Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe15127

Sources:

Bb: Badius1520b

B56r

1
Irca primum arguitur quod non sit ordo in diuinis.
Primo sic. Augustinus dicit libro. xix. de ciuitate
dei ca. xiii. Ordo est parium dispariumque rerum sua cui
quod tribuens dispositio. sed in deo nulla est impari-
tas sicut nec inaequalitas. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. ordo non est nisi plurium & absolutorum. Plurium
quia vbi non est nisi vnum, non est ordo: quia nihil habet ordinem ad seipsum. Absolutorum: quia
in relatiuis non est ordo: quia relatiua secundum philosophum sunt simul natura. vbi autem est simul
tas, non est ordo. in deo autem non est nisi vnitas essentiae, & relationum siue respectuum plurali-
tas: vt habitum est supra. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est: quoniam quicquid est dignitatis simpliciter vt
melius sit esse ipsum quam non ipsum, in deo est ponendum, secundum regulam Anselmi supra expo-
sitam. sed secundum ordinem melius est cuique siue per possibile siue impossibile quod sit in eo ordo, &
sit ordinatum quam non sit in eo ordo, nec sit ordinatum quid. ergo &c.

4 ⁋ Dicendum quod ordo de ratione & significato sui nominis aliquid importat ma-
terialiter vt in quo fundatur: & hoc est multitudo siue pluralitas aliqua: quia in vno inquantum
vnum, nullus potest esse ordo. Aliquid etiam importat formaliter a quo nomen imponitur, quod denotat quasi dispo
sitionem aliquam circa illa in quibus materialiter vel quasi materialiter fundatur. Penitus quidem
absolutum vt vnum existens, non est plurium: neque requirit pluralitatem eorum in quibus subsistit.
oportet igitur quod ordo rationem respectus importet inter illa quorum est. Relatio autem siue respe-
ctus cum sit aequiparantiae & disquiparantiae: in relatiuis quidem aequiparantiae non est ordo: eo quod
secundum eundem modum quo vnum eorum se habet ad alterum: sic & econuerso. Quemadmodum enim
duorum similium vnum eorum se habet ad alterum: sic & econverso: propter quod in ipsis sub simi
litudine qua dicuntur similes, non est ordo. Oportet ergo quod ordo tantummodo rationem respe-
ctus disquiparantiae importet: & sit in ordinatis. Idcirco scilicet quia aliter vnum eorum se habet ad alte
rum: aliter autem econverso. Nec hoc adhuc sufficit: quia etsi aliter & aliter relatiua sese respiciunt.
si respectus ille sit absque omni comparatione ad determinatum aliquod principium, non est ordo in relati
uis: vt patet in dissimilibus: quae sub ratione dissimilis nullum ordinem habent. Oportet ergo quod ordo forma
liter relationem disqparantiae importet cum conperatione ad aliquod principium determinatum: ita quod illa compera Bb56v
tio sit ratio formans & completiua eius: immo quod non sit alia ratio formalis in ordine: sed quod & ipsa
ordinata & ipsi respectus eorum materialia sunt ordini, vt ordo nihil aliud sit illorum quae inter
se habent respectus diuersos, quam comparatio inter se cum respectu & comparatione ad aliquod
principium determinatum. Et hoc dupliciter: aut quod ratio illa principii consistat in altero compa-
ratorum: vt vnus respectus includatur in altero quodammodo: vel quod illa ratio principii consistat
in aliquo tertio diuerso, aut discreto, aut distincto ab vtroque illorum. Primo modo est ordo in illis
quorum vnum habet aliquo modo rationem principii alterius. Secundo modo est ordo in illis quae di-
uersimode se habent ad illud principium. Cum igitur in deo sit ponere pluralitatem habentium
respectus in se diuersos: & rationem principii secundum vtrunque iam dictorum modorum: in deo
igitur dicimus ordinem esse ponendum: non in eo quod vnitatem tenet in deo: sed in eis quae plura
litatem ponunt in eo. In essentia enim secundum se vt est essentia, nullus est ordo: quia nulla plu-
ralitas. Etiam in ipsa essentia ordinem habent, quaecunque pluralitatem ponunt in deo. Similiter
neque in sapientia vt sapientia est: neque in bonitate vt bonitas est: neque in quocunque alio quod non
nisi vnitatem habet in deo: sed solum in respectibus & relationibus, & quae secundum ipsos po-
nunt pluralitatem in deo, est ordo: & hoc inquantum in eis est respectus & comparatio ad aliquid
vnum quod habet in se rationem principii respectu aliorum quoquo modo. Vnde quia (vt dictum
est) ratio ordinis quam formaliter significat est, respectus ad huiusmodi principium ipsorum ordina
torum vel alterius eorum, vt exponetur in quaestione sequenti: ratio autem principii simpliciter
& absolute habet esse in diuinis, & respectus ad ipsum: licet non sit in eis simpliciter ratio multi-
tudinis aut pluralitatis sed cum determinatione, scilicet pluralitas siue multitudo personarum,
aut rationum, secundum quod supra expositum est loquendo de numero in diuinis: Idcirco dicendum
est quod ordo sit simpliciter in diuinis: non cum determinatione, scilicet personarum, aut rationum:
quia non respicit pluralitatem nisi materialiter: sed respectum ad principium formaliter: ita quod pr
pterea licet quantum est ex parte pluralitatis ordinatorum, non esset in diuinis dicendus ordo esse
nisi cum determinatione iam dicta: tamen quantum est ex parte respectus ad principium, simplici
ter, dicendus est ordo esse in diuinis: & ita absolute absque omni determinatione. secundum quod haec
omnia magis patebunt in quaestione sequenti.

