Quaestio 6

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-fe10892

Sources:

Bb: Badius1520b

B40v

1 Bb40v
CIrca sextum arguitur, quod beatitudo dei principalius consistat in actione intellectus
quam voluntatis. Primo sic. loam. xvii. dicitur, Haec est vita aeterna, vt cognoscant te de
um verum. vita aeterna est ipsa beatitudo. & cognitio in intellectu consistit. ergo
&c.

2 ⁋ Secundo sic. Philosophus ostendit. x. Ethico. quod felicitas consistit in actione specula-
tionis, quae non pertinet nisi ad intellectum. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. vbi est sufficien
tia & beatitudo. sed haec consistit in notitia intellectus. iuxta illud Ioan. xiiii. Do
mine ostende nobis patrem & sufficit nobis. ergo &c.

4 ⁋ Quarto sic. Per illam virtutem per quam res mo
uetur in finem antequam habeatur, solummodo quiescit in ipso cum habetur: sicut patet de motu
grauis deorsum, & de quiete eius ibidem. sed per voluntatem & actum eius mouetur in finem, non
habitum. ergo in ipso solummodo quiescit cum habetur. & hoc per actum intellectus. in quicte autem tal
non consistit beatitudo, sed ipsa solummodo est sequela eius. ergo &c.

5 ⁋ Quinto sic. actus ille est per-
fectior, quo habito, alio non indigemus, quam econverso. habito actu videndi non indigemus actu amandi, quia
cessat desiderium, non autem econverso. immo existente actu amandi per desiderium tendimus in actum videndi, &
illo indigemus. ergo &c.

6 ⁋ Sexto sic. in illo actu perfectius consistit beatitudo quo perfectius assequimur
obiectum beatificans. sed perfectius asseqmur obiectum btinficans per actum intellectus quam per actum volunatis, quia
perfectius assequitur aliquis rem suo actu qui assequitur illam vt existentem in seipso, quam vt existentem
in alio. intellectus actu suo assequitur obiectum vt existens in se: voluntas vt existens in alio. er-
go &c.

7 ⁋ Septimo sic. in illo actu magis consistit beatitudo, secundum quem magis vnitur obiectum bea
tificans beatificato. sed hoc est intellectus respectu voluntatis, quia vnitur intellectui actione ipsius
dei illabentis intellectui, non vnitur autem voluntati nisi per actum ipsius voluntatis. fortius autem
vnit se deus creaturae suo actu quam creatura deo se vniat suo actu. ergo &c.

8 ⁋ In contrarium est, quoniam beati
tudo in eo quod habet rationem finis, est beatitudo: quia finis est nobilissima ratio esse, vt iam visum
est supra. Etintudo autem in eo quod habet rationem boni, habet rationem finis. ergo btitudo in eo quod habet rationem
boni, est beatitudo. sed ratio boni non est per se obiectum nisi voluntatis. perfectio autem ex obiecto proue
niens circa actum, principaliter consistit circa virtutem & actum virtutis, cuius est per se obiectum. ergo
perfectio ex beatitudine habita principaliter consistit in voluntate & in actu voluntatis.

