Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe14817

Sources:

Bb: Badius1520b

B55r

1
CIrca tertium arguitur quod differentia attributorum & pluralitas in deo ponit ali
quam compositionem. Primo sic. illud quo res recedit a summa simplicitate, neces-
lario ponit in ea aliquam compositionem: quia a simplicitate non receditur nisi
per compositionem. sed pluralitate diuinorum attributorum, recedit diuina essen
tia a summa simplicitate: quia ratio simplicitatis consistit in vnitate: & ratio con
positionis in multitudine. maior autem est vnitas in qua est multitudo neque re
neque ratione: quam in qua est ratione, qualis est multitudo attributorum: ergo & maior simplicitas. hoc
autem non esset nisi multitudine attributorum aliquo modo esset recessus a diuina simplicitate.
ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. quod facit rem non esse penitus idipsum, ponit in ea aliquam compositio-
nem: quia ponit in ea hoc & hoc, quae non sunt in eodem sine compositione. pluralitas attributo-
rum est huiusmodi: quia attributa in essentia non sunt penitus idipsum: quia tunc essent nomi-
na eorum synonyma. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est: quia quanto aliquid maiorem habet composi-
tionem, tanto habet maiorem limitationem. quod ergo repugnat omnino limitationi, nullam omni-
no ponit compositionem. pluralitas attributorum omnino repugnat limitationi. Deus enim ex hoc
quod est omnino illimitatus, habet attributorum pluralitatem ex natura simplicis essentiae suae: neque pos
et eam sic habere: si aliquo modo esset limitatus: sicut nec potest eam habere aliqua creatura. ergo &c.

4 ⁋ Dicendum ad hoc, quod illud quod in aliquo habet esse, quocunque modo sit non potest
ponere imillo rationem contrariam illi secundum quam habet esse in illo: quia tunc suo esse destrueret seipsum
quod omnino est impossibile. Vnde si nigredo habet esse & causari in aliquo subiecto ex caliditate ips
sa, non potest in illo ex suo esse ponere dispositionem contrariam caliditati scilicet frigiditatem: sic enim suo esse
suum esse destrueret. Sic autem est in proposito, quod pluralitas attributorum originaliter & sicut
in radice habet esse in diuina essentia: licet completiue ab opeatione intellectus: cuius est vnita vel po
tius quae sunt vnum, & idipsum, discernere. Aliter enim attributum esset purum signientum intelle
ctus si radicem non haberet in re: circa quam operatione intellectus posset discerni. Illud autem
quid sic in diuina essentia est sicut in radice: vt completiue operatione intellectus possit discerni in
ea, prouenit ex infinitate simplicitatis & illimitationis eius qua est purum esse, & nihil nisi esse. pro
oter hoc enim oportet quod in se habeat rationem omnis esse: & ita omnis esse perfectionem per essentiam, quae
est in quocunque alio per participationem: & per hoc sub ratione eminentiori: & ita veriori. secundum
quod haec omnia patent ex supra determinatis circa diuinam perfectionem. Cum igitur omnia diui-
na attributa, & generaliter quaecunque diuersas rationes important in diuina essentia, rationes perfe
ctionum important: licet aliter attributa, aliter proprietates diuini esse, & rationes personales, & ra
tiones ideales, & quaecunque in diuina essentia considerantur sub aliqua pluralitate: nullo igitur mo
do possunt ponere in diuina essentia aliquid contrarium suae simplicitati & infinitati. Contrarium
autem esset quicunque modus compositionis. Idcirco simpliciter dicendum est quod pluralitas attribu-
torum in deo neque ponit neque potest ponere aliquam rationem compositionis, neque similiter pro-
pter idem pluralitas personarum, siue quoruncunque aliorum quae in deo considerantur: secundum
quod processit vltima ratio.

