Quaestio 7

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e990

Sources:

Ba: Badius1520a

B82r

1
CIrca Septimum arguitur: quod nec doctores posteriores periti debent esse vel instructi
sapientia seculari: sed simplices. Primo sic. Vbi eadem est causa, & idem effectus
Sed eadem est causa essendi simplices posteriores doctores & priores: vt pa-
ltet: quia sicut fidei generatio diuinae virtuti est ascribenda: ita & eius conser-
uatio: & sicut illi si sapientes vocarentur conditioni suae possent vocationem
suam ascribere: ita & isti. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. non plus virtutis requiritur ad
minus quam ad maius. immo potius minus. Sed plus est fidei initium fundare, quam
fundatam multiplicare: quia secundum philosophum, Principium maximum & difficillimum estin vnoquoque. Quare
cum ad fidei fundationem non requiritur primos doctores peritos esse & instructos: sed magis contrarium
vt dictum est: multo fortius nec sequentes doctores requiritur peritos esse: sed contrarium magis.

3 Ba82v
⁋ In contrarium est illud Augustinus iii. de doc. Christia. in fine. Vnusquisque de societate gentilium exiens
liberales scientias debet ab eis asserere ad vsum iustum praedicandi euangelii. & super illud Exo. v. Vt
eamus viam trium dierum in soli. Gl. Trium dierum iter proficiscimur, si rationalem, moralem, naturalem sapientiam
de rebus mundialibus auferentes ad instituta diuina convertimus. Sed post primos doctores multi
talium ad fidem de societate gentilium exierunt edocti scientiis liberalibus, facti doctores huius scientiae, vt
Dionysius, Victorinus, & caeteri huiusmodi. ergo non simplices esse debebant: sed potius edocti.

