aliunde tractum. ex his scilicet personis quae in come-
diis & tragcediis eos quorum intererat homines repraesentabant. Sed talis repraesentatio vile quid
a erat: quia per histriones & viles homines facta, vt dicit ibidem, & in scurrili loco. ergo &c.

2 ⁋ ldem Bb62r
patet per Boethium: qui expresse dicit ibidem. Nos propter inopiam significantium vocum trans-
latam retinuimus nuncupationem: quam illi (scilicet graeci) hypostasim dicunt, personam vocantes.
sed nominatio translatiue dicta non est propria in diuinis, quia ex opposito distinguitur secundum
supra determinata. ergo &c. i

3 ⁋ In oppositum est illud quod supra dictum est, Ricardi: nullum no-
men inueniri posse quod possit melius aptari pluralitati diuinae. quod non esset, nisi proprie esset ipsum
ponere in deo.

4
⁋ Dicendum ad hoc: quod cum quaedam dicuntur de deo per proprietatem siue proprie: quaedam
vero per similitudinem siue transuptionem, quae sint talia vel talia aspiciendum est ad nominis significatum, non ad vocis
vsum. Quaecumque enim important aliquid in suo significato quod est dignitatis simpliciter, dicuntur de deo pro
prie: caetera vero omnia transumptiue. secundum quod patet ex supra determinatis. Nunc autem ita est in proposito
de significato personae: quod quemadmodum nomen istud quod est indiuiduum significat circa quodcumque cui
attribuitur ratio indiuidui, siue fuerit substantia siue accidens, conceptum mentis quo res intelligitur
esse singularis & determinata siue signata in indiuisibili per essentiam sub aliquo vuiuersali, cui ex se
convenit ratio diuidui: qua quidem significatione intelligitur essentia illa esse aliquid in se indistinctum
& inconicabile siue indiuisibile per essentiam, & diuisum a quolibet alio suae naturae: vt sic in se sit vnum, quod
non est natum esse hoc & aliud, sed ita hoc quod non aliud: nec natum esse aliud: quemadmodum econ-
tra natura generis nata est esse diuersae species, & est in potentia ad illas: similiter natura speciei diuer
sa indiuidua: sic nomen istud quod est persona, idem significat circa substantias intellectuales creatas, secun
dum quod praetendit definitio personae quam assignat Boethius . Cum vero assumitur ad diuina, idem signifi
cat, sed modo seu ratione eminentiori: quemadmodum significant in diuinis assumpta a creaturis: quantum
cunque proprie dicuntur de deo, vt patet ex supra determinatis. In diuinis enim significat persona con
ceptum mentis quo quis intelligitur incommunicabilis esse per suam proprietatem, & esse aliquis in se per illam pro-
prietatem, non natum esse secundum illam hic & alius: sed sic est distinctus ab alio vt non sit ille, secundum
quod praetendit definitio personae assignata ab Ricar. Et est iste modus existendi summe nobilis: scilicet
vt vnam essentiam singularem plures habeant communicatam, qui incommunicabiles sunt secundum suas pro
prietates: quod amplius patebit inferius. Propter quod etiam iam dictum est supra, quod persona significat aliquid
quod est nobilitatis simpliciter, & in diuinis nobilitatis summae. Quare cum tale quid, secundum supra de
terminata, habeat esse proprie in diuinis: idcirco simpliciter dicendum est quod persona proprie habet esse
in diuinis, & non per similitudinem neque translationem.

