Quaestio 4

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe15993

Sources:

Bb: Badius1520b

B59r

1
Irca quartum arguitur quod in ordine diuino non est primum, secundum, tertium,
Primo sic. primum, secundum, & tertium, dicunt proprias rationes ordinato-
rum secundum rationes & significationes numerorum. sed significationes nu-
nerorum & rationes eorum non sunt sine priori & posteriori, quia sicut dualitas
est secunda post vnitatem & trinitas tertia: similiter vnitas est prior, & dualitas
posterior vnitate, & trinitas siue ternarius posterior dualitate. vbicumque ergo ac-
cipiuntur primum, secundum, & tertium: similiter & prius & posterius. cum ergo
(vt dictum est) in diuinis non sunt accipienda prius & posterius: quare similiter neque primum, secun-
dum, aut tertium.

2 ⁋ Secundo sic. Primum, secundum, & tertium, inquantum huiusmodi, sunt quaedam consequenter entia. in di
uinis autem non sunt aliqua consequenter entia: quia consequenter entia secundum Philosophum. v. &. vi. physico, non sunt
nisi illa quae sunt eiusdem rationis. Dicitur enim domus domui consequenter ens, cum non sit alia domus media, et
si aliquid aliud sit medium. Differentia personaliter siue notionaliter vel secundum rationem in diuinis non
sunt eiusdem rationis sed diuersarum. alia enim est ratio patris inquantum pater: & filii inquantum
filius: & spiritus sancti inquantum spiritus sanctus: et esse & viuere & intelligere & caeterorum
talium in quibus consistit ordo in diuinis. ergo &c.

3 ⁋ Contrarium apparet in ordinatione naturae, quo
niam secundum Augustinum. iiii. lib. de trinitate, Pater est principium totius deitatis: & secundum
Philosophum quinto metaphysicae, primum & principium idem. ergo pater est primum in deita-
te. Sed non est primum nisi habeat secundum sibi respondens. ergo &c.

4 ⁋ Similiter apparet contra a
rium in ordine rationis per illud quod dicit Dionysius cap. v. de di. no. Ante sui alia participantia
esse premittitur. & infra. Merito ens deus vt praestantia aliorum sibi donorum laudatur. & infra. Pri-
ma igitur ipsius per se ipsum esse donationum. vbi dicit ant. transi. Ante alias dei ipsius participatio-
nes esse praepositum est. conuenienter igitur alius principalius sicut existens deus laudatur ex di
gniore donorum eius. esse ergo est prima rationum in deo. Sed non est primum fine secundo vt
prius. ergo &c.

5 ⁋ Dicendum ad hoc secundum quod supra tactum est: quod quaecunque ordinata sunt differen Bb59v
tiam aliquam habent in ordine. Aliter enim filius nullo modo esset media persona secundum rem inter patrem & sprntum san-
ctum: neque viuere esset media ratio secundum rationem inter esse & intelligere. Et secundum quod habent differentiam
in ordine & proprias rationes, sic necesse habent a nobis propriis vocabulis exprimi. Non autem illis
quae sunt prius & posterius: quoniam etsi prius & posterius non significant nisi circunstantiam
rationum quibus differunt ordinata vt inter se ordinem habent, illa circunstantia non sumitur ex
parte differentiarum secundum ordinem: sed secundum materias subiectas ordini: quae nullo mo
do potest esse in deo, vt dictum est. Vnde etsi circunstantiae importatae vocabulis istis, primum, secundum,
tertium, non essent aliae quam importatae illis vocabulis ante & post, siue prius & posterius: nullo modo
istae reciperentur in diuinis, sicut neque illae: nisi extenso nomine: quemadmodum extendit ipsum Dionysius
in supra dicta auctoritate. Si ergo debeant recipi in diuinis, oportet quod circunstantia quam impor-
tant sumatur ex parte differentiarum secundum ordinem ipsum: nullo autem modo secundum subiecta ordi
ni. Quin rationes propriae ordinatorum sint diuersae secundum rationes ipsius ordinis, nullus potest
negare. Aliter enim filius non diceretur aliquo modo esse in ordine personarum immediatior prin quam spiritus san
ctus: neque in ordine rationum viuere immediatius secundum rationem se haberet ad esse, quam intelligere. Et patet quod istae ratio
nes differentes cum sumuntur respectu alicuius principii, non sumuntur nisi secundum rationem mediati &
immediati, quae fundantur in quadam consequentia aliorum ex principio. Quare cum rationes quibus ali
qua exprimuntur fore consequenter entia, propriissime exprimuntur nominibus istis quae sunt primum,
secundum, tertium, & huiusmodi: vel si alia sint, dentur: aut si indigemus & dari non possint: & ratio-
nes dignitatis sunt sic se habere vt ex isto procedat iste: vel ex isto procedatur in illum: & ideo nominia ipsa
exprimentia debent & possunt poni in diuinis ordinibus, aut ergo ista nomina primum, secundum, ter-
tium ponere debemus in diuinis ordinibus tanquam omnino, propria: aut vti debemus eis quia magis pro
pria non habemus, etsi aliquam improprietatem importent. Vbi si timendum est de occasione errandi propterim
proprietatem, ponatur temperamentum quod sit signum reductionis intellectus ad temperamentum recti
intellectus per quasi, vel sicut, vel quemadmodum, aut aliquid huiusmodi: & sic in ordine naturae di-
camus patrem esse primam personam: filium vero secundam: spiritum autem sanctum tertiam: vel sal-
tem quasi. Sed (vt puto) non est opus apponere quasi: sed minus in ordine personarum quam rationum
quia personarum est maior distinctio, quam sit rationum discretio: & consistit illa distinctio in re absque
comparatione ad intellectum comprehendentem, non autem rationum discretio, vt patet ex dictis: &
etiam secundum aliam habitudinem ex parte rei secundum se personarum ordinatarum inter se
quam in istis rationum inter se ordinatarum secundum considerationem intellectus. Differentia enim secun
dum ordinem in personis ordinatis, sumitur penes huiusmodi circunstantias: quae sunt a quo alius: & non ab alio
quod conuenit soli patri, propter quod dicitur primus: & qui ab alio, & a quo alius: quod conuenit
soli filio, propter quod dicitur secundus: & qui ab aliis & a quo nullus: quod conuenit spiritui san-
cto, propter quod dicitur tertius. Differentia vero secundum ordinem in ordinatis differentibus
ratione tantum, sumitur penes huiusmodi circunstantias: quae sunt a quo in aliud, & in quod ab alio. Verbi gratia
in creaturis punctus dicitur principium lineae: & ex respectu ad ipsum sumitur ordo partiumlineae: quia
a puncto procedit fluxus in primam partem lineae signandam: & ab illa in secundam: & a secunda
in tertiam: & sic deinceps. Et similiter in ordinatis ordine rationis in diuinis principium respectu alio-
rum. & dicitur primum id quid natum est de deo conceptum formare simplicissimum: cuiusmodi est esse
quid secundum Auicen. est primum conceptum ab intellectu: & secundum Dionysium (vt dictum est) pri
ma diuinarum participationum. Et secundum est id quod proximum conceptum natum est forma
re: cuiusmodoi est viuere: & tertium est quod proximum post hunc: cuiusmodi est intelligere. Et sicut est de istis, sic
est de aliis: quorum differentia & ordo licet nullo modo consistat in ipsis ex parte rei secundum se ni
si sicut in origine & quasi in potentia, vt dictum est supra: consistit tamen in ipsis vt cadit diui-
na essentia in consideratione intellectus. Vt enim cadunt secundum suas rationes proprias quibus ab
inuicem differunt & discernuntur in consideratione intellectus, ratio vnius ex sui natura talis est
vt ab ipsa procedat consideratio intellectus in aliam: vt ab esse propter rationem suae simplici-
tatis in viuere: licet realiter non sit maior simplicitas in vno quam in alio: & eadem ratione a viuere
in intelligere. Et sit ista discretio in consideratione cuiusque intellectus & creati & increati: & est ra
tio ipsarum rationum discretarum talis: quod quantum est ex parte illarum, quicunque intellectus pro
cedere possit ab vna in aliam: etsi discursus huiusmodi repugnet intellectui diuino omnino, qui vni
co & simplici intuitu omnes rationes suas considerat & speculatur.