5 ⁋ Ad primum in oppositum: quod pluralitate attributorum receditur a diuina sim.
plicitate: Dicendum quod falsum est: immo potius fundatur in illa. Et quod arguitur ad eius probationem,
quod pluralitate attributorum receditur a diuina vnitate in qua consistit eius simplicitas: Dicendum quod
in deo praeter vnitatem personalem est duplex vnitas essentialis, quaedam rei, quaedam vero rationis. Pri
ma est ipsius diuinae essentiae: secundum quod est res & natura aliqua. de qua habitum est supra quomo
do est singularitas quaedam. Secunda vero est attributorum singulorum, & singulorum quae in Bb55v
deo ponunt differentiam secundum rationem tantum. In prima vnitate consistit diuina simplicitas
infinita: propter quod ipsa est origo & fundamentum omnis alterius vnitatis, & etiam pluralita-
tis secundum ipsam, siue sit personarum, siue attributorum: quae (vt dictum est) non derogat primae
vnitati: sed magis attestatur ipsi: nec est minor propter istam multitudinem. Vnde ad illam pro-
positionem quae dicit: Maior est vnitas in qua nulla omnino est multitudo nec re nec ratione: quam sit illa in qua
est multitudo ratione, etsi non re: Dicendum quod cum omnis multitudo secundum philosophum est vna plura, multitudo
existens in vnitate, aut est vnitatum eiusdem rationis, aut alterius. Primo modo habet propositio illa
veritatem. & hoc modo in quacunque vnitate diuina, nulla est multitudo. In diuina enim essentia vna
non est multitudo vnitatum quae sunt ipsa essentia re vel ratione plures. Similiter in diuina ve-
ritate quae est vnica secundum rationem differens ab essentia: nulla est multitudo vnitatum quae
sunt ipsa sapientia re vel ratione plures sapientiae: nisi per ipsius sapientiae quae est essentialis, qua
si contractionem ad personale: secundum quod dicitur sapientia ingenita & genita. Differt enim sa-
pientia essentialis secundum rationem vt est in patre sub ratione ingeniti: & vt est in filio sub ra-
tione geniti. Secundo autem modo habet falsitatem: nullo enim modo est maior vnitas realis es-
sentiae in qua nulla est realis multitudo ratione: immo contrarium verum est: quod quanto maior est vni-
tas realis essentiae: tanto maior est in ipsa multitudo rationum. iuxta illam propositionem. Ois virtus
quanto magis est vnita, tanto magis est infinita. Vnde & in creaturis quanto realis vnitas essen-
tiae maior est & simplicior, tanto plurium rationum virtualium in se est contentiua: & quanto
minor, tanto est pauciorum rationum virtualium contentiua. Hinc contingit quod inferiora naturalia
paucas habent rationes virtuales & paucas operationes & viles. Vnde & terra quae insfimum
gradum perfectionis habet, habet ipsum quasi absque operatione: vt dicit Commentator super secun
dum Cae. & Mun. Et superiora elementa magis spiritualia: quia maiorem habent vnitatem & simpli
citatem: quia minus de materia: plus habent de motu & operatione: quibus acquirunt suam pere-
ctionem. Et (vt dicit Commentator ibidem) etiam vniuersaliter quanto creatura est superior simpli-
cior & maioris vnitatis: & plus appropinquata primo principio, tanto est plurium rationum virtualium & opea
tionum circa inferiora se: ita quod semper illa quae agunt inferiora per diuersa re diuisa & dispersa, agit
superius per vnicum & perfectius: vt cum planta forma sua tantum vegetat: brutum sua forma vegetat
& sentit: homo autem sua forma vegetat, sentit, & intelligit: & quod brutum cognoscit pluribus po
tentiis sensitiuis, homo cognoscit vna potentia intellectiua. & sic semper quanto est superior ad plu
ra se extendit. Propter quod dicitur in commentario dictae propositionis. In omni propinquo vni principio
est infinitas plus quam in virtute longinqua ab eo, quod est: quia quanto magis vnitur, magnificatur & ve
hementior sit, & efficit operationes mirabiliores, & quanto magis partitur & diuiditur, minoratur,
& debilitatur, & efficit operationes viles virtus vnita.