5 ⁋ Veruntamen propter argumenta ad primam partem
intelligendum est quod duplex est translatio. Quaedam ex parte rei, quando scilicet res non convenit diuinis
secundum idem significatum, neque etiam ratione eminentiori, sed secundum quandam similitudinem tantum, quem
admodum in deo dicuntur esse character, speculum, & huiusmodi. & talia non habent esse proprie in deo. Alia ve
ro est tranllatio ex parte nominis tantum: quod scilicet nomen est primo impositum creaturis: & vsitatum tantum circa ipsas
secundum vnam rationem rei, & non est vsitatum in diuinis secundum rationem eminentiorem rei, neque impositum ad il
lam representandum: quemadmodum contigit in singulis quae a creaturis per proprietatem assumuntur: in qua quidem assum
ptione siue translatione quasi noua sit nominis impositio. & tali translatione transfertur nomen personae
ad diuina: & tamen per proprietatem: licet non secundum communem & propriam acceptionem, secundum quam nomen
personae primo fuit vsitatum in creaturis. Nam vt dicit Ricar. iiii. de Trini. capitul i. si quis velit nomen personae
sub communi & propria acceptione intelligere, nullo modo putet plures personas posse subsistere in vnitate
substantiae. Non enim facile capit humana intelligentia, vt possit esse plus quam vna persona, vbi non est
plus quam vna substantia. Hinc innumeri errores infidelium, hinc quod alii diuinae substantiae vnitatem scin
dunt: hinc est quod Arriani & Sabelliani per contrarias sectas sunt diuisi. Per quod patet ratio ad ambo ar
gumenta, maxime autem ad secundum.

6 ⁋ Ad illud autem quod arguitur in primo argumento: quod persona in creaturis imposi
ta est ad repraesentandum vile & inutile quid, vt indiuidua hominum quos histriones in ludis thea
tricis repraesentant: Dicendum ad hoc: quod de impositione huius nominis persona, & a quibus translatum
sit, sunt diuersae sententiae. Nam (vt dicit magister Alexander in Summa sua) secundum quosdam, hoc no
men persona in substantiis originem sumpsit a persona grammaticali, quae nihil aliud est quam proprie-
tas qua quis est ille qui loquitur, vel ad quem quis loquitur, vel de quo quis ad alium loquitur. In pri-
mo enim modo dicitur esse persona prima: in secundo, secunda: in tertio, tertia. Et quia ista proprietas
conuenit vnicuique illorum, vt est in se & per se vnus: idcirco vt in tali habitudine consistit, dicitur qui
libet illorum persona. Et secundum rationem vocabuli dicitur persona quasi per se vna. Alia vero est
sententia Boethii de duab. natur. vnde argumentum sumptum est: quod videlicet nomen personae videtur
tractum ex illis qui in Comoediis Tragoediisque ludorum theatricorum repraesentabant illos loco quo Bb62v
rum cantus theatricos proferebant, vt Herculem, Chremetem, & caeteros tales: qui pro magnis & ho
norabilibus habebantur. propter quod & histriones repraesentantes illos tanquam dignos & honorabi-
les viros personae vocabantur: quemadmodum in ecclesiasticis dignitatibus positi quia magni & honora
biles viri esse debent, & ad minus eos representant, personae vocantur. Et secundum proprietatem vocabuli
in ista translatione secundum Boethium, persona secundum rationem vocabuli dicta est a personando, hoc est
perfecte & expressa voce sonando. & hoc idcirco: quoniam illi histriones quandam laruam faciem
scilicet de ligno vel cupro factam, quae illum vice cuius cantabant repraesentabat, tanquam notum quod & admirabile
ad quod omnes aspiciebant, habebant ligatam ante facies suas: quae quidem larua obtegebat vultum
& oculos eorum: & de concauitate illa necesse erat quod maior resonaret sonus. Vnde & graeci sic lar
uatos, quos latini appellant personas, appellabant Prosopa: eo quod illa larua ante oculos eorum poneba
tur. Dicitur enim graece Prosopo a argonc quod est in, & es . roo quod est facies, quasi habens aliquid in fa
cie. Et quia tales propter illam laruam qua omnibus erant noti & cogniti, personae dicebantur: idcirco in
oleuit vsus (sicut dicit Boethius ) quod homines omnes elegantes quorum certa pro sui forma & dignita-
te agnitio erat, personae dicerentur: & postmodum etiam generaliter omnes naturae intellectuales in
diuiduales: & hoc propter naturae illius dignitatem super alias. vnde & vltimo translatum est ad diuina
Etsi enim a vilibus hominibus & in vili officio positis, vt procedit obiectio: non tamen inquantum
viles erant, sed inquantum nobiles & honoratos viros repraesentabant: vt sic nomen personae aliquid
dignitatis & nobilitatis omnino repraesentet, vt digne possit per proprietatem non solum per simi
litudinem transferri ad diuina