Quaestio 6

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e979

Sources:

Ba: Badius1520a

B81r

1
CIrca: Sextum arguitur: quod primi doctores huius scientiae simplices & idiotae
esse non debebant. Primo sic. tales debebant esse primi huius sapientiae docto-
res: per quos mundus facilius ad fidem possit conuerti: quia ad hoc docebant
hanc scientiam fidei. Mundus autem facilius potuit conuerti per tales quales
erant sapientes huius mundi. ergo &c. Probatio minoris per Chrysostomum: qui
dicit super illud Matth. ii. Vidimus stallam eius. &c. Missi (inquat) id totius orbis sa-
lutem magistri de cuiuslibet ipsorum more gentis modos sibi assumunt do-
cendi. Sed mos communis gentium tunc erat non credere nisi quod naturali ratione posset inue-
stigari. secundum quod super illud. i. Corin. i. ludaei signa quaerunt, graeci sapientiam. dicit Gl. Quaerumt scilicet vtrum
quod praedicatur natura patiatur.

2 ⁋ Secundo sic. Illa scientia quae soli auctoritati non naturali rationi
innititur, neque docetur nisi vt ei credatur, per illos debuit primo doceri per quos maxime ei cre-
deretur. tales erant sapientes mundi: non idiotae: quia illis solet credi: istis non. ergo &c.

3 ⁋ In con
trarium est Gl.lloii: quae dicit. Nathanael peritissimus scripturarum, quia doctissimus, non est in
apostolatum electus. Omnes enim apostoli primo de idiotis sunt assumpti. scilicet vt confun-
dantur sapientes.

4
⁋ Dicendum ad hoc: quod proculdubio primi doctores huius scientiae simplices &
idiotae electi sunt. Secundum quod dicit Augustinus. xxii. de civitate dei. Ineruditos liberalibus disciplinis:
& omnino quantum ad istorum doctrinas attinet impolitos, non peritos grammatica, non armatos
dialectica, nec rhetorica inflatos: piscatores Christus cum retibus fidei ad mare seculi paucissimos
misit: atque ex omni genere tam multos pisces: & tanto mirabiliores quanto rariores: etiam ipsos philosophous
cepit. Et quare tales Christus mittere debuit & voluit: triplex est ratio. quarum Prima est: quod
scientia ista quia non innititur humanae rationi: neque humano testimonio, sed primae veritati:
vt dictum est supra: per tales debuit doceri ab initio: per quos summe posset apparere auctori
tas primae veritatis in ea: nec eam esse fulcitam alicuius humanae rationis aut inuentionis indu-
stria. tales erant simplices & idiotae. Contra tales enim nulla erat suspitio: ne humana inuentione
eam confinxissent: & ne naturali ratione populo eam ad credendum suasissent. sicut fuisset si per sapientes
mundi eam ab initio docuisset. Vnde Greg. exponens illud lob. Ligabit eum ancillis suis. dicit
xxxiii. Morali. Bene domins Leuiatham non seruis suis: sed ancillis se ligare asseruit: quiam ad nostram
redemptionem veniens: & suos contra mundi sapientiam praedicatores mittens: relictis sapientibus insi-
pientes, telictis fortibus debiles, relictis diuitibus pauperes elegit. Vnde in euangelio dominus
Nathanael laudat: nec tamen in sorte praedicantium numerat: quia ad perdicandum tales venire debuerant:
qui de laude propria nihil habebant: vt tanto solius veritatis cognosceretur esse quod agerent:
quanto & aperte cerneretur quia ad hoc agendum idonei non fuissent. Vt ergo mira potentia
per praedicatorum linguas claresceret: mirabilius actum est vt eorum praedicantium nulla esset. Idcir
co ergo haec scientia per simplices & idiotas: & non per alios ab initio doceri debuit: vt ex eorum sim
plicitate & doctrinae efficacia in convertendo totum mundum confunderentur sapientes: & relicta vana
mundi sapientia: ad veram sapientiam dei diuerterent: & sic per veram sapientiam falsam sapientiam de
strueret. Et haec est ratio quam assignat Apostolus. i. Corin. i. Non me (inquit) misit deus baptizare:
sed euangelizare: non in sapientia verbi: vt non euacuetur crux Christiaua G id e. non in sapientia philosophorum
in lepore & ornatu verborum: quia praedicatio Christiana non indiget pompa & cultu sermonis: ne
videatur esse ex versutia & calliditate humanae sapientiae: non ex veritate. Ibi enim compositio verborum
quaeritur, vbi teste virtute non commendat se ipsa veritas. sicut in sapientia mundana. Sequitur in apso, Ba81v
Scriptum est enim. Perdam sapientiam sapientium, & prudentiam prudentium reprobabo. vbi sapiens:
vbi scriba, vbi inquisitor huius seculi: Gl. Id scriptum est in Abdia. Sapientiam mundanam & pruden
tiam eliminabo a praedicatoribus euangelii: vt tales sapientes inter praedicatores non recipiam. Scriba
est, qui de moribus & artibus praecepta dat. Inquisitor qui secreta naturae rimatur. tales non reci
pit deus inter praedicatores: sed stultos. Vnde sequitur. Nonne stultam fecit deus sapientiam huius
mundi: Nam quia in dei sapientia non cognouit mundus per sapientiam deum, placuit deo per stultitiam
praedicationis saluos facere credentes. Gl. i. per praedicatores imperitos mundanae sapientiae, qui stulti
videbantur.