9 ⁋ Hic oportet supponere ex determinatis in quaestione praecedente, quod non intelli-
gimus in ista quaestione beatitudinem consistere in actu intellectus aut voluntatis: quasi actus ipse sit finis essen-
tialiter desideratus vt summum bonum & vltimum bonum quo perficiatur natura intellectualis per se, vt suo
fine vltimo a se adipiscendo. Quod enim tale est, rationem primi obiecti habet, & respectu voluntatis, & respe
ctu intellectus: quia ordine quodam primo mouet intellectum ad sui apprehensionem: & ipsum apprehensum
per intellectum vt bonum cognitum mouet voluntatem ad sui desiderium & appetitum: ita quod nisi hoc sit primum
intellectum & volitum, operatio intellectus aut voluntatis non potest esse intellectum quid & volitum
reflectendo scilicet intellectum super actum suum aut voluntatis, vel voluntatem super alterum
eorum. Eo ergo ipso quod beatitudo est finis vltimus & primum obiectum voluntatis & intellectus: & per
hoc principium omnium actionum & operationum quae in beatitudine sunt tanquam quaedam ordinata in
finem: igitur neque actus intellectus, neque actus voluntatis potest esse essentialis beatitudo quae debet esse si
nis vltimus beati, nec pertinet ad ipsam vt obiectum intellectum aut volitum in quo consistit. Nec
tamen sequitur ex hoc quod non pertinet ad ipsam vt actus eius, per quem attingit finem illum vt obie-
ctum beatificans. Vanum est ergo quod aliqui nituntur excludere actum voluntatis a beatitudine, quia
non potest esse primum volitum. Eadem enim ratione excluditur actus intellectus, quia nec potest esse pri
mum intellectum aut volitum. Est ergo sciendum quod actu intellectus & voluntatis, quia non possunt
esse fines vltimi (nec in hoc aliquis haesitare debet: visis determinatis in praecedenti quaestione) si er
go in ipsis consistat aliqua ratio beatitudinis: oportet quod illa sit tanquam finis sub fine: actio autem vel
operatio non est sicut finis sub fine: nisi quia est sicut finis interior, contingens exteriori, vel secun
dum rem, vel secundum rationem, primum propter beatitudinem creaturarum, secundum propter beatitu
dinem dei, vt habitum est supra. Quare cum talis finis interior non pertinet ad beatitudinem, nisi
quia pertingat exteriorem, & ei coniungit intelligentem & volentem: ille igitur actus simpliciter dicetur plus
pertinere ad beatitudinem qui magis fini exteriori coniungit: & maxime sub illa ratione qua bea-
tificans est. ita etiam quod si alter eorum tantum coniungat fini illi sub ratione qua beatificans est, licet
alius sub alia ratione illi contingat: illi qui ille coniungit sub ratione qua beatificans est, solus dice
tur pertinere ad beatitudinem, & esse beatitudo quaedam vt finis sub fine: alius vero non. Propter hoc
enim operationes rerum naturalium dicuntur esse fines earum, quia scilicet per ipsas pertingunt secundum
assimilationem quandam, quae est earum finis interior, ad diuinam bonitatem, quae est earum finis
exterior, sicut omnium aliorum. Et propter eandem rationem in illa virtute principaliter existit bea- Bb41r
titudo, vel solum in illa cuius actus principaliter aut solum cum sine vltimo coniungit ipsum at
tingendo. Et dicunt aliqui quod fini exteriori vltimo sub ratione qua beatificans est, plus coniungitur
actus intellectus quam actus voluntatis, & plus pertingit ad illum vt ipsum assequatur intellectus
siue natura intellectualis per intellectum, quam pertingat ad ipsum actus voluntatis: ita quod si ipsum
assequatur voluntas siue ipse volens per voluntatem & actum eius, hoc solum contingit per
actionem intellectus, & nullo modo per actionem voluntatis, quasi voluntas & eius actio non dispo
nant ad pertingendum & assequendum beatitudinem, nisi meritorie eam praeueniendo in nobis: & quod ad bea
titudinis actum in nobis non pertinet nisi concomitatiue. Quod ponunt in nobis per hunc modum,
dicendo videlicet quod actus voluntatis non est neque intelligitur nisi vt antecedens assecutionem finis,
& ad coniunctionem cum ipso: velut motus quidam in finem quo voluntas ex se finem vltimum asse
qui non potest, licet in finem assecutum quiescat, alio modo iam voluntate se habente in finem, quam
prius, vel econuerso: siue ipso, alio modo se habente ad voluntatem quam prius: quod non potest face-
re ipsa voluntas sibi per aliquem suum actum: sed potius intellectus qui suo actu finem per se assequi-
tur & attingit: & facit finem sic se habere ad voluntatem: vt voluntas quae prius eius flagrabat de-
siderio, iam in ipso quiescat. Solus autem talis est finis interior in genere actuum, qui coniungitur
exteriori, & ita vt in quo solo aut maxime consistit beatitudo, sicut in fine interiore: immo qui
est ipsa beatitudo: quemadmodum finis interior debet dici beatitudo vt actus sub fine exteriori
quid est essentia principalis obiecti: quemadmodum si finis alicuius exterior sit pecunia quam actione suae vo
luntatis desiderat habere & possidere: nec potest eam actione suae voluntatis sibi acquirere: sed
tantum alterius dono posset eam accipere & possidere, Finis interior est non aliquis actus volun-
tatis: sed tantummodo actus accipiendi & possidendi ipsam pecuniam, quo assequitur finem exterio-
rem, & quo ipsum attingit possidens, per quod ipsa pecunia iam sic se habet ad eius voluntatem
vt ipsa in illa possit quiescere iuxta illud quod dixit ille in Luca. Anima mea habes multa bo-
na reposita in annos plurimos: quiesce: epulare &c. Quia autem ita sit sicut dictum est, ex par-
te voluntatis & actus eius, & similiter ex parte intellectus & actus eius, hoc declarant sic. Di-
cunt enim quod actus voluntatis non est alius quam quo quis ordinatur in finem vltimum quem praesup
ponit, non vt iam adeptum: sed vt adipiscendum, & in quem fertur per desiderium & appetitum vt
in rem absentem: & ita non potest ex se assequi vt in eum quiescat sicut in iam praesentem, eo quod ex
desiderio finis siue ex actu desiderandi finem inquantum huiusmodi, nunquam haberetur finis assecutio:
sed tantum motus quidam in finem adhuc adipiscendum. Et manifestum est ex se, quod quies & delectatio
non potest esse in finem, nisi vt iam praesens est, & cessat motus vt est ad finem. Cum ergo finis non
possit esse praesens nisi per eius assecutionem, & hoc per aliquem actum eius cui est praesens, oportet
quod ille sit actus alius ab actu voluntatis, quid non est nisi actus intellectus, scilicet visio dei, qua deum
desideratum per voluntatem iam ipse desiderans consequitur, attingit, & adipiscitur eum, & conium
gitur ei non per suum actum, & vt existentem in ipsa eius voluntate: sed vt existentem in intel-
lectu: scilicet per apertam visionem quae est per se actio siue operatio ipsius intellectus, eo quod omne
cognitum inquantum cognitum, praesens est & coniunctum cognoscenti atque existens in ipso, & hoc
per actum intellectus, non vt per se agentis naturaliter quod deus non visus videatur ab intellectu
sicut agit naturaliter & per se: vt obiectum intellectuale existens in phantasmate non intellectum, intel
ligatur actu: sed vt naturaliter percipientis dei praesentiam cum se voluerit manifestare. Quia secun
dum Augustinum de videndo deum, si vult videtur: si non vult, non videtur. & hoc quemad-
modum in exemplo supra dicto de pecunia desiderata, cum alter voluerit eam dare, desiderans
alio actu suo eam accipit & possidet quam fuit actus quo eam prius concupiuit. Si enim per actum hu
iusmodi voluntatis eam habere & possidere potuisset, statim ab initio voluntatis eam consecutus fuis
set. & sic quia vltimus finis extra, solo actu intellectus vt praesens consequitur, qui coniungit illi vt
finis intra: igitur finis hominis intra & beatitudo, in solo actu intellectus consistit, & ipse est ipsa
beatitudo intra, & nullo modo actus voluntatis: & in eo nullo modo consistit nisi sicut in eo
cuius ipsa beatitudo quae est finis extra, est obiectum primo appetitum vt absens, & in quo secundo
mediante actu intellectus quietatur: vt in eo quod per actum intellectus sibi factum est praesens, quae
quieratio in fine in ipso quietato est delectatio ex praesentia finis: in qua quodammodo completur bea
titudo: vt per hoc quodammodo possit dici beatitudo. iuxta illud quod dicit Augustinus. x. con-
fessionum. Beatitudo est gaudium de veritate. Gaudium scilicet in affectu de veritate visa in in-
tellectu. Vnde & secundum hoc volunt exponere illud Augustini decimo de trinitate capite
decimo. Eruimur cognitis in quibus voluntas propter se delectata conquiescat: vt voluntas quie-
scat in cognito vt cognitum est & existens in cognoscente. Et sic per actionem intellectus vo- Bb41v
litum vt existens in intellectu se habet ad voluntatem vt in ipso quiescat cessante appetitu non
per actionem suam, neque vt existens in ipsa. Et sicut hoc contingit per diuersitatem realem in-
ter finem interiorem & exteriorem, & inter actus voluntatis & intellectus inter se, & ab ipso
intelligente & volente in beatificatione creaturae intellectualis in gloria: Sic contingit per diuer
sitatem illorum secundum rationem tantum in beatificatione dei. Quamquam enim deitas sub ratione
boni simpliciter sit finis omnium, quod omnia appetunt per essentiam extra omnes creaturas, & spe
cialiter sit finis qui est beatitudo omnium intellectualium in gloria beatorum, siue sit creator,
siue creatura, eorum tamen non est finis vt beatificans: nisi per hoc quod ipsam per intellectum &
voluntatem assequantur, & attingant, & ei vniantur. Per hoc etiam id quod generaliter est finis omnium
& specialiter finis qui est beatitudo intellectualium in gloria, finis est diuersorum diuersimode
secundum quod diuersimode secundum diuersum modum vnitatis & vnitionis ipsum attingit, ali
ter deus, aliter creatura, secundum quod patet ex supra determinatis, & iam patebit. In qua vnione
respectu creaturarum beatarum est finis extra differens secundum rem ab eo cuius est: respe-
ctu vero dei beati est finis extra secundum rationem tantum, differens sola ratione ab ipso. Et secun
dum hoc beatitudo dei quae est vt finis vltimus beatificans: licet sit principaliter ipsa dei essen
tia qua beatificatur & quodammodo perficitur: beatitudo tamen beatificans eum vt actus & fi-
nis intra coniungens illi fini, est actus intellectus ipsius, sicut & contingit in nobis. praeter hoc quod
in nobis omnia ista differunt re: in deo autem sola ratione: vt dictum est. Et secundum hoc isti
ad quaestionem dicerent: quod beatitudo principalius, aut solum tanquam in actu & in fine sub fine con
sistit in actu intellectus dei non voluntatis, sicut & in nobis. Haec (vt puto) est positio eorum, fir-
mitas, & modus.

10 ⁋ Vt autem videamus huiusmodi dictorum firmitatem, quasi a capite inchoan
do singula percurramus. Quod ergo dicunt quod fini exteriori vltimo beatificanti plus coniugit actus
intellectus quam voluntatis, & plus pertingit ad ipsum, vel potius solus actus intellectus ad illum dicto
modo pertingit, & non actus voluntatis: licet ex illo inquantum pertingit intellectus, aliquid con
sequatur in voluntate, vt delectatio & quies, in qua perficitur beatitudo secundum praedictum mo
dum: Non est verum: immo contrarium est verum. Voluntas enim suo actu plus pertingit in finem vlti
mun, & ipsi coniungit, maxime sub ratione qua beatificans, est, quam intellectus sua operatione: vel potius
sola voluntas attingit ad illum sub ratione qua beatificans. Ad cuius intellectum sciendum est, quod quia
finis vno modo est causa causarum: alio vero modo effectus causarum, secundum quod determi-
nat Auicenna. vi. metaphy. & habitum est in quaestione praecedenti: Idcirco duplex est ordo mo
tionis inter finem & illa quae secundum alia genera causarum ordinantur in finem: & ex illo du
plici ordine vnus completur quasi circulus, incipiens a fine vltimo vt est causa causarum, & ter-
minatus in eundem vt est causatum earum. Quod clare patet circa opus artificiale humanum, quia
secundum primum ordinem finis vltimus qui est extra, primo sub ratione veri mouet efficientem
siue agentem: vt ipsum apprehendat sub ratione boni cogniti per intellectum: & sub ratione boni mo-
uet voluntatem alliciendo ipsam ad se desiderandum, & terminatur ordo primae motionis, & sta
tim incipit ordo secundae motionis. Voluntas enim allecta bonitate finis ipsum concupiscit
adipisci, & mouet intellectum ad concipiendum formam motionum, & omnium aliorum quae
sunt necessaria ad ipsum pertingendum: quibus conceptis mouet in operationis executionem
omnia necessaria vt finis conceptus adipiscatur cum effectu, & quousque adipiscatur non cessat
& ipso adepto terminatur ordo secundae motionis. Verbi gratiSia: quis carpentarius existens
debeat domum facere ad inhabitandum vt defendatur a caumatibus & pluuiis, primo concipit
formam inhabitationis in intellectu, & eius bonitate allicitur ad eius amorem & appetitum vo-
luntas: quae mota & concupiscens mouet intellectum ad concipiendum formam domus & dispo-
sitionem lapidum & lignorum, & omnium instrumentorum, & motionum necessariarum vt for
ma domus concepta inducatur in materia: quod est finis inquantum est aedificator: sed est finis
sub fine inquantum debet esse inhabitator. FEorma autem domus perfecte inducta in materia, iam
attingit finem extra, & est domus inhabitatio. Quia si contingeret quod forma domus non esset in
materia: sed in intellectu tantum: aut quid maius est, in se separata potens se facere in intellectum aliquem
si vellet, & nequaquam si non vellet, nec quaereretur eius corporalis & materialis inhabitatio: sed spiri
tualis tantum: vt voluntas, vel potius habens voluntatem eam spiritualiter vellet inhabitare: tunc
non quaereretur materia, neque forma instrumentorum & motionum quibus forma domus indu-
ceretur in materia: sed forma domus seipsam secundum seipsam non sub aliqua specie aliena fa
ceret se in intellectum, qui eam non haberet in se naturaliter: sed posset promereri vt in ipsam per
essentiam suam veniret: & moueret, & alliceret sua bonitate & fructu inhabitationis voluntatem Bb42r
ad se concupiscendum: quae allecta moueret volentem ad concipiendum formam necessariorum
ad ipsam promerendam: quibus conceptis moueret voluntas illa in actum quousque per essentiam
suam in intellectum in se faceret: quo facto statim voluntas vel habens voluntatem per volunta-
tem se transferret in eam, & eam inhabitaret. Quia si intellectus naturaliter illam in se haberet:
ad nihil amplius moueret: sed per actum voluntatis se in eam transferret, & eam inhabitaret.

