Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe14064

Sources:

Bb: Badius1520b

B52r

1
CIrca primum arguitur quod attributa in deo: nullo modo differant inter se, neque a sub
stantia siue a diuina essentia. Primo sic. Omnis differentia siue diuersitas ponitiplu
ralitatem siue multitudinem, quae opponitur vnitati, sicut diuisio indiuisioni se-
cundum Philosophum. iiii. &. x. Metaphysicae. Omnis ergo differentia siue diuer
sitas ponit diuisionem vnius. in deo autem non est vnum, nisi diuina essentia quae
non capit diuisionem. ergo in deo nulla est omnino differentia siue diuersitas.

2 ⁋ Secun-
cundo sic. quicquid est in deo, vnum est: vbi non occurrit relationis oppositio si-
cut dicit Boet. lib. de trinitate. sed in attributis comparatis inter se aut ad ipsam essentiam, nulla
occurrit relationis oppositio, quia ipsa non occurrit nisi inter illa quorum vnum dicitur relatiue
ad alterum. relatiue autem non dicitur vnum attributum ad alterum, neque ad ipsam essentiam. boni-
tas enim non dicitur relatiue ad potentiam, neque ad aliquid aliorum, neque ad ipsam essentiam. ergo &c.

3 ⁋ Quia autem inter se differant secundum rem arguitur sic. secundum Philosophum potentiae distin
guuntur per actus, actus vero per obiecta. In deo vero quasi potentiae sunt ordinatae ad actus, intel
lectus & voluntas: quarum actus non solum intelligere & velle essentialia: sed etiam dicere no-
tionale & spirare, vt habitum est supra, & amplius videbitur infra. Illorum autem termini sunt si
lius & spiritus sanctus. Filius autem & spiritus sanctus realem differentiam habent inter se, quia se
cundum Augustinumid i. de doctrina Christiana, pater & filius & spiritus sanctus sunt res quibus
fruendum est. ergo realiter differunt intellectus & voluntas. ipsa autem sunt attributa communia tri
bus, vt habitum est supra. ergo &c.

4 ⁋ Quia autem differunt non ex comparatione & respectu aliquo
arguitur sic. quaecunque differunt in aliquo ex comparatione & respectu, aut hoc contingit ex respe
ctu & comparatione quam habent inter se, aut quam habent ad aliqua alia diuersimode: aut quam ha-
bent alia diuersimode ad ipsa. Non primo modo: quia vt dictum est, non dicuntur relatiue inter se, neque ad
essentiam neque ad aliquid existens in ea. Non secundo modo: quia cum respectu illius non possunt esse Bb52v
adintra, oportet quod sint adextra: quae non sunt nisi creaturae, ad quae non habet respectum & comparatio-
nem deus ab aeterno, qualis debet esse ista comparatio: cum attributa habent esse in deo ab aeterno per aliquid
uod est intra se, nisi per ideas. ldeae autem non sunt attributa. Neque tertio modo: cum illa alia respectum ha-
bentia ad illa quae sunt in deo, non sunt nisi creaturae. Differunt ergo attributa in deo, quia creatu
rae aut ea quae sunt in creaturis, habent respectum & comparationem ad illa. Aut ergo hoc sit comparatione quam
habent creaturae ad illa quae sunt in deo ab aeterno: aut ex tpere. Non ab aeterno, quia ab aeterno non habent esse
tiae creaturarum aliquam comparationem ad deum, nisi quia ipse habet comparationem per ideas ad ipsas. Non
enim. sunt creaturae aliquid, neque per essentiam, neque per existentiam, nisi ex respectu ad deum vt ad
causam. Effectus autem non habet primo aliquem respectum ad causam, nisi quia prius causa ha-
buit respectum aliquem in causando ipsum. Neque ex tempore: quia tunc temporale esset causa & ra-
tio aeterni: cum attributa sint in deo ab aeterno sicut & personae, quia super essentiam & rationes
attributorum fundantur personales emanationes, vt habitum est supra, & patebit infra. Praeterea
tunc deus non diceretur bonus, nisi quia creatura esset bona, neque sapiens, nisi quia creatura esset sapiens
quod falsum est: quia contrarium potius est verum. ergo &c.

