Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe1490

Sources:

Bb: Badius1520b

B6r

1
CIrca secundum arguitur quod deus non sit perfectus perfectione cuiuslibet creaturae. Primo sic, perfe-
ctiones creaturarum limitatae sunt in certo gradu essendi, & ita finito. nihil autem fi- &
nitum & limitatum habet esse in deo. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. non sunt perfectiones di
ersae per essentiam nisi secundum diuersitatem graduum in essendo. vbi enim idem gradus essen- a
di per aequalem distantiam se habens ad esse idem, ibi eadem est perfectio. Vnde dicunt quidam
quod quia diuersa per essentiam non possunt esse eiusdem perfectionis, diuersa per essentiam Bb6v
non possunt per aequalem distantiam se habere ad deum. de quo videndum est loquendo de creaturis. Vbi er
go non possunt esse diuersi gradus in essendo, neque diuersae perfectiones diuersorum per essentiam. in deo
nullus potest esse gradus in essendo, quia in ipso nulla in essentia est realis diuersitas. ergo &c.

3 ⁋ In
oppositum est Philosophus. v. Meta. vbi dicit quod vniuersaliter perfecta omnium generum perfectiones in se habent. vbi
dicit Commentatorm quod ista est dispositio primi principii, scilicet dei.

4
⁋ Hic oportet primum videre quae & quales sunt rerum perfectiones. Ad cuius intellectum
sciendum, quod quaelibet res creata tanto est perfectior in natura & essentia sua, quanto plus appropinquat in
natura essendi deo, quid est ipsum esse, vt saepius dictum est. Nunc autem ita est in essentiis rerum, quod a prima crea
tura quae deo summe appropinquat, vsque ad vltimam quae summe ab eo in gradu naturae & essentiae di-
stat, omnes ordinatae sunt in gradu perfectionis secundum sub & supra: vt declarandum est loquendo de creaturis
ita quod semper supior deo propinquior in natura & ratione, perfectior est inferiori, in perfectiori gradu esse re
cipiendo a deo secundum essentiae suae capacitatem. Vnde dicit Dio. c. iiii. de di. no. Essentiale optimum in omnia qua
habet extendit bonitatem. Etenm sicut qui secundum nos est sol, illuminat omnia quae participant lumen eius secundum
propriam potentiae rationem: sic & optimum omnibus existentibus proportionabiliter supmittit totius bonitatis ra
dios: per quos & subsistunt inuisibiles & intellectuales omnes & essentiae & virtutes & opeationes quae secundum
eas sunt, & vitam habent non deficientem & materia & generatione purgatae, sursum positae, & incorporales
& immateriales. & infra. Sed & post illos sacros & scions intellectus, animae, & quaecumque sunt animarum bona, propter
bonitatem optimam sunt. & infra. Sed & de his si oportet dicere irrationalibus animabus quaecumque aera secant
& quaecumque in terra gradiuntur, quaecumque in terra extenduntur, & in aquis vitam sortientia, & haec omnia per opti
mun motiuam, & germina omnia nutritiuam habent vitam: & quaecumque sic non vitalis essentia, per optimum est essen-
tialem habitum sortita. & infra. Sic enim diuina bonitas a summis & maximis essentiis vsque ad nouissimam per
uenit, & adhuc super omne est, neque iis quae sursum sunt anticipantibus eius excellentiam, neque iis quae deorsum sunt
ambitum transgredientibus. Et de di. no. c. eodem. iiii. Per omnia veniens perfectissima bonitas, non solas
implet circum se optimas essentias: extenditur autem vsque ad nouissimas: his quidem vniuersaliter adueniens: his
autem minus, his vero nouissime, vt vnumquodque eorum participare existentium. Et quaedam quidem omnino bonum par
ticipant: quaedam vero magis & minus, quaedam vero obscuriorem habent participationem, & eis secundum no
uissimam consonantiam adest bonum. & subdit. Quomodo autem esset possibile vniformiter omnia participa-
re bonum: nunquod omnia existentia similiter ad vniuersalem eius participationem sunt opportuna: Diuinam bonita
tem in creaturis receptam appellant essentialem cuiuscumque rei perfectionem in suo esse & natura, quia perfectio finis
est. vt dicitur. v. Meta. Et in iiii. eiusdem. Quod est bonum per se & per suam naturam, est finis & complementum. Vnde dici
v. Meta. Vnaquaeque rerum perfectarum & omnes substantiae dicuntur perfectae, quando non diminuitur in modo studiositatis
siue bonitatis suae pers aliqua. Vnde & in alia translatione bonitas ista appellatur virtus. vbi dicitur. Virtus est quaedam
erfectio &c. vt supra. Perfectionem ergo in quaecunque re hic appellamus vltimatam bonitatem rei & virtutem in
completo esse, quod conpetit ei in sua essentia iuxta gradum & ordinem suum.