11
⁋ Quo viso descendendo ad propositum dicimus, quod in ordine primo finis non est principium mo
tionis sub ratione qua est finis & bonum: sed sub ratione qua est forma, & quoddam verum. sub tali
enim ratione mouet primo intellectum, eliciendo ex ipso vt iam formato per ipsam, actum cogno
scendi se & intelligendi, sicut quoddam bonum. Intellectu vero sic moto ipsum bonum iam co
gnitum sub ratione finis metaphorice mouet voluntatem ad se appetendum tanquam bonum: &
ad prosequendum ea quae sunt necessaria ad hoc vt ipsum adipiscatur, & prius non cessat: dum
tamen per essentiam non sit naturaliter in intellectu: quemadmodum diuina essentia non est in in
tellectu creato sub ratione cogniti: licet sub ratione conseruantis. Si autem per essentiam & na
turaliter sit in intellectu sub ratione cogniti: quemadmodum diuina essentia est in intellectu diui-
no, statim voluntas transfert se in ipsum. Similiter & voluntas creata cum per essentiam se prae
sentauerit visui intellectus, & hoc absque omni actu appetitus, aut concupiscentiae intermedio, im-
mo eadem vi qua in ipsam non habitam mouebatur per appetitum, ipsa iam habita in intellectu vt
forma quodammodo intellectus, cessante iam omni motu appetitus, fertur in ipsum per actum amandi
sub ratione finis terminantis & complentis & satiantis omne desiderium appetitus, iuxta illud
Psalmi. Satiabor cum apparuerit gloria tua. Cum apparuerit gloria visionis in intellectu, satia
bor, completo omni desiderio in affectu. Et est hic opus considerare triplicem differentiam in
adipiscendo tale quid per intellectum & voluntatem, & in coniunctione sua cum illis. Ex quibus
patebit in quo illorum, & in cuius actu principaliter consistat beatitudo. Quarum prima est: quod
finis ille seipsum facit in intellectum creatum, & naturaliter est in intellectu diuino increato, nec
sit in ipso: immo naturaliter est in ipso existens: & per hoc quod finis sub ratione veri existit in intel-
lectu: ipse intellectus quasi vnum existens ex intellectu & intelligibili, elicit actum intelligen-
di ex intellectu per intelligibile, tanquam per formale principium existens in eo: vt ordine quodam
rationis quasi primo existit illud in intellectu sicut forma, & quasi secundo elicitur ex intellectu
actus intelligendi. Et est ipse actus intelligendi quasi forma quaedam in intellectu super vtrumque
illorum inquantum actum eliciunt: licet ipsum obiectum actus intelligendi vt est terminus eius,
est quasi forma ipsius actus. Econverso autem contingit in actione voluntatis. Voluntas enim pri
mo allecta sua actione seipsam transfert in ipsum obiectum sibi praesens primo in intellectu: & per
actum suum facit quod illud idem sit sibi praesens secundo, verius quam sit sibi aut intellectui praesens in intel-
lectu: & verius existens in ipsa voluntate quam in ipso intellectu, maxime sub ratione finis beatifi-
cantis: vt iam patebit.

12 ⁋ Ealsum est ergo dictum illorum quo ad illum articulum quo dicunt quod
actus intellectus coniungit fini vltimo, immo finis sub ratione formae se coniungit intellectui ad
eliciendum actum intelligendi. Verum autem est quod ipsa voluntas se suo actu volendi vnit eidem sub
ratione finis, & pertingit ad ipsum: quod non facit intellectus per suum actum, neque omnino adipi-
scitur ipsum propter eandem rationem. Ex quo sequitur secunda differentia: quod licet illud vlti-
mun vniatur quodammodo intellectui: & pertingat intellectus ad ipsum: atque ipsum adipiscatur
licet non actione sua: sed ipso seipso illabendo intellectui creato vel naturaliter in diuino intel-
lectu existendo: perfectius tamen illud adipiscitur voluntas sua operatione, & vnitur eidem il-
lo cooperante, quam intellectui vniat seipsum, quia intellectui non vnitur seipso nisi vt forma quae
dam intellectus non inhaerens: sed expressa in ipso, & assimilans quodammodo sibi intellectum
secundum quod intellectus secundum actum est intellecta secundum actum. secundum determinationem philo-
sophi. iii. de anima. Voluntas autem vnit se illi, non vt formae assimilanti: sed vt fini & bono: quasi
sese vi amoris per actum suum in illud quasi transubstantiando siue tranfformando & conuerten-
do. Amor enim siue actus amoris qui est actus voluntatis, vim quandam conuersiuam habet
amantis in amatum. iuxta illud quod dicit Dionysius. iiii. capite de diuinis nominibus. Omnia ad
seipsum bonitas conuertit: & optimum est in quod omnia conuertuntur sicut in propriam singu-
lorum summitatem, & illud concupiscunt omnia, intellectualia quidem & rationalia scienter,
sensibilia vero sensibiliter, sensus autem expertia insito motu vitalis appetitus, tantummodo autem
existentia ad solam essentialem participationem. & infra. Est autem ecstaticus diuinus amor, non
finens seipsa esse amantes: sed amandorum. hoc est, non sinit quod maneant ipsi qui erant: sed facit
vt sint ipsi qui ab eis amantur. Quod declarat continuo per illud quod dixit Paulus de seipso, subdens, Bb42v
Proinde & Paulus magnus excellentia diuini amoris factus, & mente excedente sua, virtutem
assumens diuino ore, Viuo ego ait, iam non ego: viuit autem in me Christus. Vt vere amator & men
te excedens sic inquit: deo non ipsam sui viuens sed ipsam amatoris vitam, vt nimis dilectissimam.
& infra. Dilectum quidem & amatum vocant bonum & optimum, amorem vero & dilectionem, vt mouentem
& vt reducentem virtutem in eum qui est in seipsum solum ipsum per seipsum bonum & optimum, & amato
rium motum simplum per seipsum actiuum praeexistentem in optimo & ex optimo in existentibus emanan
tem, & iterum in optimum conuertentem se. Quid est ergo: numquid amato perfectius vnit amor in actu
voluntatis amantem, quam in intellectu vniatur cognitum cognoscenti: vtique: quanto magis est idem esse quodam
modo, quam simile. Propter quod non dicitur de cognitione quod sit vis vnitiua: sicut hoc dicit Dionysius de
amore subdens. Amorem siue diuinum, siue angelicum, siue intellectualem, siue animalem, siue na
turalem dicamus, vnitiuam quandam & continuatiuam intelligamus virtutem. Vnde propter il-
lam identitatem cum sine vltimo qui deus est, tanquam in quo consistit perfectio beatitudinis, dixit
Boethius quod omnis beatus deus est, & hoc per essentiam deitatis, licet participatiue: vt habitum
est in praecedenti quaestione. Quod bene exprimit Dionysius cum dicit. i. Cap. Ecclesiast. Hierar. Dei-
ficatio est ad deum sicut est possibile, & assimilatio & vnitio. Vniuersae autem hic communis Hie-
rarchiae finis & ad deum, & ad diuina intenta dilectio diuinitus, & potenter sanctificata. Vnde
& quia maior est illa per voluntatem vnitio & intimior, quam sit illa per intellectum assimilatio: ideo
Hugo super. vii. cap. Coel. Hierarchiae dicit. Dilectio superueniens scientiae maior est intelligentia.
plus enim diligitur quam intelligitur. Dilectio intrat vbi scientia foris stat. & infra. Nec dissimulare
valens, donec ad amatum perueniat, eo adhuc amplius sitiens intrat in ipsum, & est cum ipso,
& tam prope: vt si fieri possit, hoc idem ipsum sit quod ipse. & infra. Vt prae amore illius quid solum di-
ligitur, ille etiam qui amat, quodammodo a semetipso despiciatur. Eit ergo miro quodam modo: vt dum
per dilectionis ignem in ipsum sustollitur qui est supra se, per vim amoris expelli incipiat & exi
re etiam a se. Vnde quia perfectio rei consistit in quadam vnione cum suo perfectibili: idcirco
quanto maior fit vnio voluntatis bono vt fini per amorem, quam fiat intellectus vero vt formae per
cognitionem: tanto maior est perfectio rei a fine sub ratione finis, quam sub ratione formae. Ex quo se
quitur tertia differentia: quod magis perficiatur res actione voluntatis qua habet bonum vltimum si-
bi obiectum sub ratione boni & finis: quam actione intellectus qua habet ipsum obiectum sub ratio
ne veri & formae. Et est finis iste quem attingit intellectus, omnino sub fine quem attingit volun
tas: sicut finis quid est forma domus, sub illo quid est inhabitatio domus. Domus nostra spiritualis quam ha
bemus inhabitare, bonum nostrum est. de qua dixit Christus. In domo patris mei mansiones mul-
tae sunt. secundum diuersa scilicet genera praemiorum in vna cohabitatione per praemium vnum suba
stantiale. iuxta illud. Quam bonum, & quam iucundum habitare fratres in vnum, quid scilicet est idipsum: quia
deitas, in qua nulla est diuersitas. Amando enim (vt dicit Augustinus sermo. ii. super loannem) habita-
mus corde.