5 ⁋ Quia autem non differant ex conside-
ratione intellectus & respectus ad ipsum, arguitur sic. Non enim differunt ex consideratione in-
tellectus creati: quia tunc non essent in deo nisi esset talis intellectus consideratio. consequens est fal
sum, secundum iam dicta. Neque etiam ex consideratione intellectus increati, quia intellectus increatus
non habet rationem intellectus in deo, nisi quia in ipso differunt ante actum considerandi intelle
ctus & intellectum, & actus intelligendi aliquo modo, quia non est consideratio, nisi ipso actu intel
ligendi, vt ratione differt ab aliis, quare consimiliter si attributa aliqua differant in deo, hoc non est
nisi sicut aliqua absoluta.

6 ⁋ Contra primum tamen arguitur, quoniam si non differrent essent omnino
synonyma in deo, quod falsum est. Aliter enim deus non verius diceretur esse intelligens secundum in-
tellectum, quam secundum voluntatem: nec potius diceretur filius procedere a patre modo intellectualis
operationis quam voluntariae, quod falsum est, vt infra patebit.

7 ⁋ Quia non differant re, manifeste arguitur.
quia non re absoluta, quia tunc in deo esset realis diuersitas, quod falsum est: secundum supra deter
minata, neque re relata, quia sic non differunt nisi personae aut proprietates personales, qualia non sunt attri-
buta, eo quod sunt communia tribus personis, secundum supra determinata.

8 ⁋ Similiter quod non differant ab
solute, sed solum ex respectu & comparatione, arguitur sic. quoniam illa absoluta aut differrent in
alio positiue aut negatiue. Non positiue: quia plura absoluta ponibilia non sunt in eodem nisi per
aliquam compositionem: qualis non est in deo propter pluralitatem attributorum, vt in sequenti quaestio
ne patebit. Nec negatiue: quia negatio nihil dignitatis ponit: quod necessario ponunt attributa in deo
quia melius est deo esse ipsa quam non ipsa, secundum regulam Anselmi. ergo &c.

9 ⁋ Quaestionem istam determinauimus anno praeterito in quadam quaestione de quo-
libet: ex qua aliqua succincte capientes, & reliqua ex ibi declaratis supponentes, dicimus quod aliquam
differentiam debemus ponere inter attributa propter tacta in antepenultima ratione. Quia tamen non differant
re simpliciter dicta, nec re relationis: vt probat penultima ratio Quia etiam non differant aliquo positiuo
absoluto. Et tunc non restat nisi quod differant aliquo absoluto negatiuo aut positiuo respectiuo. Non ne
gatiuo, vt probat vltima ratio. & secundum quod supra ostensum est in determinando de attributis, nihil in
deo habet rationem attributi, etiam quod negatione exprimitur, vt immortale, infinitum, quin omnia ponantur in deo
ad exprimendum & mouendum intellectum ad concipiendum aliquid positiue. Restat ergo id in quo omnes
concordant, quod attributa non differant aliquo quod ponatur in deo, nisi respectiuo: vt aliam rationem
respectus importet vnum quam aliud. Et dicunt aliqui quod differunt ex respectu ad ea quae sunt in creatu
ris: qui moti erant ratione posita in praedicta quaestione de quolibet, quod quaecunque plura differentia
ratione tantum habent alia sibi correspondentia re differentia, pluralitas illorum differentium ratio-
ne, & eorum differentia, accipienda est ex respectu & comparatione ad illa quae sunt plura & diffe-
rentia re, sicut patet de dextro & sinistro quae ratione differunt in columna. & hoc non nisi ex re
spectu ad dextrum & sinistrum, quae differunt secundum rem & in principio & fine in eodem pun
cto non nisi respectu diuersarum linearum. Diuina autem attributa habent sibi respondentia in crea
turis re differentia: vt sunt bonitas, sapientia, & huiusmodi.

