Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe13133

Sources:

Bb: Badius1520b

B48v

1
CIrca Secundum arguitur: quod delectatio non sit in deo. Primo sic, quod est in crea-
turis non attribuitur deo nisi sit omnibus & semper melius esse ipsum quam non
psum. secundum regulam Anselmi. Sed in delectatione non est omnibus & semper
melius esse ipsum quam non ipsum: quia in aliquo actu melius est omnibus non delectari
quam delectari, vt in actu fornicationis, adulterii, & huiusmodi: quia quanto in
tali actu aliquis plus delectatur, tanto magis peccat, & maiora tormenta meretur:
iuxta illud. Quantum glorificauit se & in delitiis fuit, tantum date ei de tormento & luctu. ergo &c.

2
⁋ Secundo sic, quid est communiter in pluribus, est in eis secundum causam communem, quare cum delecta
tio sit in brutis, si esset etiam in deo, esset in eis communiter: ergo & per causam communem. consequens
falsum est: quia delectatio in brutis est ex sensu in appetitu sensitiuo. talis autem causa non habet
esse in deo: quia neque sensus neque appetitus habent esse in deo. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est illud
salmi. Delectationes in dextera tua vsque in finem. Et Prouerbiorum. ix. dicitur de sapientia incre
ata: Delectabar per singulos dies ludens coram eo. Et philosophus dicit. vii. Ethicorum. Deus semper gau-
det vna & simplici delectatione.

4 ⁋ Quia autem delectatio non sit annexa diuinae beatitudini: arguitur
Primo sic. quia delectatio est sui gratia, & secundum se non propter aliud eligibilis. dicente philosophous in x.
Ethicorum. Maxime eligibile quod non propter alterum neque alterius gratia eligimus. Tale autem con
fessum est esse delectationem. talis autem est ipsa beatitudo vel aliquid eius, non autem annexum ei. ergo &c. Bb49r

5
⁋ Secundo sic. perfectio operationis & finis non minus essentialiter pertinet ad beatitudinem quam ipsa
operatio. sed operatio pertinet ad beatitudinem vt aliquid eius non ei annexum. delectatio autem
est perfectio operationis. dicente Philosopho in eodem. Perficit autem operationem delectatio vt su
perueniens quidam finis. sequitur enim operationem. ergo &c.

6 ⁋ In contrarium est, quoniam si esset
aliquid felicitas, delectatio in omni operatione per se quaereretur, quia est finis omnis operationis.
consequens est falsum. dicente Philosopho in. x. Ethicorum. Circa multa studium faceremus, etsi
neque vnam inferant delectationem: puta videre, recordari, scire, virtutes habere. Si autem ex ne-
cessitate sequuntur his delectationes, nihil differt. eligeremus enim haec etsi non fieret ab his dele-
ctatio. Quare cum non habet beatitudo esse fine delectatione, propter quod beatum nominant a gau-
dere, vt dicit in vii. Ethicorum: & cum non sit aliquid eius: non potest inseparabiliter se habere ad
ipsam, nisi vt annexum ei. ergo &c.

7 ⁋ Hic oportet primo videre quid sit delectatio re, & ex hoc iuxta regulam Anselmi
videre quom deo summe attribui debet. Est autem delectatio (vt dicit Philo. in i. Rhetoricae) motus quidam
animae & constitutio simul tota sensibilis in existentem naturam.