4
⁋ Dicendum ad hoc: quod sicut in cognitione naturali innata est nobis via a causa-
tis & compositis rerum naturalium & temporalium ad causas earum simplices: tanquam a nobis notio-
ribus in notiora naturae: & hoc propter occultationem causarum rerum naturalium: quarum effectus pa-
tent: sic multo fortius in cognitione rerum supernaturalium aeternarum: tum quia elongata sunt a no-
stro intellectu: tum quia consuetudine cognitionis temporalium multum impedimur a notitia aeter-
norum. Oportet igitur illorum diuinorum notitiam in nobis incipere a notioribus nobis. Illorum autem
notitia triplex est: quaedam credendo: quaedam intelligendo: quaedam aperte videndo. Quarum prima
est inferior & nobis magis proportionabilis: & disponit ad secundam: quia Esaiae. vii. dicitur. Nisi
credideritis, non intelligetis. & ambae disponunt ad tertiam. Primae duae sunt vitae huius: tertia vero
est vitae futurae. Nunc autem secundum Augustinus quod credimus debetur auctoritati: quod autem intelligimus
debetur rationi. auctoritas enim rationi viam praeparat: ratio autem ad intellectum cognitionemque perducit.
Scientia ergo ista quae est rerum aeternarum: vel ad aeternitatem relatarum, primo in toto genere hu
mano velut in vno homine, debuit per fidei auctoritatem fundari: & deinde per rationem in-
tellectus patefieri: quae in futuro per apertam visionem debebit manifestari. Sicut ergo primi do
ctores in fundando hanc scientiam fidei solum debebant diuinae auctoritati inniti: & ideo esse
simplices & immunes ab omni scientia mundana quae innititur rationi: vt dictum est in proxima
quaestione: Sic post eius fundationem in diuina auctoritate doctores eius sequentes ad ducendum
credentes in intellectum & cognitionem creditorum, debebant inniti rationi. Sicut enim primo
rum doctorum principale opus fuit fidem suadere: sic opus posteriorum principale est fidem persua-
sam quantum possibile est homini in via intellectam facere: vt quod mundus per priores doctores cre
dit, per posteriores intelligat. & iste erat congruus ordo: quia nisi per rius credidisset: postmodum
intelligere non potuisset: secundum illud praedictum Esaiae. vii. Nisi credideritis: non intelligetis. Quod ex-
ponens Augustinus dicit in ser. xxxvii. super lo. primae partis. Ideo credis quia non capis: sed credendo fis ido
neus vt capias. Nam si non credis, nunquam capies: quia minus idoneus remanebis. Eides ergo mun
det te: vt intellectus impleat te. Et reuera tunc primo homo fit idoneus vt ad doctoris officium
accedat: cum fide purgatus diuinorum intellectum perceperit. dicente Orig. super. xvi. Genes.
Si fideliter percipiatis auditu, operatur in vobis lsaac. i. Christus purgat corda vestra a terre-
nis sensibus: & videntes mysteria in diuinis scripturis esse latentia, & in intellectu proficitis &
in spiritualibus sensibus incipietis etiam ipsi esse doctores: & procedent ex vobis flumina aquae
viuae. Quare cum ratio manuducens ad intellectum & cognitionem aeternorum vt plurimum
est ex scientiis liberalibus: de rebus creatis: oportet posteriores & modernos auctores instructos
esse in scientiis secularibus de creaturis. Inuisibilia eni dei per ea quae creata sunt intellecta conspi
ciuntur. vt dicitur Ro. i. Et vt dicit Chrysostomus super illud Matthico. vii. Et ecce Centurio. Scri
ptura infallibilis de deo, creatura est rerum omnium: quia nihil creatum est in mundo: per quid non
manifestissime deus ostenditur. In quorum consideratione (vt dicit Augustinus de vera rei, non
vana curiositas exercenda est: sed gradus ad semper manentia faciendus (quod vt dicit de quanti
tate animae) his facilius contingit qui bene eruditi ad hoc accedunt: non studio inanis gloriae:
sed diuino amore veritatis accensi. Nam exercet animum hoc genus disciplinarum ad subtiliora
cernenda: ne luce illorum repercussus ea sustinere non valens, in tenebras quas fugere cupie-
bat, refugiat: & affert (ni fallor) argumenta certissima quibus quod fuerit inuentum atque confe
ctum impudentem habeat dubitationem. ldem de ordine libro secundo. Ego si quid meos mo
nere possum, quantum mihi apparet, quantumque sentio, censeo illos disciplinis omnibus erudien
dos. Aliter proprie ista intelligi nullo modo possunt. Philosophia rationem promittit: quae non modo
non contennere ista mysteria: sed sola intelligere vt intelligenda sunt, cogit. Nullumque aliud habet
officium quae vera, & (vt ita dicam) germana philosophia est, quam vt doceat quod sit omnium re
rum principium sine principio: quantus ve in eo maneat intellectus quem vnum deum omnipo-
tentem, patrem & filium, & spiritum sanctum docent veneranda mysteria. Oportet igitur se-
quentes doctores non simplices esse: & idiotas: sed peritos & instructos. Vnde qui primo elegit
simplices & indoctos: pauperes & ignobiles: non reliquit sapientes: diuites: & nobiles: quos Ba83r
etsi non elegit primos: elegit tamen secundos. Vnde dicit beatus Greg. xxxiii. Moral. Prius collegitur
indoctos: & postmodum philosophos: & non per oratores docuit piscatores: sed mira potentia per piscatores
subegit oratores. Est tamen distinguendum ex parte eorum quae in secularibus scientiis edocentur: quoniam eorum
quae tractantur in secularibus scientiis quaedam sunt quorum notitia etiam pertinet ad istam scientiam: vt
est prima rerum creatio: & alia quam plurima quae de creaturis sunt credenda. Alia vero sunt quo
rum notitia multum adminiculatur ad declaranda & defendenda ea quae pertinent ad istam scien
tiam: vt ea quae considerantur in aliis scientiis de anima & de potentiis eius, & plurima consi
milia. Sunt etiam alia quae nec ad istam scientiam pertinent: nec adminiculantur ad eam. vt sunt
illa in quibus sentire contraria nihil fidei obest omnino: vt sunt mensura quantitatis solis, lunae,
terrae: & quam plurium huiusmodi. Esse peritum in scientiis secularibus quo ad omnia ista, est supereminem
tis scientiae in sacro doctore. Non enim necesse est ad hoc quod sit doctor idoneus sacrae scriptu-