5 ⁋ Secunda ratio est: quia si sapientes, potentes, & nobiles electi fuissent: non solum fidei
& scientiae haec virtus praedicationis: sed conditioni talium ascriberetur: vt dicit praecedens ra-
tio. sed & ipsi propter tales conditiones suas ad hoc viderentur electi: & ita ex hoc in se super-
birent. Ne igitur hoc contingeret: tales non elegit: sed simplices, pauperes, & infirmos.

6 ⁋ Tertia
vt mundi sapientes confunderet: qui non potuerunt ad suam sectam saltem vnam conuertere
gentem: quando viderunt ad apostolos per eorum praedicationem conuerti totum mundum. Has
rationes duas simul assignat apostolus cum dicit. i. Corin. i. Videte enim vocationem: vestram
fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles, sed quae
stulta sunt mundi elegit deus, vt confundat sapientes: & infirma mundi elegit deus vt confun
dat fortia: & ignobilia mundi & contemptibilia elegit deus, & ea quae non sunt, vt ea quae sunt
destrueret: vt non glorietur omnis caro in conspectu eius. Gl. i. Videte per quos insipientes &
infirmos vos vocati estis: qui tamen confuderunt sapientes & fortes. Venit humilis deus quaerens
humiles non altos: quia etsi primum elegerit pauperes, infirmos, & indoctos, non tamen reliquit
sapientes, diuites, & nobiles: Sed si eos eligeret primos: merito talium rerum sibi viderentur eligi:
atque inflati de his rebus salutem humilitatis non reciperent. ldeoque non elegit reges: vel senato
res: vel philosophos: vel oratores: immo elegit plebeos: pauperes: indoctos piscatores. Nisi fideliter prae
cederet piscator: non humiliter sequeretur orator. Vnde Augustinus i per super Ion ser. vii. Si doctus
eligeretur fortassis ideo diceret se electum: quia doctrina eius meruit eligi. Dominus igitur lesus
Christus volens superborum frangere ceruices: non quaesiuit per oratorem piscatorem: sed de
piscatore lucratus est imperatorem. Magnus Cyprianus orator: sed prior Petrus piscator: per
quem postea crederet non tantum orator: sed etiam imperator. Nullus nobilis primo electus est: nul-
us doctus: quia infirma mundi elegit vt confunderet fortia. Eratque Nathanael magnus & sine
dolo, hoc solo non electus ne cuiquam videretur dominus doctos elegisse. Et de verbis apostoli ser.
xxvi. Petrus piscator fuit: & modo magnam laudem habet orator si poterit ab illo intelligi pi
scator. Si enim eligeret primitus Christus oratorem, diceret orator: eloquentiae meae merito ele-
ctus sum. Si eligeret senatorem: diceret senator, dignitatis meae merito electus sum. Si eligeret
imperatorem: diceret imperator: potestatis meae merito electus sum. Quiescant & differantur
ista paululum: quiescant: non omittantur: sed aliquantulum differantur cum possunt gloria
ri de semetipsis in semetipsis. Da mihi (inquit) illum piscatorem: da mihi idiotam: da mihi im
peritum: da mihi cui non dignatur loqui imperator: nec quando emit piscem: ipsum (inquit)