10 ⁋ Hoc non potest stare, quoniam quando
cunque dicuntur hoc modo plura & diuersa ratione esse in aliquo ex respectu & comparatione ad
diuersa re in alio, oportet quod illa diuersitas rationis sequatur ex illa diuersitate reali propter diuer-
sum modum habendi id in quo sunt diuersa ratione: ad id in quo sunt diuersa re. Nunquam enim
columna diceretur respectu hominis esse dextra, nisi situm suum haberet ad illam partem: nec
postmodum sinistra, nisi situm mutaret. Si ergo diuersitas illa secundum rationem est in deo ex Bb53r
respectu ad diuersa quibus respondent in creatura: oportet quod respectus huiusmodi sequantur in deo
ex aliquo modo se habendi ad creaturam, qui non est nisi secundum aliquod genus causae, maxime es
ficientis. nisi enim illa diuersa re in illis efficeret, respectum ad illa non haberet: vt eis denominaretur: si
cut columna a dextra hominis non diceretur dextra nisi iuxta eam esset situata. Et sic sequeretur quod omnia
huiusmodi attributa, deo attribuerentur secundum genus causae efficientis tantum. secundum quod opinati sunt
Auicen. & Rabi Moyses: vt patet ex supra determinatis circa significata attributorum: & sic non dice
retur iustus nisi quia facit nos iustos: neque sapiens nisi quia facit nos sapientes. Quod falsum est: quia con
trarium magis est verum. Non enim nos faceret sapientes nisi prius sapiens esset: & sic de aliis. Et praeterea ista
attributio non sit per proprietatem: sed per similitudinem & metaphoram tantum. Omnis enim attributio qua
aliquid attribuitur deo propter similitudinem quam habet ad id quod est in creatura: vt quod deus est agnus
quia mansuetudinem habet quasi agnus: vel quia effectus dei est in creatura: vt dicatur aliquid scire, quia
scire illud nos facit: quemadmodum frigus dicitur pigrum: quia pigros nos facit: aut quia similem effectum
agit cum eo quod est in creatura: vt quod dicitur iratus: quia punit ad modum irati: aut quod habet oculum: quia
videt res quodam modo sicut nos videmus oculo: omnis inquam talis attributio per similitudinem & metapho
ram sit. Sed attributa vera, deo non secundum metaphoram sed secundum proprietatem debent attribui: vt pa
tet ex supra determinatis. Ideo dicunt isti vlterius: quod verum est quod respectus illi sequuntur in deo ex
modo quodam se habendi ad creaturas, non ex se: quia hoc non esset nisi secundum genus causae efficientis: sed
ex consideratione intellectus comparantis & quasi applicantis diuinam essentiam eis quae diuersa sunt
re in creaturis: ita quod illa non dicerentur esse diuersa in deo: nisi ex consideratione intellectus. Et licet se
cundum rem in ipsa essentia vt in radice essent ab aeterno: in illa tamen absque consideratione intellectus
pplicantis diuinam essentiam creaturis, non haberent aliquam rationem diuersitatis: sed ista diuersitas
habetur diuersimode ex consideratione intellectus increati & creati. Ex consideratione intellectus in
creati ab aeterno habent esse diuersa siue differentia in deo, applicando scilicet diuinam essentiam ad rerum
essentiam: & vt diuersitas illa habet esse in illis habitualr. Ex consideratione vero intellectus creati, ex
tempore: applicando scilicet diuinam essentiam ad rerum existentiam: & vt diuersitas illa habet esse in re
bus actualiter. Et per hoc respondetur ad duo membra in quarta ratione praeposita: dicendo de intel-
lectu increato quod non habet esse differens in deo ab intellecto & actu intelligendi: nisi ex considera-
tione intellectus: sicut neque alia attributa differunt inter se. Quamuis enim actus considerandi non est nisi ex
intellectu secundum rationem aliam quam sit ratio intellecti: differentia tamen actualis non est nisi ex considera
tione intellectus. aliter enim est in diuina essentia quasi in radice: & quasi in potentia tantum: vt expositum est
in dicta quaestione. Similiter de intellectu creato, quod ex eius consideratione non habet distinctio illa esse in
deo nisi ex tempore: ita quod nisi esset distinctio ab intellectu, non essent attributa in deo distincta nisi ex
tpore: nec essent in ipso nisi sicut in radice: & quasi in potentia ab aeterno. Est ergo dictum illorum quod at
tributa non differunt in deo secundum rationem, nisi ex respectu ad differentia secundum rem eis
correspondentia in creaturis: & hoc secundum quod ambo cadunt in consideratione intellectus: licet in hoc dif
ferat: quod vno simplici intuitu intellectus diuinus omnium illorum differentias concipit: intelle-
ctus vero creatus non nisi successiue: quia pelagus infinitatis diuinae essentiae simul comprehendere
potest. Et continet dictum istud duo in summa: quorum primum est, quod differentia attributorum non
fumitur nisi ex comparatione ad correspondentia eis diuersa re in creaturis. Secundum est, quod non su
mitur etiam secundum hoc quod habent res esse in se absolute: sed solummodo secundum quod cadunt in considera-
tione intellectus. Nec est litigium de isto: quia bene verum est quod absque consideratione intellectus di
uina essentia non habet habitudinem ad ea quae sunt in creaturis: nisi secundum rationem causae: secundum
quam non sumitur ratio attributorum: vt dictum est. Absque etiam consideratione intellectus & ope
re eius, quicquid est in deo non habet rationem aliam quam simplicis essentiae: in qua secundum quod hu-
iusmodi sicut in radice & quasi in potentia, habent esse omnia alia & essentialia & personalia: vt su
pra satis expositum est saepius. Sed totum litigium est de primo scilicet an ad distinctionem attributorum
oportet considerationem intellectus deflecti ad illa quae eis respondent in creaturis re differentia. Et
est circa hoc aduertendum: quod distinctionem attributorum contingit ponere ex intellectus conside
ratione dupliciter: aut quo ad innotescentiam illius distinctionis & diuersitatis apud intellectum consi
derantem: aut quo ad ipsorum existentiam absolutam in illa. Vtroque modo bene verum est quod non ha
bet esse in deo ex consideratione intellectus creati: nisi in considerationelintellectus attributa diui-
nae essentiae comparentur ad sibi correspondentia in creaturis: quia intellectus creatus nihil omnino cir
ca diuinam essentiam concipit: nisi ex aliquo modo sibi correspondenti in creaturis: non solum ra-
tionem attributi: sed etiam nec rationem diuinae essentiae: aut esse eius: quia deum esse non conii
cit: nisi quia conspicit esse in creaturis: similiter neque personarum distinctionem conlicit supposita Bb53v
fide, nisi ex eis quae considerat circa creaturas. secundum quod de hoc tractatum est amplius in pranomi
nata quaestione. Vnde si nullo modo diuersitas attributorum esset in deo nisi ex consideratione intellectus
creati: bene verum esset quod dicit opinio illorum: sed sic (vt dictum est) non diceretur vllo modo sa
piens aut bonus aut aliquid huiusmodi ab aeterno nisi secundum genus causae efficientis: & hoc in
habitu tantummodo: vt expositum est in dicta quaestione. Illud autem falsum est: quia formaliter de-
bent poni in deo: & hoc ab aeterno: vt existentia ipsorum in creatura etiam in habitu, non sit ratio
existendi ea in deo: sed econuerso magis: tum quia in creatura habent rationem imperfecti: & in deo ra
tionem perfecti (ratio autem perfecti semper absolute praecedit rationem imperfecti, & est ratio illius, non
autem econuerso) tum quia differentia attributorum fundamentalis est respectu distinctionis per
sonarum: quae nullo modo dicenda est esse in deo ex aliquo respectu ad creaturas. secundum quod
omnia haec exposita sunt ibidem. Quamuis ergo distinctio attributorum non est sumenda nisi ex con-
sideratione intellectus: & hoc non creati: quapropter necessario sumenda est ex consideratione in-
tellectus increati absque omni respectu & comparatione ad illas, vel secundum rem vel secundum
considerationem. Accipitur autem illa pluralitas ex consideratione intellectus circa diuinam essen
tiam, vt cadit in eius consideratione non quasi simplicis intelligentiae: sed quasi considerantis eam subra
tionibus quorundam respectuum ad seipsam, sub quibusdam rationibus aliorum respectuum: considerando scilicet ipsam
sub ratione veri in respectu ad seipsam sub ratione intellectus: & seipsam sub ratione voluntatis,
in respectu ad seipsam sub ratione boni. Verum enim & bonum sunt duae primae rationes quasi ad-
ditae in deo super rationem esse quae dicunt respectus ad intellectum & voluntatem & econuerso:
& per hoc ad illa quae se habent in deo per modum habitus aut actus essentialis: per quae omnia ob-
iecta vlterius respectum & ordinem quendam habent ad emanationes personales, ad quas sicut
ad diuersa re & distincta quodammodo habet respectum diuersitas attributorum. Secundum ta
men rationem magis est diuersitas attributorum ratio diuersitatis notionalium, large loquen-
do de diuersitate, quam econuerso: inquantum attributa diuersa pertinentia ad intellectum & volun-
tatem sunt fundamenta emanationum: quarum vna procedit modo intellectualis operationis: &
alia modo voluntariae: vt habitum est supra: & habebitur amplius infra. Vt secundum hoc licet
attributa habeant quendam respectum ad emanationes personales: non tamen diuersitas seu dif-
ferentia eorum sumitur ex respectu ad diuersitatem emanationum: vt diuersitas emanationum
possit dici ratio diuersitatis attributorum: quemadmodum dextrum & sinistrum in homine est
ratio quare dicantur esse dextrum & sinistrum in columna: vt secundum hoc debeat dici quod diffe
rentia attributorum accipiatur in deo ex consideratione intellectus, maxime diuini. secundum iam dictum
modum expositum sufficienter in quaestione praenominata: & hoc absque omni respectu & comparatio
ne ad aliqua re differentia vel diuersa. Quomodo autem non est simile de dextro & sinistro in co-
lumna, ibidem bene declaratum est.

