Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe16301

Sources:

Bb: Badius1520b

B60r

1
⁋ Circa primum vero quaeruntur decem. Quorum
Primum est: vtrum sit ponere personam esse in Deo.
Secundum: vtrum persona habeat esse in deo proprie an transumptiue.
Tertium: vtrum vniuoce & eadem ratione habeat esse in deo & in creaturis, an aequiuoce & secun
dum rationes diuersas.
Quartum: vtrum persona sit seu habeat esse in deo secundum substantiam, an secundum relatio-
nem.
Quintum: vtrum persona in deo significet rem, substantiae scilicet aut relationis: an intentionem tantum.
Sextum: vtrum aliqua persona penitus absoluta seu suppositum absolutum habeat esse in diuinis.
Septimum: vtrum persona in deo significet aliquid commune.
Octauum: vtrum plures sint personae in deo.
Nonum: vtrum in deo sint tres personae: & non plures nec pauciores.
Decimum: vtrum vna earum habeat esse in alia mutuo & eodem modo. Bb60v
Irca primum arguitur, quod non sit ponendum personam esse in deo, Primo sic. Boe-
thius dicit libro de du. na. & vna persona Christianua quod persona est rationalis naturae
indiuidua substantia. in deo autem non est natura rationalis, sed potius intelle-
ctualis, neque substantia indiuidua: quia non est indiuiduum nisi vbi est vniuersale in
diuiduabile: quod non est in deo, vt habitum est supra. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Augu
stinus. v. de trinitate. Dictum est tres personae, non vt illud diceretur: sed ne omni
no taceretur. Sed si persona esset in deo, dictum esset tres personae, non solum
ne omnino taceretur, sed vt existens in deo diceretur & exprimeretur sicut est. ergo &c.

3 ⁋ Con-
tra. Ricardus dicit. v. de trinitate. capitulo. ix. Essentia diuina si vel vnum aliquid inuenitur habe-
re incommunicabile, ex eo solo deprehenditur atque conuincitur esse persona. sed aliquid inuenitur in
diuina existentia incommunicabile: quia aut nihil est communicabile in deo: aut si aliquid communica-
tur, proprietas communicantis inquantum communicat non potest communicari ei cui communi-
catur: quemadmodum proprietas generationis a proprietate patris qua filio communicat suam essentiam
nulli potest communicari ab ipso: vt infra declarabitur. ergo &c.

4 ⁋ Dicendum ad hoc: quod sicut secundum supra determinata in attributis essen
tialibus deo attribuendum est quicquid simpliciter dignius est & melius esse ipsum quam non ipsum:
similiter & in personalibus siue personarum proprietatibus. Vt secundum quod dicit Ambrosius. i.
libro de trinitate, quicquid religiosius sentiri potest, quicquid praestantius ad decorem, quicquid
sublimius ad potestatem: hoc deo intelligas conuenire: & hoc tam in essentialibus quam in personali
bus indifferenter. Nunc autem ita est quod persona nominat aliquid quod est dignitatis simpliciter
in creaturis & in creatore. Nominat enim ex suo significato rationem incommunicabilis, vt pa-
tet ex praedicta auctoritate Ricardi: quae prouenit ex perfectione eius qui habet in se id quod al-
teri non potest communicari secundum quod dicitur persona: secundum quod infra videbitur. Nomi-
nat etiam illam circa naturam rationalem seu intellectualem: quorum vtrunque est dignitatis & nobi
itatis. Idcirco simpliciter absolute ponendum est personam esse in deo: & tanto verius & perfectius:
quanto verius & perfectius ratio incommunicabilis & intellectualitatis habent esse in deo. secundum quod pa
tebit ex determinandis.