13 ⁋ Patet igitur ex dictis quod multo perfectius adipiscitur finem voluntas actu suo quam intel
lectus: & etiam quod licet ipsum intellectus aliquo modo adipiscatur, hoc non est sub ratione fi-
nis & beatificantis, sicut ipsum adipiscitur voluntas: sed solum sub ratione formae, & ad complementum bea
titudinis disponentis propter quam est: quemadmodum forma domus propter eius inhabitatio-
nem. Quare cum (vt dicunt) ille actus solummodo est finis interior qui vnit & coniugit fini exteriori
& ita in quo consistit beatitudo ipsa, quemadmodum potest constare in actu secundum determinata
in praecedenti quaestione: idcirco simpliciter est dicendum, si ita sit, quod in solo actu voluntatis consistit
beatitudo, & nullo modo in actu intellectus. Et bene verum est quod nullo modo consistit in actu
intellectus, vt quo finis adipiscitur: aut qui coniungit fini: maxime sub ratione beatificantis. In ipso
tamen consistit inquantum finem attingit sub ratione formae: ipsum quodammodo informantis. & hoc
inquantum actus intelligendi siue visionis elicitus per illam formam illapsam intellectui ex ipso intel
lectu, terminatur ad eandem: per quod ipsa sit perfecte quasi forma intellectus vt est actu intelligens: & per
hoc habetur finis qui est quasi forma domus, quae ordinatur ad finem qui est inhabitatio: quem adipiscitur
actus voluntatis: vt dictum est: & in illo consistit beatitudinis complementum.

14 ⁋ Quod ergo praedicti vlterius
dicunt, quod actus voluntatis non intelligitur nisi vt antecedens assecutionem finis, veluti motus qui
dam ad ipsum &c. istud dictum est quasi non sit alius actus voluntatis quam appetere absens & desiderare. Quod
falsissimum est, tunc enim voluntas dei & beatorum nullum actum omnino haberent, & fruitio actio non diceretur
voluntatis: sed passio: eo quod obiectum ibi semper est praesens. Est etiam aperte contra illud quod iam dictum est
secundum beatum Dionysium, vbi dicit Amorem esse vt mouentem & reducentem virtutem in eum qui
est in seipsum, & amatorium motum actiuum praeexistentem in optimo & ex optimo in existentibus
emanantem, & iterum in optimum convertentem se. Per hoc enim quod bonum absens desideratum prae- Bb43r
sens factum est in intellectu secundum actum, non tam ex eo quod est motiuum intellectus in actum,
sed potius ex hoc quod est terminus intellectualis operationis, ex ipso tanquam ex bono cognito ema
nat actus amatorius in voluntatem: quo iam cessante desiderio, convertit se in ipsum altero actu
voluntatis perfectiori & nobiliori, quo se fini imprimit, & immergit, atque inhaeret, & ipso fruitur,
in quo perfectio beatitudinis consistit. Et ad istam consecutionem finis ordinatur illa quae sit
per actum intellectus. Et huic dicto melius convenit exemplum de auaro & pecunia. Perfectius
enim habetur finis per actum voluntatis, & possidetur, quam intellectus. immo nec possidetur, nec
habetur per intellectum, aut actum eius sub ratione boni & finis siue beatificantis: sed solum sub
ratione veri: vt dictum est. Vnde Augustinus de morib. ecclesi. Bonorum summa deus nobis est. Deus
est nobis summum bonum: neque infra remanendum nobis est, neque vltra quaerendum. Alterum enim
periculo fit, alterum nullum. & infra. Secutio dei, beatitudinis appetitus est: assecutio autem ipsa
beatitas. & infra. Id autem est solus deus: cui haerere certe non valemus, nisi amore, dilectione
charitate. & infra. Si sapientia & veritas non totis animi viribus concupiscatur, inueniri nullo
modo potest. At si quaeratur vt dignum est, subtrahere sese atque abscondere a suis dilectoribus non
potest. Amore petitur, amore quaeritur, amore pulsatur, amore reuelatur, amore denique in eo quod
reuelatum fuerit permanetur. & hoc tanquam proprietate: cui respondet superior actio. Propter quod
dicit super illud Psalmi. xvii. Ascendit super Cherubim: exaltatus est super plenitudinem scien
tiae: vt nemo ad eum perueniret nisi per charitatem. Vnde cum secundum Dionysium. vi. Cap.
Coelestis Hierarchiae, omnes ccelestes intellectus a deiformibus proprietatibus habent denominationes
altiores circa deum immediate collocare: tamquam ab altiori proprietate Seraphim, hoc est ardentes
siue calefacientes nominantur. Quia si forte praeter actum voluntatis imperfectum & praecedentem
notitiam imperfectam, qui est desiderare, ponant alium actum voluntatis qui est amare, imperfe
ctum quidem, cum nondum habetur perfecte, vt praesens per intellectum: perfectum vero cum
per intellectum perfecte habetur: in ipso tamen esse beatitudinem principaliter, negant, dicentes
quod amare non potest esse vltimus finis: quia amatur bonum non solum quando habetur: sed etiam
quando non habetur. Ex amore enim est quod non habitum desiderio quaeratur: & si amor iam ha
biti sit perfectior, hoc causatur ex hoc quod bonum amatum iam praesens habetur. Hoc autem quod
praesens habetur, est per intellectum. Aliud ergo est habere bonum quod est finis, quam amare. Sed ad
hoc est dicendum quod amare licet non sit vltimus finis simpliciter: est tamen vltimus in genere
actuum. Non autem illud amare imperfectum, quo non habitum desideratur: sed perfectum, quo
iam habito, perfecte quis fruitur: ex eo quidem quod praesens habetur, primo per intellectum vt forma:
sed secundo multo perfectius per voluntatem: vt finis beatificans: vt dictum est, & dicetur. Et quid
vlterius assumunt, quod voluntas finem suum suo actu non assequitur: quia tunc ex eo quod finem
appeteret, iam ei praesens esset: Non est verum: Sicut cupido non ex hoc adest pecunia quod eam con
cupiscit. Et bene verum est quod isto actu suo imperfecto qui est quasi motus existens in potentia,
non potest eum assequi cum sit absens: vt per ipsum fiat praesens: quemadmodum nec desiderans do-
mum inhabitare, ex hoc desiderio habet domum praesentem ad inhabitandum. Immo oportet
quod per intellectum sibi prius formet domum in intellectu secundum exigentiam finis & eius de
terminationem, qui est inhabitatio: qua formata si non esset domus in materia, statim volunta-
te ferretur in eam ad inhabitandum: vt dictum est supra: & isto actu solummodo adipisceretur si
nem intra, qui est forma domus in mente, coniungendo cum sine extra qui est inhabitatio: & es
set vanus ille finis adeptus per intellectum, nisi alius finis adipisceretur per voluntatem. Et ita
sicut habita forma domus apta ad inhabitandum, in fine vltimo qui est forma domus nunquam quiesce
ret aedificator qui eam sibi fabricauit ad inhabitandum, nisi eam adipisceretur sicut finem in-
habitando in ea: aut vanum esset & frustra & inutile eam fecisse: sic habito vltimo fine in intellectu
sub ratione formae aptae ad fruendum, in fine isto qui est forma & finis in intellectu, nunquam quiesceret
qui eam concupiuit: nisi eam adipisceretur sibi vt finem fruendo ea. Et ita modicum esset, mul-
tum videre diuinam essentiam, immo quasi vanum, si voluntas modo perfectiori & modo vl-
teriori non assequeretur eam, & sub ratione finis vlterioris ad quem ordinatur charitas tanquam
donum supremum. Quod aperte testatur Augustinus de verbis Domini sermo. xi. Vbi loquens
de excellentia charitatis dicit. Quod commune est patri & filio, per hoc nos voluerunt habere commu
nionem & inter nos & secum, hoc est per spiritum sanctum & donum dei. In hoc enim reconci
liamur diuinitati, eaque delectamur. Nam quid nobis prodesset quicquid boni nossemus: nisi etiam
diligeremus: Sicut autem veritate discimus, ita charitate diligimus: vt & plenius cognoscamus
& beati cognito perfruamur. Reuera charitate diligimus in vita ista: & meremur vt per Bb43v
speciem plenius cognoscamus, & tunc demum cognito perfruamur, & perfecte per hoc simus
beati. Ealsum est ergo quod quietatio est in fine vt est praesens intellectui, sicut dicunt. Immo posi-
to per impossibile quod sit ita, & non sequatur per actum voluntatis fruitio: qua tanquam actione per
fecta voluntatis fieret alia & perfectior finis adeptio: nullo modo esset voluntas quietata, & ita
nec beata, quemadmodum libidinosi amatores formarum muliebrium non sunt contenti visio-
ne, nec quiescunt nisi cum ea fruantur tactu & corporum coniunctione. Vnde qui tollunt illum
actum secundum voluntatis, & perfectionem quae per ipsum ex coniunctione cum sine vltimo
adipiscitur, profecto negant nos posse esse beatos: aut tollunt quod perfectius est, & in beatitudine ma
ius, licet hoc non intendant.