5 ⁋ Et quod omnes huiusmodi rerum perfectiones sunt
in deo, primo declaratur rationibus. secundo auctoritatibus, tertio exemplis. Rationibus declaratur tribus. secundum quod
deus in triplici genere causae se habet ad creaturas. secundum quod dicit Dio. iiii. c. de di. no. Optimum est ex quo
omnia subsistunt & sunt tamquam ex causa, & in quo omnia constituta sunt & comprehensa, & in quod omnia convertuntur si
cut in propriam singularem summitatem. In genere ergo causae efficientis est prima ratio talis. cum effectus omnis
sit ab agente producente in actum, id quod est actu in effectu, non est nisi ab eo quod est actu in agente. Quia
agens omne non agit nisi secundum quod est actu, & agens inquantum agens non potest esse imperfectioris dispositio-
nis quam actum. Perfectio autem vniuscuiusque consistit in eo quod est actu in ipso, & secundum quod est in actu. ergo
erfectio effectus est a perfectione agentis. Quod autem procedit ab alio agente, inquantum huiusmodi simile est ei a quoe
procedit. Habent enim causata causalium receptiuas imagines. vt dicit Dio. c. ii. de di. no. Ergo perfectio effe
ctus semper est similis perfectioni agentis. Hoc autem est quod dicimus perfectionem effectus esse in agente. Non enim potest
ei inesse secundum idem numero, sed secundum simile in aliqua conformitate naturae. Cum ergo omnis creatura est effe
ctus dei agentis, omnem perfectionem creaturae necesse est ponere in deo. Et hoc est quod dicit Dio. c. iiii. cae. Hie.
Superessentialis diuinitas eorum quae sunt essentias esse substituens adduxit. Est enim hoc omnium esse & super omnia
bonitatis proprium, ad communionem suam ea quae sunt vocare, vt vnicuique eorum quae sunt ex propria definitur analogia
non enim fortassis essent nisi eorum quae sunt essentiae & principii assumptione. Existentia igitur omnino eius esse
aticipant, esse eim omnium est supresse diuinitatis. Et vt dicit. c. i. de di no. simpliciter dicendum viuentium vita
& eorum quae sunt essentia, omnis vitae & essentiae principium & causa per suam vt sint quae sunt actiuam & continen
tem bonitatem. omnia vero simpliciter praehabuit. Et vt dicit. vii. c. cae. Hie. a supercoelestibus essentiis vsque ad no-
uissima terrae extendens bonitatem suam. Vnde concludit de di. no. c. v. Non igitur inconveniens contemplari omnia
in omnium causali, & sibi inuicem opposita vniformiter & vnite. de quibus multis annumeratis dicit
Etenm neque est hoc, hoc autem non est: neque ibi est, ibi autem non est: sed omnia est vt causalis omnium. Et quia ratio Bb7r
ista non potest concludere nisi quod saltem sunt in diuina sapientia per rationes exemplares: Vnde subdit Dio
hysius. similitudinem de sole omnia generante: ex qua concludit multo magis in omnium causali praeextitisse
omnium existentium paradigmata, concedendum: deinde essentias adducit: Paradigmata (inquit) dicimus es
se in deo existentium substantificas & vniformiter praetextas rationes: Ideo ad idem est secunda ratio in genere cau
sae formalis probans quod sunt in eius esse & essentia, talis. Perfectio rei essentialis in natura sua & essentia
consistit in suo esse primo quod formaliter habet a sua essentia: quia esse est actus in re creata formalis super
essentiam eius, vt dictum est in praecedenti quaestione: & circuit singula & minima in quaecumque re: ita quod nihil sit in
aliqua re essentialiter in actum & in perfectione sua nisi secundum actum essendi. lta quod perfectio in re tanto est
maior quanto habet res esse supioris gradus magis appropiquans primo esse. Esse autem illud cuiuslibet
creaturae est participatum ab esse dei, quid est ipsum esse per essentiam, vt habitum est supra. Nunc autem sic se
habent adinuicem conditio participati, & eius quod est per essentiam tale, quod non potest esse aliquid vt actus in partici