5 ⁋ Ad aliqualem tamen horum declarationem sciendum, quod in istis octo quae
sunt indiuiduum, hoc aliquid, singulare, res naturae, subsistentia, substantia, suppositum, persona,
quasi idem repraesentatur & significatur circa naturam & essentiam naturalis rei, largissime ac-
cepta natura. De qua dicit Boethius de duabus natur. Si de omnibus rebus natura dici placet, ta
lis definitio dabitur quae res omnes quae sunt possit includere. Est igitur natura earum rerum
quae cum sint, quoquo modo intellectu capi possunt. In hac igitur definitione accidentia & substantia
definiuntur: sed prima duo, scilicet indiuiduum, hoc aliquid, inueniuntur solummodo in essentia
creaturae & tam in substantiis quam in accidentibus, & non in essentia increata siue in deo. Indiuiduum
enim ex opposito distinguitur contra diuiduum. Non est autem diuiduum nisi re vniuersale:
neque ratio siue intentio diuidui nisi circa vniuersale secundum rem: quare neque indiuiduum est nisi re parti-
culare siue singulare sub vniuersali indiuiduatum: neque ratio siue intentio indiuidui, nisi circa par-
ticulare siue singulare secundum rem indiuiduatum sub eo quod est re vniuersale. Quare cum in deo
secundum supra determinata, non est inuenire rationem vniuersalis aut particularis realis: simili-
ter neque rationem indiuidui: nisi extendendo nomen indiuidui ad rationem singularis. iuxta illud quod
dicitur in principio Decretalium. Haec sancta trinitas secundum communem essentiam indiuidua.
quemadmodum cum continuo sequitur. Et secundum personales proprietates discreta. ibi extenditur
nomen discretionis ad nomen distinctionis. Discretio enim non est proprie in diuinis personis, sed
distinctio. Est autem inuenire rationem indiuidui in omni creatura tam ex parte naturae siue essentiae quam ex par-
te suppositi quod est res naturae, sed in natura: quia ipsa existit in supposito, siue ipsa naturafuerit sub
stantialis, siue accidentalis. Non enim dicitur indiuidua natura siue essentia vt humanitas vel albedo: nisi quia
est indiuidui suppositi: quia secundum superius determinata, humanitas non est haec nisi quia est huius
neque similiter albedo: vt secundum hoc res naturae proprie dicatur indiuiduum esse: natura ve-
ro essentia rei siue secundum se siue vt indiuiduata in supposito. Hoc aliquod autem cum indiuiduo idem no
minat secundum rem, differens autem sola ratione. Ambo enim significant rationem partis acceptae
sub aliquo diuiso expressae per negationem. Sed indiuiduum exprimit negationem illam in compa
ratione ad ipsum diuisum, negando circa partem indiuisibilitatem a qua imponitur hoc nomen in-
diuiduum. Hoc aliquid vero exprimit negationem eandem in comparatione ad ipsum diuisum: & ad-
dit cum hoc rationem negationis in comparatione ad partem condiuisam. Cum enim dicitur Hoc
intelligitur res siue natura esse quod indiuisum siue indiuiduum in se propter demonstrationem rei Bb61r
uae oculis conspici potest. Cum vero additur ly aliquid, exprimitur quod sit a condiuiso aliud quid & in
natura & essentia indiuidua, & in supposito. Quod nullo modo convenit in diuinis vni supposito in con
paratione ad aliud: inquantum ly aliud dicit differentiam in natura & essentia. Etsi enim vnum suppositum
in diuinis sit aliud ab alio in supposito, non tamen in essentia & natura, vt infra patebit. Quare cum
aliud in neutroper se essentialem differentiam nominat: ideo cum absolute ponitur, sicut cum dicitur
hoc aliquid, nullo modo recipitur in diuinis: vt dicatur absolute vnum diuinorum suppositorum esse aliud
quid ab altero: sed solummodo cum determinatione suppositi, vt dicatur vnum eorum esse aliud suppositum
ab altero. Vnde si proprie velimus loqui in diuinis sicut in creaturis, debemus in hoc nomine alius
distinguere rationem generis masculini & neutri: vt sicut in creaturis proprie dicimus indiuiduum suppo
situm esse hoc aliquid, hoc id est in se indiuiduum siue indiuiduatum, sed ab alio supposito aliud quid, hoc
est in essentia communi quid, sed in essentia indiuiduali aliud quod ab essentia condiuisi, sic in deo suppositum
proprie dicatur hic aliquis: hi cid es. in supposito singulare existens, sed ab alio supposito alius quis, &
distinctus ab eo. Caetera vero sex inueniuntur tam in re increata quam in re creata. Sed illud quod est sin-
gulare, inuenitur coniter in accidentibus & in substantiis: alia vero quinque in substantiis tantum. Sin
gularis autem ratio est quod sit vnum aliquid solitarium. Sed intelligendum quod singulare includendo solitarium
potest intelligi absolute, vel cum determinatione. Primo modo non recipitur in diuinis, secundum quod probat
magister. xxiii. distinctione primi sententiarum in capite lam sufficienter, quia (vt dicit in eodem) singulari
tas vel solitudo personarum pluralitatem ostendit exclusam. Vnde & secundum hunc modum fal
sitatem ponit in humanis, dicendo Sortes est singularis: quia excluderet consortium aliorum in
humana natura: sed aliter in diuinis & aliter in humanis, quia in diuinis non potest esse solitudo
neque actu, neque potentia: in humanis potest esse solitudo secundum actum. Posset enim humanitas
existere in vnico supposito tantum. Sed secundo modo bene recipitur vtrobique tam circa essentiam quam circa
suppositum. Deitas enim singularitas quaedam est, & singularis essentia. Vnde Gregorius super Exechi.
parte secunda Homilia. v. Vna eadem vi naturae singularis sic semper dissimilis dissimilia disponit.
Et pater est persona quaedam singularis. Nec excludit haec singularitas consortium plurium personarum
Sicut nec cum dicitur quod Petrus est persona singularis, excluditur consortium aliorum hominum: sed so
