Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe15360

Sources:

Bb: Badius1520b

B57r

1
CIrca secundum arguitur, quod ordo naturae non sit in deo, Primo sic, non est ordo ali-
uius nisi fuerit plurificatum, quia vnius secundum quod vnum, nullus est ordo se- s
cundum quod dictum est. natura in deo non est plurificata. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. in
deo idem est natura & essentia. sed in deo non est ordo essentiae: quare nec natu-
rae.

3 ⁋ Tertio sic. ordo naturae non est nisi eorum quae sunt ordinata per se: quia natura est i
principium per se. sed ordo personarum inter se non potest esse per se, quoniam secun-
dum Commenta. super. v. physico. indiuidua sub eadem forma ordinem non habent
inter se per se: sed solum per accidens. aliter enim (vt dicit) non esset homo ab homine in infinitum ante &
post, personae autem diuinae sunt in eadem forma diuinitatis subsistentis. ergo &c.

4 ⁋ Quia non sit in
deo ordo rationis, arguitur primo sic, non est ordo in aliquibus nisi ex respectu ad aliquod principium.
sed in eis quae sola ratione differunt in deo, non est sumere rationem principii: quare neque principiati.
eo quod vnum eorum non est ab altero. ergo &c.

5 ⁋ Secundo sic. differentia rationis in deo non est nisi ori,
ginaliter ab ipsa essentia: & completiue ab actu intellectus. ordo autem sequitur rationem diffe-
rentiae, vt iam dictum est. Ordo ergo rationis inter ea quae in deo differunt ratione, aut habet esse
in ipsis ab ipsa essentia, aut ab ipso intellectu, non ab essentia: quia in ipsa habent vnitatem, non ab in
tellectu: quia ipse conceptu suo potest secundum varios ordines illa concipere, alias posterius quod nunc concipit
prius. ergo &c.

6 ⁋ Quia autem sit vterque ordo in diuinis, arguitur Primo sic. vbicumque est pluralitas si- r
ne ordine, est confusio. in deo nulla est confusio: quia ipsa est ratio imperfectionis. in ipso autem est plu-
ralitas personarum, quae est in deo secundum naturam: & est in ipso pluralitas attributorum, quae est
in ipso secundum rationem. ergo &c.

7 ⁋ Secundo sic. quaecumque plura pacifice continentur in eodem, ordi-
nem habent inter se. dicente Augustinus xix. de ciuita. dei. Pax omnium rerum tranquillitas ordinis est. vtra
quod autem pluralitas attributorum & personarum pacifice & summa pace in deo continentur. ergo
&c.

8 ⁋ Quia sit ordo naturae dicit Augustinus libro. iii. contra Maximinum. Genitum (inquit) a genitore
mitti oportebat. verum hoc non est inaequalitas substantiae: sed ordo naturae.

9 ⁋ Quia sit ordo rationis a
patet, quia in deo sunt intellectus & voluntas differentia ratione: quae non sunt sine ordine: quia inco
gnita non possumus velle, secundum Augustinum. ergo &c.