pato nisi quia est in eo quod est per essentiam: quia participatum capit hoc ab illo: sicut caera figuram a sigillo. Quic
quid ergo actus habet esse in quolibet esse participato quod pertinet ad ipsum esse participatum: habet esse in eo
quod est esse per essentiam pertinens ad ipsum esse. Sicut si esset aliquis color separatus qui esset color per essentiam
nihil posset esse perfectionis in colore quolibet existente in materia, quod non haberet in se color ille: nec in ali
quo posset ei abesse aliqua virtus coloris, sicut potest abesse colori existenti in materia ex indispositione subie
cti. ita quod quicquod color participatus opeatur in materia, si per impossibile ille color sepatus fieret actus illius materiae,
modo altiori opearetur idem quod singuli in singulis materiis. Quare cum deus secundum praedeterminata sit ipsum esse
subsistens per essentiam, & a quo omne esse creaturae participatur, in quocumque gradu perfectionis participe-
tur, quicquid est perfectionis in quocumque esse participato & per consequens in quacumque creatura, necesse est
id ponere essentialiter in ipso dei esse vnico & simplici: & ita in deo sunt omnium rerum perfectiones. Et
hoc ratione eius quo est aliquid in actu per essentiam: non solum ratione idearum diuersarum quae sunt para
digmata creaturarum. Sic enim omnes perfectiones creaturarum bene sunt in angelis: quia sunt in aliquo vt in co
gnoscente: non autem substantialiter per illas perfectio: sicut est ipse deus. vt sic esse dei habeat perfectiones
omnis esse in se, qualiter haberet si esse dei esset esse cuiuslibet creaturae in ipsa creaturae essentia: &
non aliquid participatum ab ipso: sicut quidam posuerunt, vt supra improbatum est. Cum enim in perfectionibus
accidentalibus quod res aliqua propter nouam rationem essendi in ipsa alicuius accidentis pertinentis ad inte
gritatem, vt est virtus vel sapientia, perfectius esse sibi acquirit, necesse est quod illud quod est ipsa ratio essen-
di tota, in se & ex se habeat omnem perfectionem in essendo: ex quo igitur esse dei in se est tota ratio essen
di, quicumque sit modus perfectionis in quocumque modo essendi speciali, necesse est vt habeat illum in se:
ita quod si formaliter daret esse rebus, daret eis diuersos modos essendi secundum diuersitatem essentiarum
sicut dant eis modo diuersa esse participata. Nec refert in aliquo, esse omnes modos perfectionis simul in
deo, & sparsim in creaturis: nisi quod quilibet modus perfectionis sub excellentiori modo habet esse in esse
dei quam habeat in aliquo esse creaturae. Propter quod hoc esse dei est mensura cuiuslibet creaturae: ita quod quae
libet creatura habet esse perfectum secundum magis & minus, inquantum magis vel minus ad esse
dei appropinquat. sicut si albedo aliqua esset separata, in fine intensionis esset ita, quod materialia tan
to perfectius albedine dicerentur participare, quanto magis ad rationem illius appropinquarent: & tan
to imperfectius quanto minus. Et hoc est quod dicit Diony. iii. c. de di. no. Omnium causa & repletiua
deitas partes vniuersi consonas saluans, neque pars neque totum est: & totum & pars, vt omne & totum &
partem coambiens. Perfecta quidem est in imperfectis vt perfectio principalis: imperfecta vero in perfectis
tanquam superperfecta & anteperfecta, forma formificans in inferioribus tanquam forma principalis, informis
in ipsis formis tanquam superformis, essentia totius esse, & mensura esse eorum quae sunt. & cap. v. Deus
non est ens: sed simpliciter & incircunfinite totum in seipso esse coambiens & praeambiens: neque est, sed ipse
est esse existentibus. & infra. Et ipsum est per se esse, maxime per se vita in essendo, per se sapientia in essendo, & omnia alia
quaecumque participantia esse participant: magis autem & hoc per se omnia quibus existentia participant: & ni
hil est ens cuius non sit essentia, & secundum seipsum per se omne.