15 ⁋ Et est hic aduertendum: quod voluntas suo actu secundo sibi finem
suum assequitur, & sibi facit eum praesentem: inquantum actu amatorio quasi tranfforma-
tur amans in amatum: qui est perfectior modus quam quo est praesens vt forma in intellectu. Quia si non
esset talis praesentia & vnio per actum voluntatis: tunc in visione intellectus esset perfecta beati
tudo: quia non restaret actus aliquis voluntatis quo perfectius ipsum assequeretur. Tunc enim de
siderium praecedens non esset nisi vt videretur per sui praesentiam in intellectu: qua habita cessaret
omnis appetitus eius & perfecte quietaretur: quia non esset aliter natum ipsum consequi quam per
praesentiam eius in intellectu: & sic nihil de essentia beatitudinis esset in voluntate: sed solummo
do concomitans delectatio ex illa praesentia, tanquam passio quaedam superueniens visioni. in quo
perficitur sententia illorum. Sed non est ita: quia (vt patet ex praedictis) non cessat appetitus nisi
voluntas suo actu perfectius finem adipiscatur quam adeptus sit ipsum intellectus. Vnde & appetitus praecedens
principalius erat finis vt esset obiectum in quod tranfformaretur voluntas: quam vt esset obiectum quo informaretur in
tellectus: & etiam principalius erat ipsius actus voluntatis vt perfecte bonum amaret, quam intellectus vt perfecte ve
rum cognosceret. Semper enim potentia principalius se appetit perfici in suo proprio actu, quam aliam
in actu suo. Vnde cum eadem est ratio finis & appetibilis, & per consequens beatificantis: vt finis
ergo principaliter beatificans tanquam obiectum, est bonum sub ratione boni: vt finis sub fine, est ve
rum sub ratione veri obiectiue, & principaliter beatificans: & finis vt actus, est actus voluntatis:
& finis sub fine, actus intellectus. & sic omnino principalius est beatitudo in voluntate quam in in-
tellectu. Vnde quia secundum Augustinum. xi. de ciuitate dei, ea re frui dicimur quae nos non ad
aliud referenda delectat: obiectum autem intellectus & eius actus referenda sunt ad actum volun
tatis: & similiter actus voluntatis ad eius obiectum: vt per ipsum assequitur: propriissime ergo solo
obiecto voluntatis inquantum huiusmodi fruendum est: & in ipso solo vt tale, perfecta ratio bea-
titudinis consistit. Vnde secundum hoc debet exponi supra posita definitio frui. Fruimur enim
visis, &c. non ratione qua visa, & vt in visione consistunt: sed vt praeuio actu visionis fertur suo
actu voluntas in ipsa, & quiescit in cognito, non vt cognitum est & existens in intellectu: & vt
non cesset appetitus in eo vt sic existens: sed vt quiescat in prius cognito, & vt iam amato, exi-
stens in voluntate: vel potius voluntas in ipso sua actione transformatur. Vnde illa adeptio per
intellectum, non est finis qui est beatitudo: nisi sub fine: qui est adeptio eius per voluntatem, &
ita sicut finis necessarius & ministerialis ad finem principalem. Et est prima coniunctio cum si
ne per intellectum imperfecta, & perfecta per voluntatem: cui superuenit perfecta delectatio in ea-
dem voluntate ex actu fruitionis & degustationis diuinae dulcedinis per actum voluntatis, mul
to maior quam posset in ea supuenire ex actum & visione intellectus: vt nullam perfectionem consequatur
voluntas per redundantiam ab intellectu, & eius actu: sed magis econuerso. Per hoc enim quod se
cundum praedicta amor penetrat vbi scientia praeueniens amorem foris stat: illa penetratio quia
non potest latere intellectum, facit viam vt vlterius penetret per cognitionem sequendo amo-
rem, quam penetrare potuit ipsum praeueniendo. Et per hunc modum ex eo quod voluntas suo actu finem
attingit, redundantia quaedam claritatis sit in intellectu: qua Iympidius contemplatur veritatem increatam
pedissequa existens voluntatis, quam ipsam contemplabatur existens eius praeuia: ita quod si intellectus
videns penetrare voluntatem per amorem, foris remaneret stans, anxiaretur, & summo desi-
derio naturali intus admitti peteret: quia aliter in intellectu actus visionis gloriosae compleri
non posset. Vnde sic licet foris stetit: vt amorem praeueniens: & plus diligitur deus amore sequente
quam intelligatur notitia praeueniente, secundum quod dictum est supra secundum Hugo.s inquan-
tum tamen sequitur amorem intrat cum ipso, & parificatur ipsi: vt tantum intelligatur, quantum
diligitur. & in ista aequalitate beatitudo perficitur, & in obiecto beatificante, & in voluntate in eo permanente.
iuxta illud quod dictum est supra secundum Augustinus Amore reuelatur, amore denique in eo quod reuelatum fuerit
prmanetur: bono cognito per intellectum inflammante amorem ad penetrandum, & amore penetrante bono
amato illuminante intellectum ad cognoscendum: per quid semper quasi iterato inflammatur amor ad penetrandum Bb44r
& semper quasi illuminatur intellectus ad cognoscendum: vt notitia inflammans prouocando appe
titum semper tollat fastidium: & amor penetrans inhaerendo ei quod appetitur, semper inueniat sa-
tietatis complementum. Et sicut praedicta intelligimus in beatitudine creaturae penes differentiam
realem eorum quae ad beatitudinem illius concurrunt: sic intelligenda sunt circa beatitudinem
dei penes differentiam illorum secundum rationem tantum.

