Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe14567

Sources:

Bb: Badius1520b

B54r

1
CIrca secundum arguitur quod in differentia attributorum non sit accipere magis & minus, Pri
mo sic. Vbi est accipere magis & minus, non est summa simplicitas: quia non habent esse
magis & minus nisi in habente partes: vt habitum est in quaestione quadam de magis
& minus. in habente autem partes non est simplicitas summa. in deo autem quo ad omnia
quae in eo sunt, est summa simplicitas: vt habitum est de simplicitate dei. ergo
&c.

2 ⁋ Secundo sic. in symbolo Athanasii dicitur. In trinitate: nihil prius aut po-
sterius: nihil magis aut minus. Attributa autem omnia sunt in trinitate: quia sunt in essentia & in
singulis personis. ergo sicut in eis non est prius aut posterius: vt infra videbitur: similiter neque ma
gis & minus. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est: quoniam attributa illa quae pertinent ad intellectum, plus dif
ferunt ab illis quae pertinent ad voluntatem, quam illa differant inter se. plus enim differunt veritas &
bonitas, quam sapientia & veritas.

4 ⁋ Dicendum ad hoc: quod differt quaerere vtrum attributa ipsa in se suscipiant ma-
gis & minus: an ipsa differentia qua attributa differunt inter se. Alterius enim generis rerum sunt
attributa ipsa, & alterius ipsa attributorum differentia: & hoc non solum in diuinis: sed etiam in rebus
naturalibus aliud genus rerum sunt ipsa quae differunt, quae sunt subiecta inter se differentia: vt ra
tionale & irrationale sub animali: aliud vero ipsa eorum differentia: quoniam ipsae res subiectae differentiae sunt
res primae intentionis: ipsa vero ratio quae dicitur differentia eorum, est res secundae intentionis, quae
est quintum vniversale praedicabile. Et iterum, res subiectae differentiae sunt res naturae: ipsa vero differentia est
res rationis, quae est quasi accidens rei naturae. accidit enim essentiae & naturae rei quod sit vniuersale
aut particulare, vt saepius habitum est supra secundum Auicen. Quantum ergo ad ipsa artributa in deo
non intelligitur ista quaestio habere locum: quia re nihil important nisi diuinam essentiam cum re-
spectu: vt habitum est supra. Essentia autem non recipit magis & minus propter eius simplicitatem
neque respectus: quia secundum philosophum, proprium est relationi non suscipere magis aut minus. De eo
ergo quod est rationis circa attributa ex consideratione intellectus secundum iam praedetermina
ta, quod est res secundae intentionis: intelligenda est solummodo proposita quaestio, vtrum in ipsa diffe-
rentia sit accipere magis & minus: vt quaedam attributa magis differant inter sequam quaedam alia.
Et est hic sciendum quod differentia illorum quae differunt, fundatur essentialiter in diuisione seu
distinctione siue discretione eorum adinuicem. Vnde & secundum modos diuisionum per se & per
accidens, sumit Porphy. modos differentiarum: quod quaedam sunt per se: quaedam vero per accidens.
In eis autem quae recipiunt magis & minus, causa eius quod est magis & minus ex parte essentiae eo-
rum accipienda est: vt declarauimus in dicta quaestione de magis & minus. Ex parte ergo diuisio
nis siue distinctionis siue discretionis differentium, consideranda est ratio eius quod est magis &
minus in ipsa differentia. Diuisio autem non est nisi alicuius in quo vniuntur & quodammodo
sunt vnum ipsa diuisa. Et est diuisio contraria vnioni in illo vno: ita quod radix eius quod est magis &
minus in diuisione, consistit in eo quod est magis & minus circa vnionem, quia quae magis sunt
vnum, & minus differunt: & quae minus, magis differunt. Diuisio autem siue distinctio siue discre
tio aliquorum abinuicem sub aliquo vno, dupliciter potest fieri. Vno modo omnino ex natura rei & Bb54v
originaliter & completiue. Alio modo ex natura rei solummodo originaliter: sed completiue ex con
sideratione intellectus. Primo modo non est nisi differentia eorum quae realiter differunt inter se.
quod potest fieri dupliciter: vel re absoluta, quod non fit nisi in creaturis per diuisionem propria acceptione differentium
abinuicem: quorum tanto maior est differentia: quanto magis abinuicem diuiduntur, & minus in aliquo in quo
conveniant vniuntur, quemadmodum maior est differentia differentium genere quam differentium specie: & maior diffe
rentium specie quam nunero. & hoc nullo modo cadit in diuinis attributis. Vel re relatiua: quod non fit adhuc
in diuinis attributis: sed cadit in diuinis personis non per diuisionem: sed per distinctionem differentium perso
narum absque omni diuisione & distinctione vnius & communis essentiae. Siqua vero sit ratio eius quod est ma
gis & minus in differentia seu distinctione eorum inter se: vt vtrum plus differant siue distinguam
tur pater & filius a spiritu sancto quam inter se, inferius debet declarari. Secundo autem modo est differentia
eorum quae in vna simplici & indiuisa & indistincta natura rei conueniunt circa aliquam operationem
intellectus, cuius est discernere indiscreta: & quodammodo diuidere adunata, iuxta determinationem
Commentatoris super. xii. Metaph. Talium autem discretio per intellectum completiue potest fieri du-
pliciter: vel penes conceptus absolutos, vel penes conceptus respectiuos. Primo modo fit per intel-
lectum generis & differentiae in conceptu speciei: & fit per distinctionem & diuisionem intelle-
ctualem differentium intentionum: quorum tanto maior est differentia, quanto abinuicem diui
duntur, & minus conueniunt siue vniuntur in aliquo vno: quemadmodum cum in homine differunt inten-
tione substantia, corporeum, vegetabile, sensibile, rationale, plus differunt intentione corporeum
a substantia quam a vegetabili & inferioribus, & vegetabile plus ab vtroque illorum quam a sensibili & ra-
tionali, & sensibile plus ab illis quam a rationali: quia semper superius inquantum diuiditur contra su-
um contrarium, sub suo superiori in se continet sibi inferiora. Secundo autem modo fit discretio
per intellectum attributorum in deitate abinuicem, & ab essentia, & ab omnibus quae in ipsa con
siderantur, siue sint proprietates notionales siue personae. sola enim ratione attributa inter se & ab essentia &
a proprietatibus notionalibus & a personis differunt: quemadmodum etiam sola ratione diffcrunt essen-
tia, personae, & notiones inter se: de quibus proposita est quaestio.