8 ⁋ Ad cuius intellectum scien-
dum est: quod quaelibet res existens in rerum natura, ad aliquam dispositionem secundum naturam
suam habet ordinari vt ad sibi conuenientem, per quam habet suam naturalem perfectionem in
esse sibi congruentem, aut per quam habet illam sibi acquirere: ad quam quantum est de se solum
est in potentia, & sine illa in esse naturae suae est imperfectio: cumque illam sibi habuerit praesentem &
vnitam, concipit suauitatem quandam mulcebram quasi distillantem ex ea in qua quasi in fine &
sibi sufficienti quiescit suus appetitus. ld autem quod in se sic concipit, & in quod quiescit, quod in se
continet dictam suauitatem seu quod potius est ipsa suauitas, secundum genus praedicamenti qua
litas est in tertia specie qualitatis: & est passibilis qualitas, cum permanens est & de difficili mobilis
habens causam permanentem. Est autem passio siue affectio cum cito transit & de facili mobilis est. Nec
quod hic dicimus, delectationem esse qualitatem, contrariatur illi quod dicit Philosophus decimo Ethi
corum, quod neque delectatio, neque virtutis operationes sunt qualitates. Intelligit enim hoc de qualitate
quae est habitus aut virtus in prima specie qualitatis, vt patet inspicienti: & est id in quo con-
sistit delectatio, immo re est ipsa delectatio qua delectans delectatur: sicut albedo re est ipsa deal-
batio qua quis dealbatus est, licet non sit motus ille qui est dealbatio qua generatur albedo: & etiam
sicut dilectum & cognitum est ipsa beatitudo & beatificatio qua quis beatus effectus est. Nihil enim
aliud re additur subiecto quo in illo est dealbatio formaliter quam albedo. Et differunt secundum aliquos
dealbatio secundum quod nominat dispositionem subiecti non motum ad ipsum, & ipsa albedo, sola ra-
tione, quia quod est albedo vt consideratur secundum essentiam suam, idem est dealbatio secun-
dum quod consideratur vt est dispositio subiecti. Vel dicitur dealbatio, vt est in acquisitione: albedo, vero
vt iam est acquisita. Sic & de aliis: vt non restet dicere quod album est album albedine & dealbatione: ne
quod quod delectans delectatur delectatione aut qualitate illa alias innominata, neque quod beatus dicatur esse
beatus aut beatificatione aut dicto obiecto: quorum vtrunque potest dici beatitudo. Dispositio autem
huiusmodi quae sic dicitur delectatio, si sit in re non cognitiua, tunc est dilectatio pure naturalis, qua
res huiusmodi delectatur appetitu naturali in tali qualitate in ipsam distillante ex coniuncto si-
bi conuenienti: & hoc dupliciter: siue vt in qua habet suam naturalem perfectionem. dicente Auicen.
in fine. viii. Metaph. Delectatio cuiusque virtutis plena est perfectionis suae acquisitio. Et ideo sensus
delectabilia sunt sensata convenientia: vt irae vindicta, & spei consecutio: & vniuscuiusque rei, id quod est
pprium ei, quemadmodum delectatur arbor cum secundum actum soecunda est floribus & fru-
ctibus. Vnde etiam tunc metaphorice dicitur ridere, quod est signum delectationis & laetitia in
proprie ridente. Siue vt ex qua acquirit suam perfectionem, quemadmodum delectatur arbor planta-
ta in loco vberi quae luxum & affluentiam habet nutrimenti sibi praesentis. quod improprie dicitur de
ectatio: nec sapientes nomen delectationis solent rei non cognitiuae tribuere. Si vero delectatio
sit in re sensitiua, tunc est delectatio animalis: quemadmodum delectatur animal in sua naturali pin-
guedine & sanitatis dispositione in illa existente. Et hoc ex sensu quo illam suauitatem exinde
stillantem in appetitu sensibili percipit. Et est tanto maior ista delectatio sensibilis animalis, quam si esset
absque sensu pure naturalis: quanto spiritualius vnitur conueniens conuenienti in sensu quo spiri-
tualiter in se illam concipit & percipit: quam si fine sensu solum materialiter ei coniungeretur. de qua
dicit Auicen. nono Metaphysicae. Omnis virtus animalis habet delectationem & bonum quae sunt
sibi propria: & delectatio voluptatis, & bonitas eius est: vt perueniat ad eam qualitas sensibilis
conueniens. Conueniens autem vnicuique per essentiam, est adeptio perfectionis in effectu: vt sen- Bb49v
tiat illam fieri, & delectetur secundum eius qualitatem. Si vero delectatio illa fuerit in re rationa-
li aut intellectuali, tunc dicitur delectatio intellectualis: quemadmodum delectatur homo ex co-
gnitione veri in re vnita ei per intellectum, & in fruitione boni vniti ei per voluntatem, quae perci
pit per intellectum, & circa quae delectatur per voluntatis appetitum. Et est tanto maior ista delecta
tio spiritualis etiam circa eandem rem, quam sit illa delectatio animalis, quanto perfectius vnitur res
conueniens convenienti per intellectum & intellectualem appetitum, quam per sensum & sensitiuum appetitum.
Vnde Auicen. in ix. Metaphysicae, comparans delectationem animalem siue corporalem delectatio-
ni intellectuali, dicit sic. Lex nostra quam dedit Mahomet, ostendit dispositionem felicitatis & mi-
seriae quae sunt secundum corpus, & est alia quae apprehenditur intellectu, sapientibus vero theo-
logicis multo magis cupiditas fuit habere hanc felicitatem quam felicitatem corporum: quae quamuis da-
tur eis, tamen non attendunt eam, nec appreciati sunt eam comparatione huius felicitatis quae
est coniuncta primae veritati: & prudens homo non oportet quod omnis eius delectatio sit sicut dele-
ctatio afini: & quod prima principia quae sunt proxima domino seculorum, careant omni delectatione
& gaudio. Rationem vero quare delectatio intellectualis excedit corporalem animalem subdit
dicens. Quom poterit comparari perfectionibus amabilibus aliarum virium, in quibus perficitur dele
ctatio apprehendentium: vel quae erit dispositio eius cuius applicatio est contingentia superficie-
rum, comparatione eius quod infunditur in substantiam sui receptibilis: ita quod sit vnum id fine dis-
cretione: Quoniam intelligentia & intellectus & intellectum sunt vnum vel pene vnum. Anima ra-
tionalis plura numero comprehendit: & plus scrutatur apprehensum & plus expoliat illud ab eis
quae sunt in eo accidentaliter, & ipsa penetrat interiora apprehensi: & exteriora. Quomodo er-
go apprehensio haec poterit comparari illi apprehensioni: vel quomodo haec delectatio poterit com
parari delectationi sensibili vel bestiali: ldem in fine libri. viii. Delectatio non est nisi apprehensio con
uenientis secundum quod conueniens est. Vnde sensibilis delectatio est sensibilitas conueniens: & in
telligibilis delectatio est vt intelligat conueniens. Oportet autem quod apprehensio qua intellectus ap-
prehendit intellectum, fortior est quam apprehensio qua sentiens apprehendit sensatum: quia intellectus
intelligit quicquid potest expoliari ab alio, & vnitur cum eo, & sit ipsum, & apprehendit illud in
quantum est ipsum: non autem id quod apparet de eo: non sic autem sensus cum sensato. lgitur de
lectatio quae est nobis de eo quod intelligimus conueniens, maior est quam ea qua sentimus conueniens: ita
quod non est comparatio inter illas. Contingit autem quod virtus apprehendens non delectatur in quo opor
tet delectari, propter aliqua accidentia: sicut infirmus non delectatur in dulci, sed respuit illud. se
cundum quod dicit libro ix. Quia nos in hoc nostro seculo & nostro corpore demersi sumus in mul-
ta turpia: ideo non sentimus illam delectationem cum apud nos fuerit aliquid de causis eius. De
delectatione praetacta naturali nihil ad praesens, neque de delectatione sensibili animali: quam vide
tur philosophus praedicta descriptione definire per hoc quod dicit quod est motus sensibilis. Sed vt ex-
tendamus ad illam quae intellectualis est, exponamus illud quod dicit sensibilis, sic. i. perceptibilis. vt
sit communis ad omnem delectationem cognitiuam. Et patet ex iam dictis: quom illa descriptio perfe-
cte explicat essentiam & naturam delectationis. Per illam enim particulam qua dicitur quod est motus, tangitur
eius genus: vt motum largissime accipiamus pro qualitate impressa delectanti ex praesentia dele-
ctabilis: quae dicitur motus non quia sua essentia in motu aut mutatione consistit: hoc enim non
est verum, sed potius consistit in permanentia & perfecto esse, quod est totum simul, vt iam dicetur: sed
dicitur motus quia fit per quandam impressionem quae est motus, aut verius quasi subita mutatio
quaedam: vt iam dicetur. In essentia autem sua ipsa non est nisi passio siue affectio siue passibilis qua
litas vt dictum est. Vnde exponendo quid intellexit per motum, dixit Philosophus addens. Et con-
stitutio, vt legamus & pro idest. Et nominatur, qualitas ista delectatio: quemadmodum si albedo di
ceretur albatio: si non esset nomen hoc impositum, quod est albedo. Et dicitur delectatio secundum ratio
nem nominis quasi delactatio, vt per metaphoram sensibilis rei a qua nomen imponitur, intelligamus
occultum quid quod nomine delectationis debemus intelligere. Incidit enim delectatio a praesentia de
lectabilis in delectantem, quasi gutta quaedam spiritualis dulcedinis, ad modum quo in os paruuli sugr
gentis vbera, & immergentis se in ipsa & coniungentis, lactis dulcedo destillat: quam sentiendo de
lectatur ex vberum praesentia. vt sic dicatur delectatio quasi in virtutem coniunctam cum suo conue-
nienti secundum modum praedeterminatum, quaedam descendens de ipso siue de obiecto delectabili lactatio:
per quam intelligimus illam qualitatem quam vocamus delectationem, quasi dulcedinem quandam, quasi motu
quodam lactationis impressam. Quae quia (vt dictum est) non est ipse motus lactationis, sed res siue qua
litas praedicta constituta in esse per ipsum, exponit se dicens Motus & pro idest) constitutio: hoc est res
quaedam constituta in esse per illum motum. Caetera autem quae ponit in illa descriptione sunt quasi Bb50r
differentiae quibus discernitur delectatio ab aliis, & quibus explicatur modus quo habet causari
in delectante. Vnde per hoc quod dicit animae, tangit eius subiectum siue causam materialem in qua
sit, ad differentiam delectationis naturalis quae est in inanimatis. Et quia ista qualitas non habet in-
esse animae secundum id quod est in natura & essentia absolute: sed solummodo inquantum est
perfecta suo conuenienti in natura sibi coniuncto: ideo exponendo quid dixit animae, subdit. In natu
ram existentem. scilicet in suo actu perfecto per sibi conueniens in natura coniunctum: quod proprie
est esse existentem. Sola enim proprie res illa dicitur existens natura, quae in suo esse perfecto con-
sistit. Vnde dicit Philosophus primo Rhetoricae. Necesse est delectabile esse in id quod est secun-
dum naturam. vt haec sit definitio quam intendit Philosophus. Delectatio est constitutio sensibi-
lis (idest perceptibilis) in existentem naturam simul tota. Et est l constitutio, loco generis: & dici-
tur constitutio, quia delectatio consistit in quodam facto esse: & hoc quia non consistit in solo fieri,
& quia non est ipsum fieri: vt ipsa generatio qua sit aliquid, siue mutatio qua sit conveniens coniun
ctum conuenienti: sicut posuit Plato secundum Philosophum. x. Ethicorum. Immo est quiddam productum manens ad
permanentiam suae causae, & habet esse in termino motus quo acquiritur conveniens conuenienti.
Liunt enim simul in termino illius motus, & ipsa operatio intellectualis qua consequitur intellectus illud
conveniens, & ipsa opeatio quae est intelligere & velle, quo consequitur voluntas bonum sibi conveniens, &
ipsa delectatio: quemadmodum subitae mutationes, & illa quae per illas generantur, fiunt in termi-
no motuum: licet operatio praecedat natura huiusmodi delectationem in creaturis, quae est causa il
lius. Vnde sicut operatio intelligendi & volendi est quaedam constitutio tota simul prmanens, potius as-
similata quieti quam fluxui: sic & delectatio. Nec differunt nisi in hoc, quod delectatio est quiddam impressum
delectanti. Intelligere autem & velle est quid expressum in intelligente & volente. Propter quod delectari signi
ficat modo passionis, intelligere autem & velle modo actionis. Propter quod delectatio dicitur pro-
prie passio, licet accepto nomine passionis vt dictum est supra: non operatio. Intelligere vero & vel
le dicuntur operatio proprie non passio: licet secundum Philosophum in secundo de anima, intelli-
gere & velle passiones quaedam sunt: delectatio vero est operatio quaedam, vt dicit Philosophus
in decimo Ethicorum. Caetera vero in dicta definitione tenent locum differentiae, vt dictum est.
Per hoc enim quod dicit in existentem naturam, tangit subiectum siue causam materialem, vt di-
ctum est, quae communis & generalis potest esse ad naturam creatam in sua delectatione, & ad in
creatam in sua, secundum quod ambae per suas operationes consistunt in suo esse, ex quo sequitur de
lectatio, secundum supra determinatum modum. Quia vero dicitur sensibilis, hoc est perceptibilis
est ad differentiam delectationis quae est in animatis vegetabilibus. Simul tota, ad differentiam eo-
rum quae per motum acquirunt perfectionem suam, partem scilicet acquirendo post partem. Delectatio
enim prouenit tota simul, siue fuerit sensibilis, siue intellectualis. De sensibili nihil ad praesens, sed
solum de illa qua intellectualis est, quae proprio nomine gaudium appellatur, quia gaudium est
proprie illa sola delectatio quae est partis intellectiuae: super quam addunt suo nomine quasdam me
taphoricas proprietates laetitia, voluptas, exultatio, & caetera quaecumque ad ipsam pertinentia. Dicitur enim
laetitia quasi latitia: eo quod delectans delectatione se dilatat, quasi sinum extendendo vt bonum illud a quo
delectatio procedit & eius influentiam perfecte capiat: per quod delectatione inflammatur defide
tium non mouens in non habitum, sed excludens omne fastidium. Dicitur autem voluptas, quia
non habens ad quod acquirendum moueatur, in se quasi voluitur. Est enim delectatio finis quidam pas
sionum in quam omnes aliae ordinantur, sicut omnes ab amore criuntur sicut a principio. dicente
Augustino super illud Psalmi. Scrutans corda & renes deus. Finis curae delectatio est, quia eo quis
quod curis & cogitationibus nititur vt ad suam delectationem perueniat. Dicitur autem exultatio
quasi extra se saltatio: eo quod dilatatus desiderio quasi seipsum nil reputat, sed suo delectabili o-
mnino se ingerit: & quasi exuendo quod est, in illud transit: per quod impletur omne desiderium. iuxta
illud Esaiae. lx. loquentis de delectatione in visione gloriosa. Tunc videbis & afflues: & adiirabitur &
dilatabitur cor tuum.

