Praeambulum

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe14027

Sources:

Bb: Badius1520b

Br

1 ⁋ Artic. LI. De differentia attributorum diuinorum inter se.
PErtractatis dubitabilibus quae pertinent ad diuinas pro-
prietates communes siue attributa eius, vt considerantur in se & abso
lute: Sequitur de illis quae pertinent ad ipsa, secundum quod comparan-
tur inter se & ad ipsam diuinam essentiam. Et sunt duo.
Primum de differentia attributorum inter se, & ab ipsa essentia.
Secundum vero est de ordine ipsorum inter se, & ad illa quae in ipsa
essentia considerantur.

2 ⁋ Circa primum istorum quaeruntur tria.
Primum: Vtrum attributa in deo aliquam habeant inter se differen
tiam.
Secundum: vtrum quaedam illorum differant inter se plus, quaedam vero minus.
Tertium: vtrum differentia eorum ponat aliquam compositionem in deo.