5 ⁋ Ad primum in oppositum: quod ordo est dispositio parium impariumque: Dicendum
quod ad intellectum huius descriptionis primo intelligendum est qualiter ordo est in corporibus: de quo
rum ordine ad literam loquitur Augustinus. Secundo quomodo debet ordo extendi ad incorporalia.
uo ad primum sciendum est quod ordo non est in corporalibus per se, nisi disparium: & si parium:
hoc non est secundum rationem qua paria sunt: sed solummodo secundum rationem qua imparia sunt.
large sumendo paritatem & imparitatem pro quacunque diuersitate vel dissimilitudine ordinatorum:
sicut accipit ea Augu. Verbi gratia, si diuersa tempora ordinem habent inter se, hoc non est ratio
ne qua paritatem habent & conuenientiam: scilicet ratione qua sunt tempora simpliciter: sed ra
tione qua disparitatem & disconvenientiam habent scilicet quia diuersimode respiciunt praesens quod instat. se
cundum hoc enim habent ordinem secundum prius & posterius. Est etiam prius in futuro propin
quius praesenti: & remotius est posterius. Econtrario autem est de praeteritis. Et iterum quae inter
se habent ordinem quia vnum est principium alterius: vt in creaturis pater & filius: hoc non est ra
tione quae sunt vnum in forma: sed ratione qua sunt diuersi: & sic diuersi, vt vnus sit a quo alter: & alius
sit quid ab alio & non econverso. Et quamuis ordo non sit in ordinatis nisi secundum quod sunt imparia: non tamen sunt
ordinata nisi paria: quia inquantum sunt ordinata, quantuncumque sunt imparia ad paritatem quandam
sunt redacta. Propter quod dicit Augustinus Pax omnium rerum est tranquillitas ordinis. vbi continuo sequi
tur assumptum in argumento. Ordo est parium dispariumque &c. Disparium, inquantum sunt ordinabilia quaedam:
parium: inquantum iam sunt ad ordinem redacta.

6 ⁋ Quo ad secundum sciendum, quod si descriptio dicta debeat
esse generalis de omni ordine, ista imparitas tunc debet extendi ad quancumque distinctionem siue discre
tionem: vt imparitas sit in ordine personarum ex ipsa distinctione: & paritas ex earum ordine: &
similiter in ordine attributorum inter se vel ad personalia ex ipsorum discretione: & differentia
secundum rationem est in eis imparitas: ex ordine autem paritas. Et secundum hunc modum ex
tenso nomine non est inconueniens imparitatem ponere in diuinis: loquendo autem de imparita
te proprie prout dicit excessum in quantitate, omnino est inconueniens, secundum quod processit obie
ctio.

7 ⁋ Ad secundum: quod in relatiuis non est ordo: & secundum alia non potest esse ordo in deo: quia
non est in ipso aliorum pluralitas: Dicendum quod respectus in aliquibus vel inter aliquos dupliciter
potest considerari. Vno modo secundum quod respicit extrema in quibus est vt extrema sunt simpli Bb57r
citer. Alio modo vt respicit in altero ipsorum, vel in aliquo tertio rationem principii. Primo modo in re
latiuis & respectibus non solum non est ordo: sed neque etiam ratio principiationis aut causalitatis. Vnde sicut
dicit Philosophus quod relatiua sunt simul natura: sic etiam dicit quod neutrum est causa alteri vt sit. Secun-
do autem modo in ipsis non solum est ordo, sed etiam potest esse & est frequenter in ipsis ratio princi
piationis & causalitatis. Pater enim in diuinis est principium filii: & in creaturis est causa filii, & non econverso.