10 ⁋ Dicendum ad hoc: quod cum secundum determinata in praecedenti quaestione: ordo for
maliter dicit respectum & comparationem alicuius vel aliquorum ad aliquid vt ad principium de
terminatum: in quocumque ergo vel in quibuscumque est reperire pluralitatem aliquam, & in illa aliquod habens rationem prim
cipii ad quod habent alia respectum & comparationem: in illo & in illis ponenda est ratio ordinis: secundum modum quo
iillis est ratio principii & respectus ad illd. Et secundum quod diuersimode est in eis inuenire rationem principii, secundum hoc
est in eis diuersimode inuenire rationem ordinis. Et cum plures sunt rationes principii ad quas respectum ha
bent creaturae, & secundum hoc plures modi ordinum inueniuntur in eis comparatis inter se & ad
deum: in deo autem est inuenire duplicem rationem principii: vnam ex natura rei in seipsa comple
tiue: aliam vero ex natura rei originaliter, sed completiue non ex seipsa vt habet esse in seipsa: sed ab intelle-
ctu vt cadit in consideratione intellectus: & hoc secundum quod duplex pluralitas habet esse in deo scilicet differentium in
ter se secundum rem realium relationum, vt est pluralitas personarum & notionum personalium:
& differentium secundum rationem tantum: vt attributorum inter se & a personalibus: Ratio principii pri
mo modo est in illo qui est in diuinis non ab alio sed a quo alii, vt in patre respectu filii & spiritus sancti
& etiam in illo qui est ab alio ex hoc quod ab ipso, licet non solum ab ipso est alius, vt in filio respectu
piritus sancti. Secundo autem modo ratio principii est secundum intellectus considerationem in
illo quod rationem magis simplicis importat, hoc est de quo simplicior conceptus natus est formari, si
ue quod primo natum est ab intellectu concipi, vt ab illo quasi procedat ad conceptum aliorum. Verbi gratia,
tale principium omnium eorum quae in deo considerantur est ratio esse, quae includitur in quaelibet aliarum diuinarum ra-
tionum, & generaliter omnium quae in deo considerantur: vt sunt viuere, intelligere, velle, & caetera
huiusmodi. Hoc etiam modo omnia essentialia in deo rationem fundamentalis principii habent respe-
ctu personalium. Hoc etiam modo ea quae pertinent ad intellectum, quandam rationem principii habent
ad illa quae pertinent ad voluntatem. Hoc etiam modo quaedam essentialia vt sunt in persona vna, quandam rationem princi-
pii siue primitatis habent respectu eorundem vt sunt in aliis personis: & siqui alii consimiles modi inue- Bb57v
niantur in diuersis. Quare cum (vt dictum est) respectus alicuius ad id quod respectu sui habet quamcumque rationem
principii, vel aliquorum ad idem quod habet respectu eorum rationem principii est ratio formalis: secundum duplicen igitur ratio
nem principii in deo scilicet secundum rem in se consideratam, & secundum rationem, inquantum res diuina cadit in consideratione
intellectus, secundum hoc dico quod praetermissis aliis modis ordinis qui fundantur super respectum ad principium, cuius ra
tio non cadit in diuinis, de quibus habitum est supra in quaestione de vniformitate diuinarum actio-
num, solummodo duo modi ordinis ponendi sunt in diuinis scilicet naturae & rationis. Et significat ordo vt con
muniter consideratur ad vtrunque modum in deo, respectum ad principium: & hoc communiter ad re-
spectum rei & rationis: & secundum quod quasi contrahitur ad ordinem naturae: significat respectum notio-
nalem indistincte siue in communi. Quia autem ordo sit in deo primo modo, qui scilicet est in trini-
tate personarum inter patrem & filium & spiritum sanctum, hoc potest intelligi dupliciter: quia hoc hu
ius in proposito potest dici quia est huius vt subiecti: vel quia est huius vt rationis principiatiuae. Pri
mo modo non intelligitur quod sit ordo naturae in diuinis: sed personarum. natura enim non ordinatur: quia
vt natura est nullam habet in se distinctionem. Sed secundo modo intelligitur ordo naturae esse in
diuinis: eo scilicet quod ratio principii quae est in aliquo, est causa vel quasi causa quod in illo sit ordo illorum qua
respectum quendam habent ad illud principium, vt dictum est. Ratio autem primi principii quam persona vna
habet respectu aliarum, est quod habet rationem naturae in producendo alium a se modo naturae, quemadmodum
pater producit filium, quamquam enim eo quod pater & filius communiter producunt spiritum sanctum, est ordo inter
pductum huiusmodi & producentes, & non producunt ipsum modo naturae nisi concomitatiue, sed modo vo-
luntatis, vt infra debet declarari: totus tamen ordo in trinitate dicitur ordo naturae propter primam
rationem producendi quae procedit modo naturae. Et per consimilem modum alter ordo in diuinis dicitur
ordo rationis, non quia ratio sit id quod ordinatur, sed quia id quod in isto ordine habet rationem principii
non habet ipsam completiue ex natura rei in se, sed ex consideratione intellectus secundum modum
praedeterminatum.

11 ⁋ Per dicta patet ad primum in oppositum: quod in deo non est ordo naturae, quia in ipso
non est natura plurificata. Dicendum quod verum est subiectiue, quasi tamen causatiue bene est ibi. Nec re
quirit iste secundus modus naturae plurificationem: sed quod solummodo sit conditio principii secundum quam ha-
bet rationem principii: respectu cuius attenditur ratio ordinis, vt dictum est. Si autem esset ordo naturae primo
modo, tunc oporteret naturam plurificari, vt procedit obiectio.

12 ⁋ Ad secundum quod in deo sunt idem na-
tura & essentia: Dicendum quod verum est re: differunt tamen ratione. Nam essentia est ratio penitus ab
soluta. Natura autem dicit conditionem principii productiui. secundum quod dicit Philosophus. v. metaphy. Natura est ex
quo pullulat. Propter quod natura potest esse conditio in principio, per quod habet rationem essendi principium
secundum quod attenditur ratio ordinis: non autem essentia. & propter hoc secundum iam dicta potest dici ordo
naturae, licet non possit dici ordo essentiae: quia per hoc non posset intelligi alia habitudo quam quod essentia or
dinaretur: quod falsum est.