11 ⁋ Ad primum in oppositum quod omnis differentia & diuersitas ponit vnius diuisio
nem: Dicendum ad hoc quod vnum & multum sunt prima contraria sub ente: & differunt sicut di
uisio & indiuisio, secundum philosophum. x. Metaphysi. Et secundum quod considerantur circa sub
stantias & essentias rerum, primo sequitur ipsa idem & diuersum siue conueniens & differens &
fundatur idem super vnitatem: hoc est super rei indiuisionem quam res habet in se: diuersum ve
ro & differens super multitudinem: hoc est super rei diuisionem vel quam habet vna res in se, a
qua dicitur diuersum: vel quam habet vna res ab alia, a qua dicitur differens. In hoc enim secundum
philosophum. x. Metaphysicae differunt diuersum & differens: quia diuersum dicitur res absolute
quia in se continet diuersa re: siue sint materia & forma: siue partes quantitatiuae: vel quaecumque alia.
Quae quia in deo esse non possunt: ideo in ipso non recipitur nomen hoc quod est diuersum vel diuersitas. Dif
ferens autem non dicitur nisi relatiue sicut & conveniens: quia non est differens nisi ab aliquo differens: sicut non
est conveniens nisi alicui conveniens. Et illa quae inter se differunt: quo ad illa quibus differunt oportet re
absoluta esse abinuicem diuisa, vt sunt diuersa genera, vel diuersae species, vel diuersa indiuidua sub ea
dem specie. Et quia sic plura adhuc non convenit ponere in deo: ideo neque nomen quod est differens, pro-
prie recipi debet in deo, secundum quod procedit ratio ista: immo quia omnis pluralitas in deo consi-
stit in ratione respectus qui fundatur in rei eiusdem simplicitate: ideo comparatio talium plurium
quia est absque omni eorum diuisione, debet habere alia nomina a praedictis, quibus exprimi debet
eorum non identitas: quia in ipsis est inquantum in eis est pluralitas: sed nulla differentia proprie
dicta aut diuersitas: quae quidem nomina sunt distinctio aut discretio: vt distinctio sit quasi
diuersitas plurium secundum relationes reales: discretio vero sit quasi diuersitas plurium: quasi Bb54r
secundum relationes rationis. Large tamen sumendo diuersitatem & differentiam: secundum quod
vtuntur eis sancti pro distinctione & discretione: possunt accipi in diuinis. Quod ergo dicitur quod in deo totum
est idem vbi non occurrit relationis oppositio: verum est secundum rem absque omni distinctione perso-
nali: non tamen absque differentia rationis, quae habet esse ex alio genere respectus, quam sit ille qui di
stinguit personas, vt habitum est superius.