lum excludit pluralitatem seu plurificationem eius in quo dicitur esse huiusmodi singularitas, siue fuerit essentia
siue suppositum. Sed aliter conuenit essentiae & supposito in deo & in creaturis, quia in deo conuenit
essentiae ex se, non ex hoc quod habet esse in persona. Deitas enim est singularitas quaedam siue quaedam singularis essem
tia ex se, vt habitum est supra: non sic autem humanitas, quia ex se non est hoc, sed solummodo quia est huius, vt
similiter supra habitum est. Aliter similiter habet esse in supposito singularitas in deo & in creaturis, vt
declarabitur infra. Res vero naturae differt a ratione singularis: quia vt dictum est, singulare conuenit tam
essentiae quam supposito. Res vero naturae tantum supposito convenit. Quare cum ratio suppositi non inuenitur
in accidentibus: sed tantum in substantiis: Est enim ipsa essentia natura siue fuerit substantiae siue accidentis:
solum vero suppositum substantiae est res naturae, quia essentia siue substantialis siue accidentalis ratitudinem
suae existentiae non habet nisi in supposito substantiae: Ideo subsistentia secundum conmunem vsum Graeco-
rum & antiquum vsum Latinorum convenit in creaturis coniter vniuersali, gener. scilicet & speciei & diuiduis:
ubstantia vero indiuiduis tantum. Dicitur enim subsistere siue subsistentia quasi seipsum tenendo sistere:
& convenit omni ei quod est in praedicamento substantiae inquantum substantia est: dicitur vero substantia
siue substare quasi sub alio, hoc est sub accidentibus & vniuersalibus stare: quid solum conuenit indiui
duae substantiae: propter quod in praedicamentis maxime & principaliter & prima substantia dicitur, quae nec
est in alio, nec dicitur de alio, sed alia sunt in ipsa & dicuntur deipsa. Vnde & dicit Boethius de duab. na
turis. In solis indiuiduis particularibus substantiae subsistunt. Intellectus enim vniuersalium ex particula
ribus sumptus est. Quocirca cum ipsae essentiae in vniuersalibus sint, in particularibus recipiunt substantiam.
Substat autem eo quod accidentibus subiectum praestat vt esse valeat. sub illis enim est dum substat. ltaque ge
nera & species subsistunt tantum. Neque enim accidentia generibus speciebus ve contingunt. Indiuidua ve
ro non solummodo subsistunt, verunetiam substant. Ideo autem (vt dicit ibidem) graeci hypostases & indiuiduas
substantias vocant, quoniam caeteris substant & quibusdam quasi accidentibus subiectae sunt. idcirco nos quoque eas
substantias nuncupamus quasi suppositas, quas illi hypostases. Suppositum vero apud nos penitus idem est quod
subsistentia: & convenit tam vniuersali quam singulari in praedicamento substantiae. Supponunt enim aut signi
ficatum aut appellatum. Sed solum refert in hoc, quod in singulari idem est significatum & appellatum: non autem in
vniuersalibus. Et est sciendum quod nomine substantiae vsus est alius apud nos modo & apud graecos, quia
nos modo substantia non vtimur sicut graeci. secundum quod dicit Augustinus. vii. de Tri. Aliter Graeci ac
cipiunt substantiam, quam latini, quia non aliter in sermone nostro. i. latino essentia quam substantia solet intel
ligi. Persona autem re idem significat quod hypostasis aut substantia apud graecos, sed solum differunt Bb61v
apud nos & illos, quo ad vsus generalitatem & nominis proprietatem. Quo ad vsus generalitatem:
quia cum nos nomine hypostasis siue substantiae indifferenter vtamur in intellectualibus, & non in
tellectualibus, & in inanimatis: illi vtuntur substantia in rationalibus solum, dicente Boethio. Qua-
re de irrationalibus animalibus Graecus hypostasim non dicat, haec est ratio. Quoniam hoc meliori
bus applicatum est: vt aliquid quod est excellentius. Et similiter est eadem obseruatio apud Grae-
cos de hoc nomine Prosopon: quoniam vt dicit Boethius , cum Prosopa nominant, easdem substantias pos-
sumus nos quoque nominare personas. Vnde & nos persona solum vtimur in intellectualibus siue ra-
tionalibus. Licet enim eandem intentionem significat in creaturis quam hoc nomen indiuiduum: vt infra patebit:
tamen illam significat circa determinatam materiam, scilicet rationalem: vt dicit Boethius de duab.
naturis. cap. iii. in principio. Quemadmodum enim idem significant curuum & simum: sed curuum
significat illud sub indifferentia ad quamlibet materiam: Simum vero significat idem vt determinatum
ad nasum, & proprium ei: Sic indiuiduum significat indeterminatum quid ad naturam rationalem &
irrationalem: persona vero determinatum & proprium quid naturae rationali. Et secundum hoc perso-
na suo nomine rationem dignitatis importat: quam non important illa, quo ad nominis proprietatem.
uare cum substantia, suppositum, subsistentia, & huiusmodi, cum aliqua improprietate dicuntur
in diuinis quantum est ex ratione nominis: quia in diuinis quid subsistit, non subsistit alicui: neque supe
riori vniuersali, neque accidentibus: sicut in creaturis, vnde accepta est nominis impositio: sed potius
per se in ipsa essentia subsistit, vt infra patebit: Persona sine omni nominis im proprietate in diui-
nis recipitur, dicente Ricar. vbi supra. Quia personae ab aliis subsistentiae, ab aliis & substantiae dicuntur, ad idem re
spicere videtur. Certum enim est quod respectu eorum quae eis solent inesse dicuntur substantiae, vel sub
sistentiae: quamuis minus proprie substantiae vel subsistentiae dici possunt. & subdit post pauca. Apud latinos pu
to nullum nomen inueniri posse, quod possit melius aptari pluralitati diuinae, quam nomen personae. Quod
probat ex communi vsu Christianorum omnium, & scripturae sacrae auctoritate, subdens. Et quidem si
deli animo nihil magis authenticum esse debet quam quod ore omnium sonat: & catholica auctoritas confirmat.