16
⁋ Ad primum in oppositum, de loannis. xvii. Haec est vita aeterna: vt cognoscant te
verum deum: Verum est eo modo quo intelligere est viuere quoddam & similiter velle. Et ideo
similiter haec est vita aeterna: vt diligant te verum deum. Vnde non arguit hoc aliquam princi-
palitatem: sed quod in vtroque actu consistit beatitudo.

17 ⁋ Ad aliud de loannis. xiiii. Domine osten-
de nobis patrem, & sufficit nobis: Dicendum quod sufficiebat pro illo desiderio quod tunc habe-
bant non vsquequaque relatum, non attendentes perfecte in visione beata inseparabilem esse noti
tiam personarum. Propter quod Dominus quasi reducens eos ad regulam, subiunxit. Philippe, qui vi
det me, videt & patrem meum. Desiderium autem perfectum vere beatorum non completur in
sola visione, nec vnius personae, nec totius trinitatis, & si per impossibile dilectio secludatur: vt
dictum est. Quia si forte illud dictum, Philippe. recta & perfecta regula fidei erat solidatum: vt veri-
tatem solidam habeat dictum eius: tunc dictum illud sicut & illa dicta quae videntur ponere bea-
titudinem in sola visione: vt est illud, Visio est tota merces: debet exponi pro actu videndi vt in
seipso contineat etiam quicquid necessario ipsum comitatur. Quia enim non potest videri ni
si summe diligatur, ideo & in tali visione intelligitur etiam dilectio: sicut & in visione patris in
telligitur visio totius trinitatis: quia inseparabilis est. Vel potest dici quod talia dicta possunt in-
telligi comparando dei visionem ad visionem creaturarum.

18 ⁋ Ad secundum de Philosopho, quod fe
licitatem ponit in actu speculationis: Dicendum ad hoc quod Philosophus ibi sub speculatione con
prehendit actionem totius partis intellectiuae scilicet cognitiuae & volitiuae, secundum quod ambae sunt
circa diuina & separata, cognitiua in illa intelligendo, volitiua in illa amando. Sed distinguit ibi
speculationem contra factionem quae fit per habitum artis, & contra actionem quae est secundum vir
tutes morales: argumentando sic, secundum quod Commentator dicit ibidem. In quo deo felicem es-
se, & beatitudo est, in hoc & nobis vt possibile. Deo autem felicem esse & beatitudo eius est in spe
culatione. ergo & nobis. Deo autem esse felicitatem in speculatione, ostendit dicens, quod omnis
operatio vel actiua est, vel factiua, vel speculatiua. Si igitur diuinum operans neque facit factibilia,
neque agit opera moralia, relinquitur quod non est ei operatio nisi speculatio. Et est manifestum quod insuf-
ficiens esset eius diuisio nisi sub speculatione comprehenderet operationem voluntatis, quae est
velle & amare bonum praesens diuinum: in cuius speculatione ponit hominis vltimam felicita-
tem, tanquam in nobilissimo speculato. Illud enim velle non est facere per habitum artis ipsa facti-
bilia: vt domum vel scamnum: neque agere per virtutes morales opera iustitiae, temperantiae, aut fortitu
dinis: & tamen deus non caret illa operatione suae voluntatis in amando seipsum cum se specu
latur, quod non est ponere ignorasse Philosophum: & si ipse ignorasset nec posuisset, theologi ta
men hoc non debent ignorare: sed supponere. Et quod hoc non ignorauit, sed quod comprehendit vo
litiuam cum cognitiua sub speculatione, & quod non distinguat volitiuam a cognitiua in attri-
buendo alicui potentiae felicitatem speculatiuam, patet ex hoc quod dicit: in principio illius par-
tis. Si autem est felicitas secundum virtutem operatio, rationabile secundum optimam: haec autem
vtique optimi, siue vtique intelligit hoc siue illud, quod quidem vtique hoc secundum naturam videtur
principari & dominari. vbi dicit antiqua translatio. Siue hoc sit intellectus, siue alia potentia co
gnata ipsi: de qua putatur quod dominatur naturaliter vniuersis volitiuae potentiis. Et constat quod
illa non est nisi voluntas: quae est suprema potentia: vt habitum est supra. Et licet non diuidat
operationem voluntatis ab operatione cognitiuae in speculando, potius tamen videtur felicita-
tem attribuere cognitiuae quam volitiuae: quia posuit forte voluntatem de necessitate sequi determi-
nationem rationis, & per hoc actionem voluntatis debere referri ad rationem: ex cuius habitu
stabiliuntur operationes & rationis primo, & voluntatis ex consequenti. Vnde in volunta-
te nullum habitum posuit regulantem ipsam in volendo secundum opinionem plurium. Licet
ergo in actione voluntatis esset perfectio beatitudinis, propter tamen habitum regulantem
existentem in cognitiua, potius ei beatitudinem attribuit. Ex quo plane patet quam vanum sit theo-
logis sequi philosophum in ponendo felicitatem in pura speculatione intellectus tam in deo quam in beatis
eo quod philosophus sic posuit eam in homine: qui aliter ponere nec debuit, nec potuit, secundum praedicta.
Sed forte dicet aliquis: quod philosophus etiam deorum beatitudinem non minus ponit in pura speculatione Bb44v
intellectus non voluntatis aut obiecti intellectus, quam hominum. Quod patet ex hoc quod per beatitudinem dei
quam ponit in intellectu, probat beatitudinem hominium solum esse in speculatione intellectus, vt dictum est.
Et potest dici quod hoc non arguit quin deorum beatitudinem bene posuisse potuit principaliter in volunta-
te etiam si voluntas sequeretur rationem: quia etsi poneret beatitudinem dei principaliter in voluntate, ali-
quo tamen modo necesse habuit ponere eam in intellectu, & in actu eius: sicut & nos ponimus
eam. Et tunc similitudinem suam adducit non pro tota beatitudine: sed solummodo pro portione illa
qua consistit in intellectu, quod sufficit ei ad suum propositum. An vero deorum beatitudinem po-
uit in sola actione intellectus, an principaliter in voluntate & in obiecto eius, de hoc nihil habe-
mus ab ipso nec in. x. Ethicorum, nec in xii. metaphysy. vbi loquitur de hoc, & non alibi quantum vi
dere potui.