9 ⁋ Ex quo est aduertendum: quod cum in causando delectationem duo concur
runt, motus scilicet siue operatio circa obiectum, & ipsum obiectum praesens & vnitum per huius
modi operationem, sicut in causando beatitudinem: quod sicut ipsum obiectum secundum praedeter
minata in beatificando est per se beatificans, & ita vt finis perficiens principaliter: sic & in delectando
est per se & principaliter delectans tanquam id de quo principaliter est delectatio: & a quo lactatio de
lectationis principaliter descendit. Operatio autem non est alterius eorum causa nisi quatenus ter-
minatur in obiectum: quod dupliciter potest contingere. Vno modo secundum quod ipsa opeatio est medium as
sequendi illud obiectum. secundum praedeterminata. Alio modo vt ipsa sit obiectum btificans de quo concipitur dele-
ctatio. Primo modo manifestum est quod non est cam delectationis nisi ministerialiter, sicut neque brinficationis, non vt Bb50v
principaliter beatificans, de quo principaliter concipitur delectatio: sed vt ipsum per quod habetur
id de quo concipitur delectatio principaliter, & quod est principaliter beatificans. Secundo au-
tem modo est causa quoquo modo beatificans secundum praedeterminata, & vt id de quo con-
cipitur & a quo influitur delectatio, vt quando aliquis delectatur de ipso actu contemplandi aut
amandi deum. Sed in hoc non est causa delectandi principaliter, sicut nec beatificandi. Non enim
operatio est obiectum contemplandi aut amandi, vt quis contempletur se contemplari vel amare
aut vt amet se contemplari & amare, nisi quia contemplatur & amat aliquid praeter actum quod
est per se & primo contemplatum & amatum: secundum quod habitum est supra. Quare similiter
non delectatur in contemplando vel amando, nisi propter hoc quod delectatur principaliter in con-
templato & amato, quod tanto magis causatiuum est delectationis, quanto magis est delectabile. Delecta
bile enim est factiuum delectationis, vt dicitur Primo Rhetoricae. Quare cum eodem principaliter
beatificatur & delectatur, patet veritas supra determinata, quod beatitudo principaliter consistat in
obiecto, & non in actu. Vlterius quia voluntatis est proprie delectari, & magis ex actu proprio
& obiecto eius, quam ex actum & obiecto alieno, sicut & quaelibet alia virtus: patet etiam quod beatitu-
do consistat principalius in actu voluntatis quam intellectus.

