Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe15719

Sources:

Bb: Badius1520b

B58r

1
CIrca tertium arguitur: quod ordo in diuinis non sit sine priori et posteriori, Primo sic.
sicut se habent ordinata adinuicem inter se in aliis modis ordinis respectu sui
principii: sic (vt videtur) in ordine naturae et rationis. Sed in omnibus aliis ordina
tis secundum ordinem est accipere prius et posterius, vt patet in creaturis ordinatis per se
et per accidens secundum quodcumque genus ordinis, et etiam in ordinatis secundum tem
pus et secundum locum: et secundum alios modos ordinis. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. in
quibuscunque ordinatis non est prius & posterius: est falsitas: quia simul contra-
riatur immediate ei quod est prius & posterius in ordine: sicut aequale ei quod est magis & minus in
quantitate. Sed non est dicere quod ordinata in diuinis sint simul: quia quaecunque sunt simul in ali-
quo ordine, rationem eiusdem respectus & comparationem habent ad principium, respectu cuius dicuntur
esse ordinata, vt patet in eis quae sunt simul tempore aut simul loco: prout patet ex definitione
eius quod est simul esse. v. physicae. Quaecunque ordinata sunt non habent rationem eiusdem respectus ad
principium: secundum alium enim & alium respectum se habent filius & spiritus sanctus ad patrem, & in-
telligere & viuere ad esse: quia spiritus inquantum procedit a filio, & ordinem naturae habetad ip-
sum, respicit patrem mediante filio. filius autem respicit patrem immediate. similiter secundum ratio
nem viuere respicit immediate esse: quia non dicit nisi quasi modum essendi. Intelligere autem secundum rationem respi
cit mediate viuere: quia dicit modum viuendi. ergo etc.

3 ⁋ In oppositum est illud quod dicitur in syma
bolo Athanasii. In trinitate nihil prius aut posterius. Cum ergo in trinitate sunt & ordinata ordine
naturae et ordine rationis: ergo etc.

4 ⁋ Quaestio ista & similiter sequens pertinet ad modum explicandi vnumquodque or-
dinatorum secundum propriam rationem ordinis sui quam habet respectu principii differentem a pro
pria ratione ordinis quam habet quodcumque aliud: quemadmodum in creaturis patet in ordine elementorum: quod propria
ratio ordinis quam habet terra differentem a rationibus ordinis quam habent alia elementa, est quod terra dicitur esse in
sima, & propria ratio ignis est quod dicitur esse supremus: et comomunis ratio aquae et aeris respectu illorum est quod dicuntur esse
media: & proprie rationes vtriusque quibus differunt ordine inter se, est quod aqua dicatur esse sub aere:
& aer supra aquam. Vnde cum non habemus dictiones proprias ad explicandum, proprias rationes ordinatorum Bb58v
in diuinis: sed oportet ea transferri a creaturis: videtur aliquibus difficile intelligere quod ordo sit in ali
quibus: quin eo modo quo ponitur in eis ordo, ponantur in eis ad explicandum proprias rationes illo-
rum quas habent in ordine, prius & posterius: vt sicut ordo transfertur a creaturis ad diuina, secun
dum aliam tamen rationem rei significatae, & eminentiorem quam sit in creaturis: consimiliter transferantur
ab eisdem prius & posterius: vt sicut quia in aliquibus est ordo secundum locum, est & prius & posterius secun
dum locum: & quia secundum tempus, similiter prius & posterius secundum tempus: consiliter sicut in aliquibus, vt in diuinis perso
nis, est ordo secundum naturam seu secundum originem, sic consimiliter prius & posterius secundum originem: si
cut in attributis secundum rationem, consimiliter prius & posterius secundum rationem. Quare cum noti
tia nominum transferendorum a creaturis ad diuina, habetur ex regula Anselumi superius expo-
sita quoniam quae nihil nisi dignitatis important vt simpliciter sit melius esse ipsa quam non ipsa: po-
ni debent in deo, cui nihil deest quod est dignitatis simpliciter: quae vero aliquid indignitatis im-
portant nullo modo debent attribui ei, in quo nihil indignitatis esse potest:

5 ⁋ Est igitur sciendum quod
cum in ratione contingunt siue concurrunt ista tria, scilicet ratio respectus, & ratio principii, & ratio
prioris & posterioris seu eius quod est ante & post: ipsa super diuersa fundantur, propter quod dif
ferunt ratione inter se. Ratio enim respectus est in aliquibus ex comparatione simplici quam habent
inter se siue ad aliud siue ad alia, & potest esse vbi non est ratio principii neque prioris aut posterio-
ris, quemadmodum est respectus vnius ad alterum in duobus similibus quae ex se nihil indignitatis in
portant, sed potius aliquid dignitatis: propter quod transfertur ad diuina, et dicuntur in deo esse rela
tiones & respectus. Ratio autem principii est in aliquibus inquantum habent aliquod primum in suo ge-
nere, siue fuerit primum causalitate, quia ab ipso sunt alia: siue sit primum in naturae dignitate aut simpli
citate, siue in situ locali, siue in tporis successione vel in aliquo aliorum modorum tactorum in quaestione signa
ta: siue a Philosophous expressorum. v. meta. in capite de ante & post. Ratio autem principii & principiati si-
militer nihil indignitatis important, sed potius dignitatis: ideo in deo ponuntur, vt infra patebit. Vnde (vt dictum
est) ordo fundatur in respectu quem habent aliquid aut aliqua ad aliquid vt ad principium, siue vt a quo ha
bent esse, siue quocumque alio modo: aut in respectu quem habent aliqua inter se in comperatione ad illud
principium. Ideo ordo simpliciter recipi debet in diuinis sicut & ratio talis respectus & comparatio-
nis. Ratio autem eius quod est ante, fundatur in habitudine quam habet res cui conuenit ratio principii
vt est res & essentia aliqua, non vt habens rationem principii, ad rem quae respicit eam sub ratione
principii vt similiter illa res quaedam est. Et econuerso ratio eius quod est post, fundatur in ha
bitudine quam habet res respiciens aliam in ratione principii, inquantum ambae res sunt: aut in habitu
dine quam habent vt res sunt, illa inter se, quae respectum habent ad aliquid sub ratione principii. Verbi
gratia in creaturis quamuis aliqua sint simul & coaequaeua duratione secundum quod sunt aliquid in rerum
natura: & secundum quod respectum habent adinuicem secundum rationem principii & principiati
nihilominus tamen vna illarum secundum id quod est in essentia sua, dependet ab alia & non econuer-
so. Verbi gratia, licet lux & radius sunt coaequaeua & simul secundum rationem principii & principiati, in essen
tia sua radius dependet a luce, & non econuerso. Similiter est de sono & cantu: propter quod in ta-
libus inuenitur ante & post: quia semper illud quod in essentia sua non dependet ab alio dicitur ante
& illud quod dependet ab illo, dicitur post. Et propter hoc in creaturis etsi esse haberent coaeternum deo, sicut po
suerunt philosophi, creator tamen esset ante & creatura post natura & intellectu. Et etiam secundum
quod dicit Auicen, non esse in ipsa essentia creaturae, est ante eius esse prioritate essentia. hoc est in-
quantum essentia ex se nata esset non esse, si ipsum non reciperet ab alio: licet semper ipsum & de
necessitate haberet ab alio. Et secundum hunc modum ante & post fundantur in habitudine re-
rum quam habent adinuicem secundum id quid sunt absque ratione causalitatis. Sed tunc maxime di-
citur ante, quod sic non dependet ab alio, vt etiam tempore secundum id quod est, potest alterum praecede
re: sicut in hominibus pater praecedit filium: & hoc modo principium lineae dicitur esse ante: quia esset et
si non esset illud quod est post: & similiter incorporea respectu corporeorum: & caelum respectu elementarium: & vni
uersaliter in quibuscumque inuenitur ante & post, ex huiusmodi habitudine habetur in eis non ex ratione
simplicis respectus: neque cum hoc ex ratione comparationis ad aliquid vt ad principium: & ita neque
ex ratione ordinis qui in hoc fundatur, vt dictum est: vt secundum hoc de ratione ordinis non sunt
ante & post: immo potest esse perfecta ratio ordinis, etsi non sint illa. Nec debet esse alicui difficile in
spicienti iam dicta, intelligere ordinem absque priori & posteriori: quia prius & posterius non coin-
cidunt in ordine nisi ratione rerum ordini subiectarum: & ita ratione materiae suae tantum: non autem ratione
suae formae. Qui ergo vult videre an in diuinis cum ratione ordinis recipi debeant ante & post, aspicere
debet ad subiecta ordini secundum se, vt sunt res & natura aliqua in se. Nunc autem clarum est quod res subiecta ordi
ni in diuinis (etiam largissime sumendo rem ad illud quod etiam est aliquid secundum rationem tantum) non po Bb59r
test esse subiecta ordini nisi ipsa diuina essentia, aut respectus existens in ea: quia plura secundum prae-
determinata non est inuenire in diuinis quam essentiam, & respectum siue relationem. Essentia autem non est
nisi vnica in ipsis ordinatis: & ideo ratione ipsius non potest in ordinatis esse an aut post: quia anm & post semper ali
quam diuersitatem requirunt in eis super quae fundantur, vt patet in praedictis. Respectus autem et
si sint plures & personales & rationales, inquantum tamen respectus sunt, sunt simul natura &
intelligentia: quia respectus inquantum respectus siue relatio, nullam rationem prioritatis habet ad
respectum siue relationem. Neque ergo ratione diuinae essentiae, neque ratione respectuum siue relatio-
num in illa, possunt in deo fundari aut esse ante & post.