da: hunc si impleuero manifestum est quod ego facio: quamquam & imperatorem & senatorem & orato-
rem ego sum facturus: sed citius piscatorem. Potest senator gloriari de semetipso: potest ora-
tor: potest imperator: non potest nisi de Christo piscator. Prius ergo veniat piscator: per ipsum
melius adducetur imperator. Sed quid est: numquid Paulus doctus electus est: Reuera vtique: sed
doctrinam suam subiecit: quod facere oportuit. secundum quod super illud, Perdam sapientiam. di-
cit Gl. Inter praedicatores: inter quos esse voluit: sapientiam illam abiicere oportuit. Et cum
hoc Paulus fuit iuuenis: vnde doctum ipsum fore nondum constitit: nec doctrina sua vsus
fuit. secundum quod ipse dicit. i. Corin. ii. Ego cum venissem ad vos fratres: veni non in sublimi-
tate sermonis aut sapientiae annuncians vobis te. Christi &c. Gl. Qui eram sapiens, fui quasi non
essem sapiens: vt logicis rationibus vterer: aut philosophicis speculationibus illud confirmarem. sed in ser
mone meo ostendi me habere spiritum & virtutem in miraculis faciendis: vt fides nostra non at
tribuatur homini: sed deo: quia non in verbis: sed in virtute est: non humana ratione compre
hensibilis: sed spiritus efficacia credibilis. secundum quod apostolus ad Hebr. ii. loquens de initio
praedicationis fidei: dicit. Quae cum initium accepisset enarrandi per dominum ab eis qui audie
runt, in nos confirmata est contestante deo signis: & prodigiis: & portentis: & variis virtu-
tibus: & spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem. Et hoc totum factum
est: vt vis praedicationis: non humanae sapientiae: sed diuinae virtutis esse ostenderetur. secundum
quod ibidem dicit Gl. Per quod ostendit quod verbum praedicationis non simpliciter est eis creditum: sed per Ba82r
signa & prodigia. ldeoque dum credimus, non illis: sed deo credere declaratur: non secundum meritum
hominum: sed secundum spiritus voluntatem. Et hoc est quod dicit Apostolus in dicto verbo. Et ego
(inquit) cum venissem ad vos fratres: veni non in sublimitate sermonis aut sapientiae annun
cians vobis testimonium Christianua Non enim me iudicaui scire aliquid inter vos nisi lesum Christum
& hunc crucifixum: & ego in infirmitate & timore & tremore multo fui apud vos: & sermo &
praedicatio mea non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis: sed in ostensione spiritus &
virtutis: vt fides nostra non sit in sapientia hominum: sed in virtute dei. vt expositum est secundum
Augustinum. Vel potest dici de vocatione Pauli sapientis, secundum quod dicit Gl. super illud. Non mul
ti nobiles &c. Non ait (inquit) nulli: forsitan pro se: qui solus inter apostolos secularium literarum
peritus: & terrenarum opum diues. & Romanae dignitatis parentela conspicuus fuit: qui tamen haec
nihil pendit: nec vsus est eis. secundum quod iam ostensum est.