12 ⁋ Ad secundum, quod obiecta actuum intellectus & volun-
tatis differunt re in deo: ergo & ipsi actus: & similiter voluntas & intellectus: Dicendum quod du-
plex est obiectum: quoddam quod est ratio constitutiua ipsius actus: vt colorum visus, & sonorum audi-
tus. Aliud vero est obiectum quod est constitutum in esse per actum: vt in proposito personae fi-
lii & spiritus sancti per actus dicendi & spirandi. De obiectis primo modo habet veritatem di-
ctum philosophi: & talia in deo non sunt nisi verum & bonum vel quaecunque alia sub ratione veri
& boni: quae sola ratione differunt sicut & actus & eorum potentiae. Non autem habet veritatem
de obiectis secundo modo, de quibus processit obiectio.

13 ⁋ Ad tertium quod ex nulla comparatione aut
respectu differunt: Dicendum quod falsum est: immo differunt ex respectu & comparatione quem in-
tellectus considerat in ipsis inter se comparatis, non quibus dicuntur relatiue adinuicem: sed qui-
bus quodammodo sese respiciunt. multi enim sunt modi respectuum: & secundum quosdam sese
respicientia dicuntur relatiue adinuicem: secundum quosdam vero non, vt habitum est supra. De aliis
obiectis quid sit dicendum, patet ex iam dictis.