10 ⁋ Viso igitur ex praedictis quid sit dele-
ctatio re & definitione, patet quod de ratione rei nominis nihil nisi rationem boni & perfecti impor-
tat, quod omnia appetunt: & licet non vt finem principalem, vt concomitans tamen & annexum illi.
propter quod & inis dicitur, secundum Augustinum. Vnde & Philosophous dicit primo Rhetori-
cae, quod necesse est delectationem bonam esse. Si enim mala est, hoc non est ex genere suo, sed acci-
dit ei ex subiecto in quod & circa quod est. Similiter si aliquam habeat rationem defectus aut imperfe
ctionis sibi annexam, hoc contingit ei secundum esse quod habet in creaturis. Quare cum talia deo
attribuuntur per proprietatem secundum regulam supra expositam, deo ergo attribuenda est
delectatio, absque omni tamen ratione defectus & imperfectionis quae potest ipsi contingere in crea
turis, & hoc quemadmodum attribuuntur ei alia attributa, secundum superius determinata.
Et sic delectatio simpliciter est dicenda esse in deo: & haec perfectissima: tum quia contemplatio qua con-
prehendit se, est fortior: & amor quo diligit se, est feruentior: tum quia perfectio sua qua delectatur, est
sibi vnitior. dicente de eo Auicenna in fine. viii. Metaphysice. Cum intelligentia intelligentis & in-
tellecti vnum sint certissime: ideo suiipsius est maximus amator & amatum: & magis delectans &
delectatum est excellentior apprehensor cum excellentiore apprehensione excellentioris apprehen-
si, ideo est excellentior delectator cum excellentiore delectatione in excellentiori delectato. & hoc
est in quo nihil comparatur ei. Hinc etiam dicit Philosophus septimo Ethicorum. Cuius natura sim
plex est, semper eadem actio delectabilissima erit. propter quod deus semper vna & simplici gaudet
delectatione.