7
⁋ Ad primum in oppositum: quod mundus facilius potuit conuerti per sapientes: Dicendum
quod non est verum: quia per sapientiam mundi non potuisset mundus deum cognoscere neque recipe
verbum fidei: sed solum per virtutem spiritus opeantis interius per gratiam, & exterius per miraculorum poten-
tiam. Ne ergo id quod fieret per spiritus virtutem, aliquo modo ascriberetur humanae sapientiae, pla
cuit deo per stultitiam praedicationis. i. per praedicatores imperitos saluos facere credentes: vt di
citur. i. Corin. i. Vnde dicit Augustinus in principio de vera rei. Non sic isti Socrates & Plato
nati erant: vt populorum opinionem ad cultum verum dei veri a simulacrorum suspitione atque
ab huius mundi vanitate conuerterent. Et (vt dicit ibidem) si quaesitum fuisset a Platone an
ille homo esset diuino honore dignus: qui talia populo persuaderet qualia ecclesiae per Christum
& apostolos sunt praedicata: respondisset non potuisse ab homine hoc fieri nisi quem ipsa dei virtus
atque sapientia: nec hominium magisterio: sed intima illustratione illustraret: vt dictum est supra. Vnde
ad hoc quod suaderent cuique secundum morem suum: sufficienter suadebat eis spiritus: nec oportebat eos
ad hoc aliter fuisse edoctos.

8 ⁋ Ad secundum: quod huic sapientiae plus crederetur per sapientes mundi:
Dicendum quod verum est si apostoli propria auctoritate eam docuissent. Sed quia docuerunt eam in
diuina virtute per sapientiae spectamina operante interius, per miraculorum opera fulgente exte-
rius: vt etiam ipsi sapientes mundi stupefierent: per hoc magis creditum est idiotis: quia nulla erat
contra eos suspitio: quin solum diuina virtute non humano ingenio ea suasissent: quae fuissent
contra sapientes mundi aliquo modo. Vnde & talis conuersio mundi maximum veritatis fidei est
argumentum. Hinc enim dicit Chrysostomus. Quae sapientes seculi ne per fomnum quidem imaginari
aliquando potuerunt, haec isti cum asseueratione manifesta annunciant: atque persuadent subiugan
tes fidei non duos: non viginti: non centum: aut mille: aut decem millia: sed vrbes & gentes, terram ac
mare, Graeciam simul ac Barbariam, habitabiles partes orbis ipsumque desertum: & certe ea persua-
dent: quae naturam nostram longe videntur excedere. Haec autem a piscatoribus praedicata sunt, ex-
agitatis vndique & saepius verberatis, absque vllo loquentibus cultu & arte verborum: & imperiti &
eruditi: & serui: & liberi: & reges: & milites: & Graeci: & Barbari cum reuerentia susceperunt. Et
ideo dicit Apostolus. ii. Corin. x. Arma militiae nostrae non sunt carnalia: sed potentia deo ad de
structionem munitionum: consilia destruentes & omnem altitudinem extollentem se aduersum scientiam
dei: & in captiuitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christianua. Arma militiae nostrae.
Gl. Virtutes & miracula, per quae in praedicatione militamus. Sed potentia deo. i. per deum. Denm
altitudinem. i. profunditatem intellectus tam legisperitorum: quam philosophorum. In obsequium Christiania st vt fidei
Christi cui ante repugnauerunt, humiliter obediant. Vnde & in talibus armis etiam Christus mi
litauit: nec aliter doctrinam suam confirmare voluit. Secundum quod dicit Chrysostomus super Matth.
Nec ideo credebatur Christus facere virtutes: quia veritatem praedicabat: sed ideo credebatur
veritatem praedicare: quia poterat facere virtutes.