rae, scire illa quae sunt de tertio genere. secundum quod de notitia talium dicit Augustinus in epistola
ad Petrum presbyterum de origine animae. Non magnum (inquit) doctrinae arbitror detrimen
tum ista nescire: et si de corporum quidem generibus subtiliter disputetur, hoc maiore difficulta
te quam vtilitate perdiscitur. Vnde omnium talium notitiam vt de numero, & ordine, & motibus caeli:
& caeterorum huiusmodi. secundum quod dicit Ambrosius in Hexam, quia aliena sunt a nostro studio & a di-
uinae lectionis serie: his qui foris sunt relinquamus. Videntur igitur mihi multum iniuriari philosophis
& sacrae scripturae metas transcendere: qui de talibus quaestiones in scholis theologicis praesumunt mo
uere. Hinc dicit Ambrus in Hexam. Quid mihi quaerere quae sit mensura circuitus terrae &c. vt infra de
materia istius scientiae. Vnde talia quae sunt a nostro studio aliena: quia modicum aut nihil admini-
culantur ad ea quae sunt fidei: & aliena sunt a serie lectionis diuinae: quia sacra scriptura non tenet
ea inter credenda: nec adminiculantur principaliter ad illa: non oportet scire doctorem idoneum
sacrae scripturae. Scire autem illa quae sunt de primo genere. scilicet quae cadunt de creaturis inter cre
denda, licet de eis determinant seculares scientiae: similiter & illa quae sunt de secundo genere:
quae licet proprie non pertineant ad materiam sacrae scripturae: nec computantur inter credenda: multum
tamen eorum notitia adminiculatur ad declarandum & defendendum ea quae sunt huius scientiae: vel etiam ad
impugnandum: quia contrariorum eadem est disciplina: Scire inquam talia pertinet ad idoneum doctorem
sacrae scripturae: & quo ad istorum notitiam debet esse peritus in scientiis secularibus quo ad illa quae de eis sci
re: non potest ex tractatu huius scientiae. Propter quod dicit Augustinus in prim. iii. de docia christa.n Homo quid volunta
tem dei &c. vt infra de auditore: an debeat esse instructus in scientiis secularibus. Est autem triplex ra
tio propter quam isti secundi doctores: non simplices: sed instructi esse debent in scientiis secularibus, vt
dictum est. Prima, vt errores sapientiae mundanae contrarii veritati fidei cognoscantur & improbentur.
secundum quod dicit Hieronymus de fidelibus scientias philosophicas dicsentibus. Discunt (inquit) non vt sequantur: sed vt
iudicent atque convincant. Secunda: vt veritates contentas in eis agnoscant: & in vsum doctrinae fidei conver
tant. Decret. d. xxxvii. S. Cur ergo. Quidam eas ad eruditionem addiscunt: vt errores gentilium legendo
detestentur: & vtilia quae in eis inueniunt ad vsum sacrae eruditionis deuoti inuertant: Tales laudabili
ter seculares literas addiscunt
. Tertia: vt postquam circa eos diuinae auctoritatis miracula deficiunt:
quae primos doctores & eorum doctrinam honorabiles reddebant: saltem eis peritia rationis assistat:
ne despicabiles a sapientibus mundi habeantur: & per eos scientia fidei ab infidelibus blasphemetur
quia vt dicit Augustinus de ordine li. ii. loquens de scientiis secularibus, Quisques (inquit) ista ne
sciens: non dico de summo illo deo: sed de anima ipsa sua quaerere aut disputare voluerit: tantum er
tabit quantum errari plurimum potestest. Vnde Hieronymus super epistolam ad Tit. Risui patet aduer-
sus philosophous disputans si ignorat dogmata philosophorum. Discat ergo ea mente doctrinam Chaldaicam: qua
Moyses omnem scientiam Aegyptiorum didicerat. Et Augustinusid est super Ge. ante finem. Plerumque accidit:
vt aliquis de caelo: de terra: de caeteris mundi huius elementis: de motu & conversione: vel etiam magni
tudine & interuallis syderum: de defectibus solis & lunae: de circuitibus annorum & temporum: de na-
turis animalium: fructuum: lapidum: & huiusmodi caeteris etiam non Christianus ita nouerit: vt certissima ratione
vel experientia teneat. Turpe autem est nimis & prniciosum: ac maxime cauendum: vt Christianum de his
rebus quasi secundum literas Christianas loquentem: ita delirare audiat: vt (quemadmodum dicitur) toto cae
lo errare conspiciens risum tenere vix possit. Et non tam molestum est quod errans homo, sed quod aucto
res nostri ab eis qui foris sunt: talia sensisse creduntur: & cum eorum exitio, de quorum salute sata
gimus, tanquam indocti reprehenduntur atque respuuntur. Cum enim quemquam Christianorum in ea re quam
optime norint errare deprehenderint: & vanam sententiam suam de nostris libris asserere: quo pa-
cto illis libris credituri sunt de resurrectione mortuorum: de spe vitae aeternae: de regno caelo-
rum: cum de his rebus quas experiri: vel percipere potuerunt: fallaciter putauerint esse con- Ba83v
scriptos: De quo ponit exemplum lib. ii. post principium, dicens. Cauendum ne forte quia scriptum in
Psal. est. Fundauit terram super aquas. arbitretur aliquis nostrum aduersus de ponderibus ele-
mentorum subtiliter disserentes isti testimonio scripturae esse nitendum: quia illi non retenti au-
ctoritate literarum nostrarum: & nescientes quemadmodum dictum sit: libros sanctos facilius
irridebunt quam illud repudiabunt: quod vel certis rationibus perceperunt: vel experimentis cer-
tissimis probauerunt. Illud nanque in Psal. aut figuratiue dictum recte accipi potest: Terram fi-
dem simplicem paruulorum dictam: quae per baptismum solidatur: aut ad literam sublimia ter
rarum: vel tegmina speluncarum: quae superiora sunt aquis. Opportunum est ergo doctores
posteriores huius scientiae instructos esse literis secularibus: ne contra veritates ibi comper-
tas aliquid quasi ex libris nostris proferamus. Quid enim (vt ait Augustinus) molestiae, tristi
tiaeve ingerant prudentibus fratribus temerarii praesumptores, satis dici non potest: cum siquam
do de praua & falsa opinione sua reprehendi & conuinci coeperint ab eis qui auctoritate li-
brorum nostrorum non tenentur: ad defendendum id quod leuissima temeritate vel pertinacissi
ma falsitate dixerunt, eos libros sanctos vnde id probent proferre conantur: non intelligentes
neque quae loquuntur: neque de quibus affirmant.