11 ⁋ Ad primum quod delectari non semper melius est esse ipsum quam non ipsum: vt circa
actum fortitudinis: Dicendum quod de delectatione est loqui dupliciter. Vno modo simpliciter & in genere, non determi
nando hanc vel illam, vel huic vel illi. Alio modo determinando hanc vel illam, huic uel illi, determinando eam
secundum aliquem horum modorum. Primo modo dicendum quod delectatio est bonum simpliciter & abso
lute, quia ipsa simpliciter est bonum cuicumque bene disposito secundum suam naturam. Et quod tali bonum
est, simpliciter bonum est, sicut simpliciter est sanum, quod est sanum sano. Vnde quod omnia delecta-
tionem appetunt, hoc signum est non solum quod sit bonum, sed quod sit aliqualiter optimum, vt di-
cit Philosophus septimo Ethicorum. Et reuera est aliqualiter optimum: quia (vt ibidem determinat-
consequitur ad id quid simpliciter est optimum vnicuique: quod quidem optimum principaliter omnia appetunt. De
quo dicit quod omnia habent quoddam diuinum, quod scilicet est sua vltima perfectio qua attingunt sua na
turali operatione bonum diuinum vel secundum eius essentiam. vel secundum participationem
alicuius similitudinis, vt habitum est supra. Ex cuius adeptione naturaliter singula bona delecta
tione delectantur, sed non eodem modo: sicut non sunt naturae eaedem: nec illud bonum diuinum
in cuius adeptione delectantur, eodem modo consequuntur. Sicut tamen bono proprio ordinantur
in bonum vltimum, & illud appetunt, licet stant in proprio bono quieta per naturam, quia illud
vltimum non possunt aliter attingere: Sic propria delectatione sua ordinantur in illam perfectam
delectationem quae est per essentiam in bono vltimo, & illam appetunt, sed stant in propria dele-
ctatione quieta, quia vlteriorem attingere non possunt. Vnde dicit ibidem Commenta. Omnia na-
turaliter habent aliquod diuinum in ipsis seminatum, & diuinam quandam refulgentiam, &
cognoscunt delectationem optimum esse. Non potentes autem diuina delectatione delectari, Bb51r
corporali delectationi immanent: & ea gaudentur: diuinam delectationem appellant illam quae proce-
dit ex operatione intellectuali: qua gaudet homo secundum quod diuinum aliquid in ipso existit: vt
dicitur decimo Ethicorum. Quod diuinum non solum est substantia intellectus vt dicunt aliqui,
sed etiam attingit de deo operatione intellectuali. & hoc secundum Philosophos in aliqua similitudi-
ne ad illud quod deus de seipso attingit sua operatione intellectuali: sed secundum fideles in ipsa
nuda essentia: quam attingit in gloria sua intellectuali operatione, & delectando eadem delecta-
tione illa participatiue qua deus ipse delectatur essentialiter. Secundo autem modo, scilicet vt dele-
ctatio est haec vel illa, huius vel illius, quia non eadem delectatione secundum speciem neque eodem pro
prio bono delectantur omnia, sicut neque eadem est natura, siue naturae dispositio in omnibus ea-
dem: sic adhuc de ea est loqui dupliciter, quia delectatio haec vel illa aut consideratur circa illum cui
comperit secundum suam naturam: aut circa illum cui non competit secundum suam naturam.
Secundum primum modum delectatio haec vel illa competit alicui secundum suam naturam, quia sequitur
illud quod pertinet ad perfectionem naturae: aut quia sequitur illud quod pertinet ad necessitatem & ina
digentiam naturae. Primo modo delectatio haec vel illa simpliciter est bona respectu illius cuius na
turae competit: licet non respectu illius cuius naturae non competit. propter quid secundum hoc adhuc
est bona simpliciter, sed praua secundum quid, quemadmodum secundum Dionysium, esse iracundum
laudabile est in cane: quod non est laudabile in homine. Secundo modo subdistinguendum. quia aut sequitur
id quod pertinet ad necessitatem pro quanto pertinet ad eam: aut sequitur in excessu. Primo modo de-
lectatio est bona simpliciter: sed pro tanto secundum accidens pro quanto non pertinet ad naturae per-
fectionem, sed ad indigentiam. Vnde sunt delectationes naturales circa necessaria in viuere & bene viue-
re: vt sunt delectationes naturales in cibo & potu necessario, & coitu licito, & huiusmodi, quia per
delectationes huiusmodi annexas melius proficiunt naturae in sua operatione & in acquisitione finis ad
quem sunt quam sine eis. Vnde de talibus dicit Philosophus in vii. Ethicorum: quod sunt medicinae indigentibus &
per accidens studiosae. Si autem talis delectatio sequitur excessum, scilicet circa talia assumpta, vltra quam
sit necessarium naturae, sic illi malae sunt, simpliciter tamen in se bonae, quia per se sequuntur substan-
tiam actionis: & bonae essent illi qui vsque ad illum excessum indigeret illis quibus sunt annexae. Vnde
dicit philosophus. vii. Ethicorum. Corporalium autem bonorum superabundantia, prauum: & persequendo
superabundantiam esse prauas sed non necessarias. Si vero delectatio haec vel illa sit circa illum cui non
competit secundum naturam suam: aut ergo nulli alii nata est competere secundum suam naturam: aut nata
est alicui competere secundum naturam suam. Si primo modo, illa non sunt vere delectabilia, sed videntur
tantum propter prauam dispositionem delectantis. secundum quod mulieres impraegnatae delectantur in come-
dendo carbones: vbi secundum rem nulla est delectatio, sed tantum videtur esse: sicut si febricitanti dulce vi
deatur amarum: non subest tamen aliqua amaritudo sed videtur tantum. De talibus delectationibus di-
cit philosophus. x. Ethicorum. Ad praeferentes probrosissima delectationum dicit vtique aliquis quoniam non sunt
delectabilia. Non enim si male dispositis delectabilia sunt, aestimandum est ipsa esse delectabilia simpliciter
tamen his: quemadmodum neque laborantibus sana vel dulcia vel amara. supple simpliciter sunt talia.
Si vero nata sunt alicui competere secundum suam naturam & esse ei delectabilia, simpliciter sunt dele
ctabilia, & simpliciter est delectatio bona: respectu autem alicuius mala, & ita secundum quid. vt delectari
irasci bonum est cani: licet sit simpliciter malum. Simpliciter ergo & absolute delectatio bona est, & si-
militer delectatio haec vel illa: & si sit mala, hoc est huic, quia ipsi non est necessaria, sed abun-
dans: vt est illa quae contingit in fornicatione, quae etsi forte esset ei necessaria secundum corpus, non ta
men talis est ei necessaria secundum regulam rectae rationis. & sic simpliciter & absolute semper melius est de
lectari quam non: licet non huic, & ita secundum quid non est melius. Et de eo quod sim liciter est melius esse
ipsum quam non ipsum, tenet regula Anselmi, etiam licet secundum quod non esset melius huic. Et est vnus articulus
pertinens ad illam regulam: quem superius in eius expositione non tetigimus nisi implicite. Et ita licet de
lectatio alicui sit mala, nihil obest quondo deo possit attribui.