19 ⁋ Ad quartum quod res solummodo quiescit in finem adeptum per virtutem illam qua mo-
uetur in finem distantem &c. Dicendum quod in re qualibet alia a deo differunt eius actio qua mo
uetur in finem distantem, & eius operatio circa finem iam sibi coniunctum, quemadmodum in homi-
ne differunt desiderium siue appetitus quo tendit in finem, & amor quo fruitur fine: & procedunt
ambo ab eadem virtute: & ab vtroque istorum differt quies, qua res fine adepto quiescit in ipso, quoniam
vtrumque illorum est ab ipsa virtute rei, quies autem non est a virtute: sed a defectu virtutis natae
causare motum sibi contrarium. Verbi gratia, graue cum est extra centrum, virtute suae grauitatis ha
bet actionem qua mouetur ad centrum & acquirit ipsum sibi: cumque fuerit ei acquisitum, tunc per eandem
virtutem habet operationem qua se tenet in centro, in quo habet perfectionem sui esse. Quam quidem
operationem ex cessatione motus ad centrum concomitatur quies vt illius motus priuatio: quae
non est a virtute: sed a defectu illius virtutis, & hoc duplicis. Primo illius qua prius mouebatur
ad centrum non in sua essentia: sed a sua imperfectione qua erat in potentia, & causatiua motus quam
amittit acquirendo perfectionem & actum contrarium illi potentiae, ex hoc quod attingit centrum. Se-
cundo causatur illa quies a defectu virtutis exterioris, quae violenter posset ipsam mouere extra
centrum. Vnde aspiciendo ad defectum virtutis isto duplici modo, dicit Auerrois in fine de sub-
stantia orbis. Dis motus est a virtute, & omne quod caret causis motus, necesse est habere quietem quae
est eius priuatio: & priuatio non est a potentia: & terra debet habere quietem infinitam, quae est pri
uatio motus: quia caret agente motum in ea cum quies sit priuatio & non habitus, sicut aesti-
mauerunt quidam, qui dixerunt quod quies est in ea, per virtutem: immo inest necessario per priua-
tionem virtutis. Falsum est ergo quod res solummodo quiescit in finem per virtutem qua mouetur ad
psum: immo nec quiescit in ipso per virtutem: sed potius per defectum eius, vt dictum est: &
per illam virtutem habet operationem qua se tenet in finem, & perfectionem suam in illo: quemadmo
dum terra tenet se in centro, & per hoc habet suam perfectionem. Propter hoc dicit Philosophus
ii. cae. & mundo. quod terra non mouetur omnino. Vbi dicit Commentator, quod terra non potest comprehen
dere nobilitatem per operationem: sed forte per quietem tantum: quia est valde vile. Dicit autem for
te quia vilis est sua operatio qua se tenet in centro, & modica: vt modicum distet a priuatio-
ne & quiete. Est tamen operatio aliqua, in qua consistit sua perfectio, differens ab operatione
sua quae est actio qua mouetur ad centrum: vt ipsum apprehendat cum est extra ipsum. Consimiliter
descendendo ad propositum, dico quod voluntate mouetur in finem non habitum actione imperfecta, quae est
actio non operatio, & non quiescit per ipsam in fine cum habetur: sed tenet potius se in fine, & immergit se
illi sua operatione in qua consistit sua perfectio cessante motu in finem. Ex cuius cessatione opera-
tionem illam circa finem concomitatur quies quae est priuatio illius motus: & non est a virtute: sed po-
tius a defectu virtutis secundum dictum modum. Vnde licet in ista quiete voluntatis non consi-
stat beatitudo: bene tamen consistit in operatione illa cui est quies ista annexa, per quam volunta
tem potius praesens fit finis quam per actum intellectus: vt dictum est, & iam amplius dicetur.

20 ⁋ Ad quin
tum, quod habito actu videndi per intellectum, non indigemus actu amandi per voluntatem: sed
econuerso: quia habito actu videndi cessat desiderium, non habito autem actu videndi & habi
to actu amandi, habetur desiderium videndi. sicut cum quis amans amicum non videns eum
desiderat ipsum videre: cum autem ipsum videt, nihil vlterius desiderat: Dicendum quod duplex
est actio voluntatis. Vna quae est proprie motus in finem: vt est actio appetendi aut deside-
randi. Alia quae proprie est operatio circa finem: vt est actio amandi, quae ante visionem est
imperfecta: sed perfecta post visionem. Quia igitur dicitur: habito actu videndi per intellectum.
non indigemus actu amandi per voluntatem: sed econuerso: Dicendum quod si actus amandi su-
matur pro actu desiderandi, verum est, quia iam voluntas adepta est finem non tam per actum intellectus quam per
actum ipsius voluntatis: vt iam dicetur. & sic bene concludit quod actus videndi est perfectior quam actus appetendi siue
desiderandi, secundum quod procedit minoris probatio. Et hic tamen potest distingui maior quod scilicet ille actus est Bb45r
perfectior quo habito non indigemus: quam sit econuerso ille quo habito indigemus alio. Quia
habito vno actu, indigemus alio dupliciter. Vno modo propter illum alium principaliter. Alio
modo propter aliquem vlteriorem ad quem ille alius disponit. Ille quo indigemus alio primo
modo, verum est quod est imperfectior: & ille alius perfectior: & sic non contingit in proposito, vt
iam dicetur. Secundo autem modo posset dici, quod non oportet quod sit verum. Et sic habito actu de-
siderandi, indigemus actu videndi: non propter ipsum principaliter: sed potius propter actum
amandi: qui illum concomitatur, quemadmodum desiderans videre amicum: hoc non desiderat
principaliter propter videre: sed propter actum amoris feruentem qui concomitatur, in quo sum-
me delectatur: qui si non esset delectabilis, visio modicum delectaret aut potius contristaret
sitcessaret amicitia, & per consequens amationis actio. Si vero sumatur actus amandi proprie,
dicendum. quod habito actu videndi non indigeamus tali actu amandi: hoc potest esse ex dupli-
ci causa. Aut quia iam simul habemus illum: & nihil dicitur indigere illo quod perfecte obtinet.
Sic est vera pars ista: sed pars contraria est falia. scilicet quod habito actu amandi indigemus actu videndi
immo necessario simul habentur. Et secundum hoc non valet probatio: quia procedit in aequiuoco
de actu desiderii. Aut quia super actum intelligendi nullo modo requiritur actus amandi ad per
fectionem intellectualis naturae. Sic pars ista simpliciter est falsa secundum praedeterminata, & pars
contraria est distinguenda, scilicet quod habito actu amandi indigemus actu videndi: Dicendo quod
hoc potest intelligi dupliciter. Vno modo, quia actus videndi pertinet ad vlteriorem perfectio
nem quam sit ille actus amandi: & sic est falsa secundum determinata. Aut quia actus videndi est de per
fectione naturae, quae est perfecta per actum amandi, licet in inferiore gradu: quemadmodum de per
fectione beati est quod habeat cognitionem naturalem omnium rerum naturalium, in qua posuit
philosophus hominis felicitatem: ad quam tamen non potest peruenire nisi in statu beatitudinis
gloriosae: licet visio gloriosa est superior perfectio, infra tamen actum amoris gloriosum. & sic est vera
Amans enim finem adeptum necessario indiget visione tamquam perfectione inferiori ministeriali
sicut dominus indiget seruo. Sed in neutro modo valet probatio: quia procedit in aequiuoco.
Vnde si per impossibile ponantur actus amandi & videndi singuli, videns indigeret actu amandi
& appeteret ipsum tamquam vlteriorem perfectionem. Amans autem indigeret actu videndi: & ipsum appe
teret tamquam perfectionem sibi necessariam & ministerialem: & quae est de perfectione naturae eius: li
cet secundum aliam potentiam. Sic etiam si per impossibile beatus poneretur corporaliter esse priua
tus vno oculo, appeteret ipsum restitui sibi: & sic simpliciter perfectius esset & beatius deum ama
re & non videre, quam videre & non amare.

21 ⁋ Ad sextum: quod per actum intellectus assequitur intel-
lectus obiectum beatificans vt existens in semetipso: & ita perfectius quam voluntas quae assequitur
ipsum vt existens in alio, scilicet in intellectu: Dicendum quod verum est quod voluntas non assequitur
obiectum nisi iam existat in alio vt in intellectu: sed non est verum quod non assequatur ipsum nisi
vt existens in alio. Immo obiectum beatificans quod existit in intellectu sub ratione veri & formae
expressa non impressa, etiam existit in seipso vt natura omnino separata. Quod quidem non est natum alli
ciendo mouere voluntatem, vt finis ad sui consecutionem, nisi prius vel natura, vel ratione existat
in intellectu: existens tamen in intellectu mouet voluntatem, non vt existens in intellectu: quia sic mo-
eret ipsam non sub ratione finis: sed solum sub ratione formae: quia aliter non habet esse in in
tellectu: sed solum mouet voluntatem vt aliquid existens in seipsa. Vnde & illa quae secundum rem ha
bent esse extra intellectum, & non in intellectu nisi per hoc quod ab ipso apprehenduntur sicut species
& forma quaedam, licet non mouent voluntatem nisi quia prius mouerunt intellectum, & sunt in
ipso: voluntatem tamen non mouent alliciendo ipsam ad se assequendum vt est in intellectu, sed vt habet
vel vt nata est habere esse in se vel in materia extra intellectum. Cumque voluntas sic mota fuerit ab
obiecto vt est existens in seipso: tunc voluntas allecta motu suo proprio transfert se in huiusmodi
obiectum non vt existens in intellectu, sed vt aliquid existens in seipso: & hoc tali modo vt quasi
derelinquens quod est ipse, conuertatur in id quod non est ipse: & fiat quantum possibile est secundum
naturam quodammodo idipsum quod est obiectum, vt praedictum est. Ex quo perfectius assequitur
voluntas obiectum vt ipsum est existens in seipso: quam ipsum assequatur intellectus vt ipsum est exi-
stens in ipso: quia magis constituitur vnum in huiusmodi assecutionibus ex voluntate & obiecto
volito, quam ex intellectu & obiecto cognito.