5
⁋ Ad primum in oppositum: quod eadem est causa, posteriores esse simplices & prio
res: Dicendum quod falsum est. Priorum enim erat fidem fundare in auctoritate diuina fulgenti
bus miraculis. Istorum autem est credita cognita facere perspicuis rationibus. Et ideo sicut mi-
racula quae in illis fulserunt: in istis defecerunt: quia fundata fide opus eorum non erat: sic ra-
tiones quae in posteris luxerunt: in illis opus non habebant: vt dictum est. Sed dicet aliquis: quod
sicut fides diuina virtute sola generata est in principio: sic & in omnes posteros generatur &
conseruatur: ergo sicut miracula erant necessaria ad generationem fidei in illis: ita & ad gene
rationem & ad conseruationem in istis. Dicendum quod fidei generatio & conseruatio in posterio
ribus diuinae virtuti interius operanti per gratiam ascribenda est: sicut & generatio in priori-
bus: non tamen operanti exterius per miraculorum splendorem in nostris doctoribus: sed per
lucem bonorum operum quae debent succedere miraculis. Secundum quod dicit Chrysostomus in prin
cipio. ii. partis super Matthoru. Sacerdotis est vt doceat. Et quia miraculorum faciendorum non est
semper necessitas, doctrinam suam bona vita quasi miraculis factis commendat. Idem super
illud. Videns lesus turbas ascendit in montem. Bona conuersatio sacerdotis sine verbo tenet quia
dem sanctos in sanctitate per suum exemplum: verbum adducere ignorantem ad scientiam ve
ritatis sine conuersatione bona potest, tenere autem in fide vel sanctitate absque conuersatione
bona non potest: magis vero scandalizat. Nec potest conversatio fidei vel posteriorum doctorum
vocatio vllo modo eorum industriae ascribi: quia certum est hoc quod dicunt non esse verum nisi
ex auctoritate priorum: quam in scripturis suis nobis reliquerunt. Vnde postquam deus fecit quod in se est
fidem fundando: homo debet facere quod in se est ipsam manifestando: & ad hoc totis viribus stude
re: vt dictum est supra: quia ipsa sapientia dicit: Qui elucidant me: vitam aeternam habebunt: nec
solum sapientiae claritatem elucidando sed & sanctitatem vitae confirmando: vt dictum est.

6 ⁋ Ad
secundum: quod plus erat fidem fundare quam declarare vel conseruare: Dicendum quod verum est. & ideo
plus virtutis requirebat fundatio, non humanae: sed diuinae vt dictum est.