12 ⁋ Vel potest responderi distinguendo, quod quaedam
sunt corporales dispositiones, de quibus dicit philosophus. vii. Ethicorum, quod assumpserunt nominis haereditatem-
vt secundum Commneat. solae & principaliter delectationes appellarentur, quae possunt esse prauae: quas
non semper melius est esse ipsum quam non ipsum, quia in ipsis potest esse excessus, vt non sint bonae
sicut dictum est. Aliae vero sunt delectationes spirituales, quas homines multi esse non putant, quia non ex-
periuntur eas: quae non sunt nisi bonae: nec recipiunt excessum secundum philosophum. x. Ethicorum: licet non sint
summum bonum, aut non habeant rationem summi boni: quia delectatio non potest esse ipsa beatitudo, sed pas-
sio in beatificato annexa beatitudini, fiuens a beatificante inquantum beatificans est. secundum praedeterminata
& quod secundum istas delectationes delectari semper melius est esse ipsum, quam non ipsum. Et ideo ab
istis nomen delectationis attribuitur deo, licet non ab aliis. Sed primo modo dicitur melius, quia simpliciter Bb51v
& per se & secundum omnem delectationem quae delectatio non est apparens tantum, melius est esse ipsum quam non ipsum
& quod secundum corporales delectationes melius est non esse ipsum aliquando, hoc solum est secundum
quid, vt dictum est. Ab omni autem eo quod simpliciter melius est esse ipsum quam non ipsum, siue fue
rit dispositio corporalis siue spiritualis, indifferenter potest nomen transferri ad diuina.