6 ⁋ Ad secundum quod pluralitas attributorum
facit essentiam non esse penitus idipsum &c. Dicendum quod sicut iam distinctum est de vnitate essentiali quod
est vel rei vel rationis, sic distinguendum est de idipsum: quod aliquid est idipsum re, vel idipsum
ratione. Quod facit rem penitus non esse idipsum re, necessario ponit in ea aliquam compositionem
propter diuersitatem secundum rem. De eo vero quod facit rem non esse penitus idipsum secun-
dum rationem, distinguendum, aut secundum rationem absolutam, aut secundum rationem re,
spectiuam. De eo quod facit ipsam non esse idipsum primo modo, adhuc ponit in re aliquam com
positionem propter diuersitatem intentionum. Ratione enim absoluta penitus non differunt nisi
diuersa intentione: qualium compositionem est inuenire in omni creatura vt habitum est supra.
Secundo autem modo diuersitas rationum in nulla re ponit compositionem: quia respectus nihil
realitatis habet praeter realitatem sui fundamenti. vnde super suum fundamentum non dicit rem
aliam a suo sundamento: sed solummodo rationem quae est ad aliquid esse: quae est alia a ratione
sui fundamenti quae est aliquid absolute esse: sed solummodo ad aliquid esse. Aliter enim necessa-
rio faceret compositionem cum suo fundamento: nisi appellemus rem ipsum respectum ad aliud
esse. & tunc est solummodo disputatio de nomine. lpse enim respectus purus qui non est nisi ad
aliud esse, siue appelletur res siue non, nullam compositionem facit cum absoluto quod est suum
fundamentum. & hoc quia ipsa res fundamenti quasi subintrat rationem respectus: vt quae se-
cundum se est absolutum quid nullo ei addito omnino: & absque omni sua mutatione, ex solo mo-
do habendi aliquid ad ipsum, assumit rationem respectus: vt idipsum quod quantum est ex
se nihil respicit, aliquid respicit ex solo modo habendi aliquid ad ipsum. Propter quod dicit Au
gustinus septimo de Trinitate capite primo. Omnis essentia quae relatiue dicitur, est etiam Bb56r
aliquid excepto relatiuo: sicut si nummus non esset aliqua substantia, nisi arra, posset relatiue
dici. Quemadmodum enim nummus fit precium aut arra per alicuius institutionem: vt substantia
nummi assumat in se sine cuiuscunque rei additione rationem precii aut arrae, quae est ipsum ad aliud
esse: Sic deitas ipsa quasi sit, immo (vt verius dicam) est completiue sapientia, bonitas, & caetera huiusmodi per
intellectus considerationem & discretionem secundum praedicta: vt ipsa deitas assumat in se ratio-
nem bonitatis, sapientiae, & caeterorum absque cuiuscumque additione, secundum quod supra determinatum est de si-
gnificatis attributorum. Et sicut est de respectibus rationum in attributis, sic est de respectibus realium
relationum in personis. praeter hoc quod illarum plurificatio est per distinctionem ex natura rei & di
uinarum proportionum: non autem ex consideratione intellectus per ipsius discretionem: quemad
modum constat plurificato attributorum. Pluralitas enim personarum est distinctione per diuinas pro
ductiones: pluralitas vero attributorum est discretione per intellectus discretionem. Nulla autem est
pluralitas in diuinis per diuisionem: propter quod non proprie accipiuntur in diuinis huiusmodi
nomina, aliud, diuersus, differens: sed solummodo distinctum quo ad personas, & discretum quo
ad attributa, & alias diuinas rationes. Vnde quia ista distinctio & discretio non est nisi per ratio-
nem respectus, tantae simplicitatis est persona aut attributum, quantae est essentia: &ietiam essen-
tia tantae simplicitatis est ipsa, cum personis & attributis, quantae est essentia praeter ipsa. Et sic in
proposito licet secundum rationem non sit idipsum bonum esse & sapientem esse: sicut quod amplius est, nec
patrem esse: nec filium esse: hoc nullam compositionem omnino ponit in deo: sed infinitam simplici
tatem eius attestatur, vt dictum est.