5 ⁋ Ad quam dicendum est secundum iam
determinata: quod sicut illa quae differunt per diuisionem rerum, minus differunt quae minus abin-
uicem diuiduntur: & magis sunt vnum: & magis differunt, quae magis abinuicem diuiduntur: &
minus sunt vnum: quemadmodum diuersa genere plus differunt quam diuersa specie: eo quod cum diuiduntur ab
inuicem secundum differentiam diuersa genere: manent vnum in membris diuidentia diuersa spe
cie: sic ista quae sola ratione differunt secundum discretionem rationum minus differunt quae primo
discernuntur vt differentia, quam illa quae manent discernenda in membris illis. Quare cum discernimus ra
tione absolutum in deo a relatiuo: sub absoluto autem continentur essentia & omnia attributa essen-
tialia: illud autem absolutum cum discernimus in absolutum sub ratione absoluti: & absolutum sub
ratione respectus: & sub absoluto ratione respectus continentur rationes omnium attributorum: & hoc
cum discernimus in illa quae pertinent ad voluntatem & intellectum, & sub ambobus plura attribu
ta continentur: minus ergo differunt attributa ab essentia, quam ipsa attributa aut essentia differant
a personis & notionibus: & minus differunt attributa inter se quam ab essentia: & minus illa quae per
tinent ad voluntatem inter se, quam differant ab illis quae pertinent ad intellectum. Et secundum hanc
regulam iudicanda est differentia secundum magis & minus quoruncumque differentium, & quocunque mo
do differentium siue in deo siue in creaturis.

6 ⁋ Quod arguitur primo in contrarium: quod non est summa simplicitas: vbi est ac-
cipere magis & minus: Dicendum quod verum est quando accipiuntur in re quae est prima inten-
tionis. Sic enim in nullo eorum quae considerantur in deo, est accipere magis aut minus propter
summam eius simplicitatem. Non autem est verum quando accipiuntur in re quae est secundae inten
tionis, quae est omnino res rationis circa rem naturae vt cadit in intellectus consideratione. In qua
intentione secunda bene possunt comparari secundum magis & minus illa quae sunt in deo: licet
nullum eorum in seipso recipiat huiusmodi comparationem. Quemadmodum licet nulla substantia in seipsa
neque in genere, neque in specie, neque in indiuiduo recipiat magis aut minus: vnus enim homo secundum
numerum non est quandoque magis quandoque minus homo seipso: neque vnus est magis vel minus homo
aut animal quam alter: bene tamen in actu substandi, qui nominat rem secundae intentionis, comparatur vna
substantia alteri secundum magis & minus: secundum quod prima substantia magis dicitur substare quam secun
da. Et similiter in proposito quaedam attributa magis dicuntur differre inter se, quam quaedam alia:
quia pluribus rationibus differunt: quia ratione illa qua attributa pertinentia ad diuinum intelle-
ctum differunt ab illis quae pertinent ad eius voluntatem, non differunt ipsa inter se: sed illa diffe Bb55r
rentia qua differunt inter se, etiam differunt quodammodo ab illis quae pertinent ad intellectum
quemadmodum differunt bonum & verum: quod verum & alia quae pertinent ad intellectum, in hoc
conueniunt quod communiter referuntur ad actum intellectus: bonum vero & alia quae pertinent ad vo
luntatem, ad actum voluntatis communiter referuntur. Verum autem differt ab ipso intellectu: quod
verum est motiuum intellectus: intellectus autem non est motiuum suiipsius. In quo etiam differt
a bono: quia bonum sub ratione boni non est motiuum intellectus. & sic contingit in omnibus aliis si quis
inspiciat.

7 ⁋ Per idem patet ad secundum. verum enim est quod in tota trinitate nihil est magis aut minus
quantum est ex parte rei naturae: quae est primae intentionis: nullum tamen inconueniens est si sit in
ea magis & minus ex parte rei rationis: quae est secundae intentionis: vt dictum est.