13 ⁋ Ad secun
dum quod non est aliquid commune deo & brutis, vt causa communis in delectando: Dicendum quod im-
mo secundum modum quo eis conuenit delectatio, scilicet analogice. Analogice enim dicitur de
delectationibus corporalibus & spiritualibus, & est causa analoga appetitus sensibilis & intelle-
ctualis, quia analogice sunt appetitus. Dicitur etiam analogice delectatio, de illa quae est dei, & quae est
creaturae. Sicut analogice dicitur appetitus de illo qui est dei, & de illo qui est creaturae. licet maior
sit differentia analogiae inter appetitum corporalem siue sensibilem creaturae, & intellectualem dei,
uam inter appetitum dei intellectualem, & intellectuaelm creaturae.

14 ⁋ Ad illud quod arguebatur pri
mo, quod delectatio sit aliquid beatitudinis, quia est fui gratia, & secundum se eligibilis: Dicendum
quod aliquid est sui gratia, & secundum se eligibile, quid ita est eligibile. quod eligibile esset etsi nihil aliud
exinde nobis deberet prouenire. Sed sic contingit aliquid esse eligibile dupliciter. Vno modo quod sic est eligi
bile, ita quod nullo modo est eligibile propter aliud, sed omnia alia propter ipsum. Alio modo ita quod cum
hoc est etiam deo elegibile propter aliud. De eo quod est eligibile sui gratia, & secundum se primo mo
do, verum est quod ipsum est beatitudo vel aliquid eius. & sic nihil est sui gratia, & secundum se eligi-
bile, nisi bonum increatum: & non virtus, neque operatio perfectissima secundum virtutem, neque ipsa
delectatio, nec vniuersaliter aliquid creatum. Non autem est verum de eo quod est eligibile sui gratia, & secun-
dum se secundo modo: sic enim virtutes sunt propter se eligibiles, & propter aliud, & simili ter
actus earum & delectatio ipsa, etsi singula essent: iuxta quod processit obiectio in contrarium. Quo-
modo autem est delectatio propter aliud iam dicetur.