6 ⁋ In genere causae finalis idem osten
ditur per hanc viam. Cum enim bonitas finis in eis quae ordinantur ad finem proportionetur virtu
ti efficientis & agentis: quia sicut omne agens agit & mouet aliud per suam virtutem: ita quicquid
finis inclinat & reducit, in seipsum inclinat per suam bonitatem: in agentibus autem sic se habet
quod agens separatum, agens per suam essentiam, cuiusmodi est deus, habet virtutem cuiuslibet agen
tis inferioris, agentis per participationem virtutis: quia habent virtutem ab illo: ita quod quaecumque per
media facit: posset facere immediate si vellet: ergo similiter in fine vltimo inclinante ad se omnia per
essentiam suae bonitatis, oportet quod habeat in se bonitatem cuiuslibet quod mouetur in ipsum sua bo
nitate quam participat ab illo vt in illo perficiatur. Vnde cum deus sicut est agens primum sua virtute quae
est suum esse & sua essentia: ita est finis vltimus sua bonitate, in quae consistit ratio perfectionis sui esse: & si Bb7v
cut omnia agentia virtutem agendi participant ab ipso: ita omnia vt ordinata in finem, habent bonitatem ab ipso
quia sicut in virtute sua continet essentialiter virtutes omnium aliorum: ita & in bonitate sua continet essen
tialiter bonitates omnium aliorum: in bonitate autem rei essentiali quae conuertitur cum ente, consistit eius perfe
ctio essentialis: Continet ergo in perfectione sua essentialiter perfectiones omnium aliorum: & ideo omnia alia eius
bonitatem desiderant quantum possunt, & in eam tendunt, vt bonitas eorum incompleta, eius bonitate perfecta con
pleatur. secundum quod dicit Dio. i. c. de di. no. Oia ipsam desiderant: intellectualia quidem & rationalia scienter:
subiecta vero his sensibiliter: & alia secundum vitalem motum: & alia secundum essentialem & conditionalem ne-
cessitatem. &. c. iiii. Oia ad semetipsam bonitas convertit. & infra. Et illud concupiscunt omnia: intellectua
lia quidem & rationalia scienter: sensualia vero sensibiliter: sensus autem expertia insito motu vitalis appetitus
lnaia autem & tantummodo existentia ad solam essentialem participationem opportunitate. Et Auic. dicit. iiii.
Meta. Esse per se est bonitas pura: & bonitatem hanc desiderat omnino quicquod est. Id autem quod desiderat
omnis res, est esse: & perfectio esse inquantum est esse. Id ergo quod vere desideratur est esse, & ideo esse est
bonitas pura & perfectio pura, & omnis bonitas est id quod desiderat omnis res iuxta modulum suum: quoniam per eum per-
ficitur eius esse. igitur esse est bonitas: & perfectio essendi est bonitas essendi. Quod attendens domins cum Moyses pete
ret ab eo vt onderet ei semetipsum, dixit Exo. xxxiii. Ego ostendam tibi omne bonum. Hinc dicit Augustinus de sen.
Prosperi, Deus tibi totum est quod recte desideras, & omnium bonorum varietas in ipso vno fonte profunditur: seipsum
sub diuersis munerum suorum motibus impertit. Et super Ion ser. iii. & de verbis domini. ser. iiii. Quae hic
varie quaeris, ipse tibi vnus omnia erit. In creaturis aliquid deest quod laudamus: in creatore deesse nihil potest: quia
quod inuenis in creatura a creatore artifice processit: quod autem deest, non attribuendum est maiestati in qua
nullus defectus est. Quod reprehendis noli tribuere deo: quod laudas tribue. Quid dementius, quam vt in ali
quo laudem creaturam quid non sit in creatore: Laudent ergo creatorem omnia opera eius: totum ibi est quod hic
ex partibus singulis inuenitur: & totum ergo ibi simul, & non hoc solum quod in creaturis inuenio, sed tan
quam in creatore. & in fine de civitate dei. Ego ero quaecumque ab hominibus honeste desiderantur, & vita, & salus
& virtus, & gloria, & copia, & honor, & pax, & omnia bona. Sic & recte intelligi est quod ait Aposto. Vt
sit deus omnia in omnibus.