6 ⁋ Quare cum non sit reperire in diuinis
Plura in quibus possunt fundari ante & post, simpliciter igitur & absolute concedere oportet quod etsi in
diuinis sit ordo: est tamen sine omni ante & post, priori & posteriori, in ipsis ordinatis.

7 ⁋ Quod ergo arguitur primo in oppositum: quod in omnibus aliis modis ordinum &
ordinatorum est inuenire prius & posterius: ergo & in istis qui sunt in diuinis: Dicendum quod bene se
queretur si prius & posterius consequerentur ordinem ratione eius quod est formale, scilicet habitu
dinis ad principium. Nunc ergo (vt dictum est) sequitur ratione materialis in ordinatis: quae alia est in
ordinibus circa creaturas: alia in ordinibus diuinis. Idcirco bene possuntur consequi prius & posterius
ordinem in creaturis: nullo tamen modo ordinem in deo, vt patet ex iam determinatis. Propter quod
Augustinus diuinis personis attribuit ordinem ratione principiationis quae est in ipsis: cum tamen re-
moueat ab eis prius & posterius: cum dicit libo iii. contra Maximinum. Genitum a genitore mitti opor
tebat: verum hoc non est inaequalitas substantiae: sed ordo naturae, non quod alter esset altero prior: sed
quod alter esset ex altero.

8 ⁋ Ad secundum, quod in diuinis ordinibus non est ordinatorum simultas: ergo est in
eis prius & posterius: Dicendum quod illa regula contrariorum non intelligitur nisi circa suum proprium sub
iectum: sicut & intelligitur consimilis regula de priuatiue oppositis. Circa non proprium vero sub
iectum circa quid non est natum esse vnum illorum & ita neque aliud, non habet veritatem: vt visus
cum non habet esse circa lapidem: non sequitur, lapis non est videns, ergo est caecus. Similiter
cum aequalitas non habet esse circa colorem vnum comparatum ad quendam alium colorem, non se
quitur: color non est aequalis colori, ergo est ei inaequalis: vt maior vel minor. Sic autem est in proposito
quod cum simul prius & posterius consequuntur ordinata ratione materiae, qualis non habet esse in diuinis, vt dictum
est: neutrum illorum habet esse circa ordinata in diuinis. & ideo non sequitur in eis: quod si non habent
esse simul, vt bene probat obiectio, quod se habeant secundum prius & posterius.