15 ⁋ Quod autem arguitur secundo, quod dele-
ctatio est perfectio & finis operationis: Dicendum primo de perfectione: secundo de fine. Quantum est de
fectione: Dicendum quod aliquod est perfectio alterius dupliciter. Vno modo vt formalis dispositio eius vt il-
lud propter quod est. Alio modo vt dispositio in subiecto per quam perfecte habet elici operatio. De eo
quod est perfectio operis beatificantis Primo modo, verum est quod est principaliter beatitudo, quia est obiectum
formale operationis, & terminus eius. sed haec non est delectatio quae est perfectio operationis, quia nec
est obiectum eius formale & principale, sed solummodo illud a quo spiritualiter quasi distillat secun-
dum praedictum modum dispositio illa quae dicitur delectatio. Nec est illud propter quod ipsa operatio: li
cet per operationem habet causari inquantum delectatum attingit per suam operationem id a quo
distillat delectatio. De eo autem quod est perfectio operationis beatificantis secundo modo, non est verum
quod sit beatitudo vel aliquod beatitudinis, quale est delectatio. Sed intelligendum quod dispositio in subiecto
secundum quam habet perfici operatio, habet aliquid esse dupliciter. Vno modo omnino praeueniens opera
tionem quo substantia opeationis elicitur. Alio modo vt sequens operationem quo substantia actionis intenditur
& firmatur. Primo modo se his sensibile ad sensum in eliciendo actum sentiendi: & intelligibile ad intellectum
aut habitus in ipso ad eliciendum actum intelligendi. & sic non perficit delectatio operationem. Propter quod cum dixit
Philosophus quod perficit operationem delectatio, continuo subiungit. Non autem secundum eundem modum &
delectatio perficit & sensibile. Vbi dicit Commen. Non secundum eundem modum perficit operatio-
nem delectatio, & sensum sensibile. Sensibile quidem perficit sensum vt ducens ipsum a potentia in
actum. Delectatio autem non sic se habet ad operationem. Non est enim extra ipsam & prius hac. Est
& alia differentia, quia sensibile perficit sensum vt forma, non vt efficiens causa. Delectatio autem per
ficit operationem non vt forma eius, sed vt dispositio subiecti elicientis. Et ideo cum dixit philoso-
phsophus, quod non secundum eundem modum delectatio perficit & sensibile, continuo subiunxit. Quemada
modum neque sanitas & medicus. Sanitas enim perficit formaliter, medicus vero effectiue. Et sic di
cendum est quod delectatio non perficit operationem vt forma eius, neque vt dispositio in subiecto elicitiua
eius quo ad suam substantiam, sed secundum Commentatorem perficere dicitur delectatio operatio-
nem vt coaugmentans & confirmans. Propter quod dicit philosophus ibidem. Coauget operatio-
nem propria delectatio. Vbi dicit Commenta. Et causa in hoc est, quoniam qui faciunt cum de-
lectatione, actio eorum est vehementius exquisita. Et postmodum subdit philosophus. Propria delectatio con
firmat operationes: & diuturniores & meliores facit. Et sic per operationem causatur delectatio
inquantum per ipsam comprehenditur delectans a quo distillat in delectatum: qua informatum
ardentiori amore fertur in obiectum: & per hoc intendit operationem: & firmat ipsum firmius tenendo
se per actum in obiectum: & per hoc etiam coauget & firmat btintudinem in beato: quamquam totum simul fiat in eodem
instanti, & quamquam omnia haec in deo habent considerari: vt sola ratione differentia. Vnde quia sic con-
iuncta sunt delectatio & operatio: dicit Philosophus quod delectatio est operatio eius qui secundum Bb52r
naturam habitus. Et in x. dicit, quod delectationes propinquae sunt operationibus & indiscretae, sic vt ha
beat dubitationem, si idem est operatio delectationi. Determinat tamen quod differunt: & est planissi
ma differentia: in hoc scilicet quod delectatio est quasi quid impressum ei quod delectatur. Operatio
vero est quasi quid expressum ab ipso. Et ideo delectatio proprie significat per modum passionis: minus pro
prie vero dicitur operatio, & operatio minus proprie dicitur passio. Ambo tamen sunt de tertia spe
cie qualitatis: quia passibiles qualitates, passiones sequentes quae siunt ab intelligibili in intellectum
in producendo actum intelligendi, & a bono, licet metaphorice, in voluntate ad eliciendum actum
volendi: ad quos sequitur delectatio, vt finis non principalis neque principaliter intentus: sed vt qui
dam finis superueniens, quasi naturaliter fini principali annexus, quia inquantum distillat in de-
lectantem, sit sequens actionem, licet quasi a posteriori non in anterius habet rationem finis cu-
iusdam, inquantum tamen cum distillata fuerit, est principium & dispositio qua efficacius elicitur
actus in obiectum. Et sic quamquam Philosophus dimittat in dubio, an delectatio sit propter operatio-
nem an econuerso: visis tamen praedictis non amplius manet dubium, quin delectatio sit propter ope-
rationem intendendam & firmandam, non autem econuerso operatio propter delectationem, licet
sit per ipsam. Vnde delectatio non est nisi propter aliud intenta, scilicet propter fortiorem finis adeptio
nem, & vt operans firmius & perfectius persistat in operatione.