7 ⁋ Exemplis etiam hoc declaratur. Primo de calore, qui si esset separatus haberet
omnes rationes essendi & gradus in eodem simplici quos haberent omnes calores existentes in materia,
quia esset per essentiam id quod alii sunt per participationem. Sed hoc simile non est in toto, quia calor se-
paratus eiusdem naturae & speciei omnino esset cum calore coniuncto. Esse autem & essentia dei in qua sunt omnes
rerum perfectiones, omnino est alterius naturae supeminentis: ita quod licet propter omnium perfectiones quas
habet, quodammodo est omnia quae sunt: propter tamen naturae eius eminentiam nihil est eorum quae sunt, secundum
b infra dicetur.

8 ⁋ Secundo est exemplum de motu primo mobilis, quod habet omnes perfectiones in duratione essendi
quas habent omnes alii motus sub ipso. Perfectio enim cuiuslibet alterius motus primo est duratio secundum ali
quam rationem temporis finitam: quod dicitur esse tempus periodale eius perfectum, vt dictum est supra. vt quod motus
durationis vitae huius duret per decennium, alterius per triennium, & sic de aliis secundum plus & mi-
nus. Quae durationes quotquot sint, etsi essent infinitae, omnes inueniuntur in duratione primi motus.
Est enim perfectus in duratione infinita, secundum Philosophos, continens perfectiones omnes durationis
aliorum in se, & ideo dicitur esse mensura aliorum motuum. Sed hoc non est siile: quia motus iste si habet perfe-
ctionem durationis omnis motus in sua duratione, hoc non est nisi per motum & successionem, non autem in
vno simplici fixo & stante, sicut habet deus.

9 ⁋ Ideo est tertium exemplum omnino conpetens in praecio num
morum in infinitum accipiendorum secundum ordinem numerorum: ita quod primus sua vnitate inchoans nume
rum, ex dignitate substantiae suae sit precii infiniti: quilibet autem sequentium sit praecii finiti: ita quod secun-
dum diuersam dignitatem materiae, proximus post primum qui cum primo constituit dualitatem, sit ma-
ioris precii caeteris sequentibus: & sic vlterius per ordinem quantum in numero minus distat a primo,
sit maioris precii, & quanto magis, minoris. Sic enim creaturae (vt dictum est) quasi ordine numerorum pro
cedunt a primo habentes semper esse finitum, cum ipse sit quasi vnitas in capite habens esse infinitum.
Patet autem in nummis illis quod quilibet illorum habet perfectionem in precio suo proportionabiliter secundum
dignitatem mater ae suae: sicut quaelibet creatura habet perfectionem in suo esse proportionabiliter naturae
& essentiae suae. Vnde sicut planum est quod primus nummus precii infiniti habet in se perfectiones quo
ad rationem precii omnium aliorum nummorum, quia in se continet precium cuiuslibet alterius nummi
sic planum esse debet intelligenti quod deus quia est esse infiniti, continet in suo esse perfectiones esse
omnium creaturarum, etsi essent infinitae, secundum speciem & naturam differentes, & in diuerso gradu di
uersimode esse participantes.

10 ⁋ Est tamen hic aduertendum: quod in esse creaturae cuiusl bet tria est conside
rare, scilicet esse ipsum absolute, & eius consummationem in sua perfectione, & secundum gradus limi
tationem. Prima duo sunt dignitatis & perfectionis in qualibet creatura, & sunt effectus dei in ipsa, &
habentur in infinito pelago diuini esse, licet secundum modum eminentiorem. Tertium vero indignitatis est Bb8r
& imperfectionis: & contigit ex natura essentiae ipsius creaturae: quae ratione suae finitatis non est possibilis suscipre
nisi esse finitum & limitatum in gradu determinato respectu esse alterius creaturae, & sub esse dei infi-
nito. & secundum hanc rationem non inuenitur in esse diuino. Propter quod perfectiones esse omnium creaturarum cum in essen
tia dei & esse considerantur, sine limitatione, gradu, & distinctione considerantur vt vnite, sicut dicit Diony. Et
sic perfectiones illae quae in creaturis sunt limitatae & finitae secundum modum creaturarum, in deo sunt illimitatae & in
finitae secundum modum esse dei. Secundum tamen modum huius limitationis bene cadunt perfectiones esse creatu-
rae in scientia dei ratione idearum: quae licet in se non sunt limitatae aut finitae, sunt tamen ratio limitati & finiti & li
mitandi & finitandi: non sic esse dei vel essentia: quia hoc quod dicit idea, non dicit nisi ex respectu ad
creaturam: non sic autem essentia vel esse. Vnde ab essentia dei & esse eius nunquam produ cerentur varia & di-
uersa limitata, aut omnino aliquid in creatura, nisi in deo esset idealis ratio. Et multum peccabant Philoso
phi ponentes deum producere creaturas ex necessitate suae essentiae, non per liberam voluntatem ex rationis
determinatione. Propter illam etiam diuersitatem qua creaturae esse vt limitatum non cadit in dei
essentia: sed in eius sapientia: contigit communiter dictum: quod multa sunt in eius sapientia quae non sunt
in eius essentia. De quibus autem hoc contigit: & de quibus non: & qualiter: visum est supra loquendo
de attributis.

11 ⁋ Ex his dictis duo patent obiecta inspicienti.