6 ⁋ Ad primum in oppositum: quod rationale & indiuiduum secundum Boethium ponuntur in defini-
tione personae: quae non conveniunt deo: Dicendum quod Boethius large sumit rationale vt comprehendat
pure intellectuale: & similiter indiuiduum vt comprehendat etiam incommunicabile. & illo modo extensionis
ambo deo conveniunt. Vnde quia in tali extensione improprie ambo deo conveniunt: & similiter nomen substantiae, vt di
ctum est (quod & ponit Boethius in illa definitione) ideo Ricar. iiii. de triniitate. ca. xxi. corrigit definitionem Boe
thii, & quasi appropriat diuinis. Vbi enim dicit Boethius , quod persona est substantia indiuidua rationalis naturae
Ricardus dicit quod est incommunicabilis existentia intellectualis naturae. Quomodo autem huiusmodi defini
tio intelligenda & exponenda sit, inferius videbitur.

7 ⁋ Ad secundum, quod dicuntur tres personae non vt
illud diceretur: sed ne omnino taceretur: Dicendum quod hoc non dicit Augustinus propter aliquam falsitatem: sed
propter vsus nominis nouitatem circa diuina. Id enim quod exprimitur nomine personae in veritate, ab aeterno
erat in deo secundum veritatem, aut circa ipsum concipi poterat: sed vsus non habuit vt illud exprimere
tur hoc nomine: nec expressisset nisi insidiae haereticorum ad hoc coegissent, vt dicit Augustinus in vii. de
trinitate. Vnde quod dicit Augustinus, Non illud diceretur, sic habet intelligi. cum quaesitum erat ab haereticis
qui vel quid tres: responsum est tres personae: non vt dicereturi. i. responderetur illud quod haeretici interroga
bant, cum quaerebant qui tres: sed ne omnino taceretur. Non enim hac responsione satissit illorum interrogatio-
ni iuxta eorum intentionem, vt infra videbitur: sed interrogantibus solum: qui vlterius non habebant quid
quaererent: per quod liberabantur fideles ab eorum impugnatione absque confusiones, quam incurrissent tacem
do. Vnde dicit Ricar. iiii. de trinita. cap. v. Qui hoc nomen persona ad diuina primo transtulerunt, hoc
ipsum ex necessitate fecerunt: sed quod ab eis ex necessitate factum fuit, nouit spiritus sanctus quid
eorum cordibus praesidebat, qua ratione & veritate illud fieri voluit: & nos iam cum omni diligentia quaeri-
mus, non sub qua acceptione primo ab hominibus sit impositum, nec ex qua necessitate sit postea
ad diuina transumptum, sed in qua veritate per spiritum veritatis sit translatoribus inspiratum,
& a latina ecclesia vniuersaliter frequentatum.