22 ⁋ Ad vltimum: quod directe videtur esse contra hoc vltimo
dictum: quod scilicet obiectum beatificans magis vnitur intellectui quam voluntati: quia intellectui
vnitur actione infinita ipsius dei illabentis voluntarie: non autem voluntati nisi per actum finitum
ipsius voluntatis: fortius autem vnit se obiectum suo actu infinito illi cui se vnit, quam quod vniat se illi
suo actu finito: Dicendum quod obiectum beatificans habet esse actu suo in voluntate vno modo: & Bb45v
voluntas actu suo in ipso alio modo: cum ipsum habeat actu suo vno modo esse in intellectu, &
non intellectus vllo modo in ipso habet esse actu suo, sed actus eius solummodo terminatur ad
ipsum. Et illo modo quo obiectum habet esse in voluntate tantum, actu suo vnitur voluntati per-
fectius quam intellectui. Illo vero modo quo voluntas habet esse actu suo in ipso obiecto: multo
magis vnitur ei quam ipsi vniatur intellectus actu illius. & sic simpliciter & absolute plus vnitur
obiecto beatificanti res per voluntatem & actum eius, quam per intellectum & actum eius quemcumque.

23
⁋ Ad cuius intellectum sciendum est: quod obiectum beatificans actione sua illabendi vnit se intel
lectui vt forma: & habet esse in ipso secundum illum modum essendi in quo species habet esse in ma
teria, praeter hoc quod non habet esse in ipso vt forma impressa, sed expressa: & sic constituitur vnum ex
eis sicut ex intellectu & intelligibili: licet non omnino sicut ex forma & materia, vt alibi exposui
mus. Nunc autem quia intellectus & voluntas non distant loco neque subiecto: sed solum in modo
quodam & ordine in diuersimode se habendo ad obiectum, vt alibi exposuimus in quaestione de po
tentiis animae: Ideo cum obiectum actu suo illabendi vnit se intellectui vt forma mouens ipsum,
eliciendo ex ipso actum intelligendi: simul duratione etsi ordine quodam naturae aut rationis, eo
dem actu vnit se voluntati vt finis mouens ipsam alliciendo ad illud, vt actu suo in ipsum feratur.
Et intantum vnit se obiectum actu suo illabendi voluntati vt finis: & habet esse in ipso sicut
motiuum in mobili: quantum se vnit actu eodem intellectui vt forma: et habet esse in ipso sicut intel-
ligibile in intellectu, aut forma in subiecto. Et nihil operatur ad vnionem aliquam obiecti cum intel
lectu actus intelligendi, sed ipse solummodo terminatur in obiectum dicto modo vnitum: sed actus
voluntatis qua voluntas allecta fertur in obiectum, operatur vnionem voluntatis cum obiecto acumine suae
penetrationis virtute amoris, multo maiorem quam erat vnio praecedens obiectum, vel cum intellectu, vel
cum voluntate, secundum praedeterminatum modum. Et non solum actus voluntatis terminatur in obiectum: immo
per ipsum voluntas sit in obiecto modo illo quo aliquod habet esse in alio vt in optimo & fine. quo
modo essendi in, perfectior causatur vnio & vnitas eius quod est in, cum illo cui inest: quam aliquo alio modo
essendi in

24 ⁋ Et quod assumitur in argumento: quod actus infinitatis plus vnit quam finitatis: Dicendum quod li-
cet diuina actio ex comparatione ad agentem, & vt ab ipso egreditur, habet infinitatem: ex compara
tione tamen ad id in quod recipitur: & vt in id recipitur: quia non recipitur in illo nisi secundum modum re
ceptibilitatis illius, necessariohabet finitatem, & non vnit nisi secundum modum quo subiectum est recepti
bile vnionis. Non obstante ergo diuersitate actionum praedicta, quibus obiectum se vnit intellectui, & vo
luntas vnit se obiecto: quia tamen intellectus non est receptibilis tantae profundationis intelli-
gibilis in ipso: neque suo actu tantum natus est speculando penetrare ipsum: quantae profundationis
voluntatis in obiectum receptibile est ipsum obiectum, & quantum voluntas suo actu nata est
amando penetrare ipsum obiectum, vt patet ex supra dictis, Idcirco voluntas suo actu amatorio
plus vnit se obiecto: & plus ipsum penetrat: quam faciat intellectus. Nec obsistit in hoc infinitas actus
illabendi ex parte eius a quo est: cum sit finitas vtrobique ex parte eius in quod actus recipiuntur. Et
hoc quemadmodum licet lux solis quantum est ex se, & vt egreditur a sole, magis nata est profundari in
visum: & se vniendo illi ipsum mouere ad actum videndi, quam lux candelae: quantum tamen est ex parte
recipientis lux candelae magis nata est profundari in visum cati, & se vniendo illi ipsum mouere
ad actum videndi: quam lux solis nata est profundari in visum vespertilionis, & se vniendo illi ipsum
mouere ad actum videndi. Et praeterea actus amandi quo voluntas fertur in obiectum, non penitus caret
infinitate ex parte eius a quo egreditur. Dicimus enim quod actum amandi gloriosum non elicit volun-
tas ex se in virtute sua naturali sola, sed in virtute diuina. Et hoc dupliciter. Vno modo, quia per
habitum charitatis creatae quo voluntas informatur. Alio modo per ipsum spiritum sanctum, qui vt charitas
increata existens est in voluntate sicut motor in mobili ad eliciendum actum amatorium beatificantem
quem sine eius impulsu immediato natura voluntatis cum suo habitu charitatis creatae, etiam per motum
conem spiritus sancti, quomodo neque mediante habitu ad eliciendos actus aliarum virtutum. scilicet spei &
fidei in via, non sufficit elicere propter illius actus excellentiam, & summam efficaciam, in tantum vnien-
do obiecto & ipsum penetrando, sicut supra expositum est. Vt sic dicamus secundum quod dicit Magister
in sententiis, quod alios actus atque motus virtutum operatur spiritus sanctus mediantibus virtutibus
quarum actus sunt, vt puta actum fidei qui est credere, fide media: & actum spei id est sperare, me-
dia spe: ita quod non oportet dicere quod cum hoc aliquo modo speciali praeter communem modum agendi
scilicet si moueat immediate ad istos actus eliciendos. Actum vero diligendi seu amandi i. diligere
operatur, non per se tantum sine alicuius virtutis medio (licet hoc dicat Magister sententiarum-
in quo non tenetur) sed mediante habitu virtutis quae est charitas creata: & cum hocpraeter
communem modum quo mediate & immediate dicitur operari omnia opera creaturarum, ope- Bb46r
ratur immediate illum actum eliciendo ex voluntate modo quodam speciali. Ex nullo enim ha-
bitu creato secundum communem cursum actionum creaturarum, posset elici actus immediate coniungens pri-
mo principio. Sicut enim obiectum beatificans sub ratione veri & formae immediate illabitur intel
lectui vt mouens sicut forma, & efficiens actum intelligendi, & sese facit videri: & elicit immedia
te ex intellectu actum intelligendi gloriosum, qui terminatur in ipsum vt in intellectu: licet sit ha
bitus sapientiae creatae in intellectu, siue mediante illo etiam eliciat illum actum, siue non: sic obiectum bea
tificans sub ratione boni & finis immediate illabitur voluntati vt mouens sicut finis alliciendo: &
sic efficiens motum amandi, & sese facit amari: & elicit immediate (vt dictum est) actum amandi glo
riosum: qui terminatur in ipsum vt in amatum, licet sit habitus charitatis creatae in voluntate, me
diante quo etiam elicit illum.