Praeambulum

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe16261

Sources:

Bb: Badius1520b

Br

1
Articulus. LIll. De diuinis personis.
POst tractata hucusque de iis quae in deo pertinent ad commu
munem substantiam: deinceps restat tractandum de illis quae pertinent
ad personarum distinctionem. Et hoc primo de eis quae pertinent ad pro
pria. Secundo de eis quae pertinent ad appropriata. Et circa, propria, pri-
mo de eis quae conueniunt singulis personis secundum se. Secundo de
eis quae conueniunt ipsis adinuicem comparatis. Et de illis quae conue
niunt singulis secundum se, Primo in generali. Secundo vero in specia-
li. Et in generali, primo de ipsis personis. Secundo de proprietatibus per
sonarum, quae communiter notiones dicuntur.

2
⁋ Circa diuinas autem personas in generali, inquirenda sunt duo.
Primum, de modo essendi personas in deo.
Secundum, de modo emanandi vnam ab altera.