6 ⁋ Et nota quod differt dicere, procedere ab hoc
in hoc, & procedere ex hoc in hoc. Ex hoc in hoc solum procedit intellectus: quia ex hoc acquirit cognitionem illius
vt ex praemissis cognitionem conclusionis. & hoc modo solus intellectus humanus est discursiuus: & in ipso na-
ti sunt conceptus formari de diuinis rationibus: vt licet in ipsis conceptis non sit nisi ordo rationis secundum Bb60r
differentias primi, secundi, tertii, vt dictum est: in ipsis tamen conceptionibus quae sunt actiones in
tellectus nostri, bene est ordo rei secundum prius & posterius, vt ex vno concipiat alium via doctri
nae: vt primo concipiat esse de deo: secundo ex illo concipiat viuere: & tertio concipiat id quod est
intelligere. Qualis discursus aut ordo conceptuum nullo modo potest esse in intellectu diuino, neque
etiam in intellectu angelico concipiendo hoc ex hoc: quia conclusionem non cognoscit ex princi-
piis: sed solum in principiis. Potest tamen esse in intellectu angelico discursus concipiendo hoc post
hoc & hoc in intellectu suo naturali, licet non in intellectu quem habet in nuda diuina essentia. Et
sic in talibus conceptibus diuinarum rationum illa quae quantum est ex se, nata est concipi pri-
mo, non est nata concipi secundo: licet sic potest concipi quantum est de potestate concipientis: quem-
admodum potest primo concipi conclusio, & deinde principium: licet nata sunt concipi econuerso
secundum quod de hoc aliquid amplius diximus supra in Quaestione de vniformitate actionum dei.

7 ⁋ Ad primum in oppositum: quod primum: secundum: & tertium: non dicunt rationes
ordinatorum nisi secundum rationes & significationes numerorum: quae non sunt sine priori & poste
riori: Dicendum quod verum est de illis in quibus est numerus verus realiter differentium, siue sit
formalis siue materialis. & hoc quia illa quae numerantur formaliter, non possunt esse sine gra-
du naturae: qui non est in ordine in aliquo sine priori & posteriori. Illa vero quae numerantur ma-
terialiter, non numerantur nisi quia nata sunt esse in vno cotinuo: in quibus necessario se habent se-
cundum prius & posterius respectu puncti qui est principium continui. Non autem verum est illud de il-
lis in quibus est numerus quidam, scilicet respectuum vel rationum in deo: quia est secundum omni-
modam rei vnitatem, in qua non est accipere omnino prius & posterius.

8 ⁋ Ad secundum: quod pri-
mum, secundum, tertium, non sunt nisi in eis quae sunt consequenter entia: Dicendum quod verum
est. Et quod assumitur, illa non sunt nisi eiusdem rationis: Dicendum quod verum est secundum ra-
tionem impositionis nominis, quam dat ei ibi Philosophus in materia determinata, magnitudi-
nis scilicet: secundum quam rationem intendit vti illo nomine. Extendendo autem nominis si-
gnificatum, bene possunt esse diuersarum rationum, & potissime in eadem natura rei.