13 ⁋ Ad tertium quod personae diuinae ordinantur sicut indiuidua sub eadem specie: Dicen
dum quod in duobus modis ordinis naturae praedictis cadunt per se & per accidens. In ordine naturae subiecti
ue per se ordinem habent inter se illa quae differunt in gradu entis: & sic ordinem habent per se omnia quae sunt in
mundo sub ente primo. per accidens autem ordinem habent inter se indiuidua sub eadem specie scilicet vel tempore vel
loco vel dignitate vel aliquo huiusmodi: per se autem nequaquam: quia non est in eis ante quo ad gradum naturae,
secundum Philosophum. v. metaphy. In ordine autem naturae causali est ordo per se in omni genere causarum &
causatorum illorum quae inter se differunt in forma: sed se habent adinuicem secundum idem genus causae. Ver-
bi gratia in genere causae mouentis primum mouens mouet intelligentiam: intelligentia caelum: caelum vero mo-
uet elementum: elementum autem mixtum. & si plura sint huiusmodi, omnia per se sunt ordinata: & non vadit processus in il
lis in infinitum: immo necesse est stare ex parte ante in mouens in mobile per se & per accidens: & ex parte post in mo
tum non mouens secundum Philosophis determinationem in S. physicorum. In ordine vero naturae causali est ordo per ac
cidens in omni genere causarum & causatorum illorum quae inter se conveniunt in forma atoma: sed se habent inter se se-
cundum idem genus causae. Verbi gratia: Si sub forma hominis Sortes generat Platonem, Plato Aristoteles & sic deiceps
omnium istorum ordo in genere causae mouentis est per accidens: quia generare istis non convenit ratione formae secundum
quod forma est: sed ratione esse imperfecti quod in quolibet suo indiuiduo (secundum quod alibi exposuimus, & secundum
Philosophum) vadit in infinitum ex parte ante & ex parte post. Et super istorum ordinem fundatum est argumentum: & non va
let in proposito: quia non est simile de personis diuinis subsistentibus in forma deitatis, & de indiuiduis sub eadem
specie, quia licet in diuins sit vna forma singularis trium, quae non habet rationem vniversalis generis aut speciei: neque personae
subsistentes in ea habent rationem particularis: magis tamen habent rationem indiuiduorum diuersarum specierum propter
proprietates personales constitutiuas personarum diuersas magis quasi specie quam quasi nunero. & sic magis subsistunt
in forma deitati & in forma generis, quam quasi in forma speciei specialissimae: & sic se habent plus ad modum eorum quae i
genere causae mouentis habent ordinem per se, quam illorum quae habent ordinem per accidens sub eadem spe Bb58r
cie. Propter quod ordo in personis debet dici vere per se: & est ad modum illorum quae habent inter se or
dinem per se in genere causae mouentis.

14 ⁋ Ad Quartum, quod in diuinis non est ordo rationis: quia in
is quae sola ratione differunt, non est accipere rationem principii: Dicendum quod verum est secundum rem, vt pro
cedit obiectio. Sic enim principium habent inter se tantummodo personae quae in diuinis habent ordinem na-
turae. Secundum rationem tamen bene potest in eis aliquid habere rationem principii, vt iam dictum
est, & in quaestionibus sequentibus amplius dicetur.

15 ⁋ Ad quintum, quod ordo rationis non potest es-
se in deo ab ipsa essentia, neque ab intellectu: Dicendum quod immo. eo enim modo quo in diuinis est plu
ralitas rationum originaliter ab ipsa essentia potente sub diuersis rationibus considerari & comple-
tiue ab intellectu considerante ipsum in actu sub diuersis rationibus secundum praedeterminatum mo
dum: sic ratio principii habet esse inter differentia sola ratione in diuinis, originaliter ab essentia, &
completiue a ratione considerante secundum actum id quod natura rei habet in se quasi in potentia absque
intellectus consideratione: & ex consequenti consimiliter est ibi ordo rationis originaliter ex natura rei, sed con
pletiue ex consideratione intellectus.

16 ⁋ Et quod arguebatur, quod non est ab essentia quia non habet nisi vnitatem: Dicen
dum quod verum est realem: & similiter non habet actu ex se nisi vnitatem rationis: sed quasi in potentia
habet in se rationum pluralitatem: quae opere intellectus quasi deducuntur ad actum: secundum quod intel
lectus vnita & indistincta natus est distinguere. secundum quod determinat Commenta. super. xii. me-
taphysiy. vbi docet quod secundum illum modum, rationum diuersitas est accipienda.

17 ⁋ Quia etiam ar-
guebatur, quod non est ab intellectu: quia potest vario ordine illas rationes concipere: Dicendum quod est
conceptus secundum conditionem et naturam concepti procedens in concipiendo: et est conceptus
procedens secundum conditionem voluntatis. Primo modo non potest conceptus concipere ratio
nes sub alio ordine quam natae sunt habere. Est enim in ipsis aptitudo vt intellectus discurrat ab eo quod
habet rationem principii ad alia: vt ab esse ad viuere: a viuere ad intelligere: et ab illo ad velle: et non
econuerso: et ab intellectu concipiente ipsa vt talia, habet esse completiue ordo rationis in diuinis si
ue fuerit intellectus ille discursiuus siue non. Secundo autem modo intellectus discursiuus potest dif
ferentia ratione vario ordine concipere, concipiendo primo velle et vltimo esse: et a tali conceptu
non habetur completiue ratio ordinis intenti. Ex quo patet quod ordo rationis non est a puro conceptu in-
tellectus: quia tunc non esset nisi vanus et fictitius: sed quodammodo est a re et quasi naturalis, in
quantum vna rationum est ratio vt ab ipsa intellectus discursiuus discurrat ad alias, et non econ
uerso, vt dictum est, et amplius iam dicetur.

18 ⁋ Alia omnia argumenta sequentia concedenda sunt.