Quaestio 5

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e968

Sources:

Ba: Badius1520a

B79v

1
CIrca quintum arguitur quod doctor huius scientiae non debeat esse iustus. Lucae. ix.
de illo qui non ambulat cum Christo, quem apostoli a docendo voluerunt prohibe
re, dicit Christus. Nolite prohibere. Ille autem malus erat, ex quo Christo non ad
haesit: esset autem prohibendus si non liceret docere nisi iustum. ergo &c.

2 ⁋ Secun-
do sic. Philipe. i. dicit apostolus. Quidam ex contentione Christum annunciant
ion syncerae, existimantes pressuram suscitare vinculis meis. De istis constat quod
mali erant, quod etiam testatur glos. & tamen Apostolus gaudere se dicit pro eo
quod docuerunt. Quid enim: (inquit) dum omni modo siue per occasionem, siue per veritatem Christus
annuncietur, & in hoc gaudeo, sed & in hoc gaudebo. Hoc autem non dixisset Apostolus nisi liceret
tales docere. ergo &c.

3 ⁋ Oppositum arguitur primo sic. super illud Matthaei. x. Simonem qui voca-
tur Petrus. dicit glos. Petrus agnoscens, Simon obediens, Andreas virilis: quod doctoribus conuenit,
quia hi soli sunt in magisterio apti qui sapientiae luce illustrantur, & praeceptis dei obediunt, & aliis
viriliter suggerunt. Doctores autem non debent esse nisi apti ad docendum & magisterio. ergo &c.

4
⁋ Secundo sic. Chrysostomus super illud Matthaei. v. Qui sic fecerit & docuerit magnus vocabitur. Ba80r
dicit. Docere sine opere condemnat docentem. sed nulli licet facere quod eum condemnat. ergo &c.

5
⁋ Ad quaestionem istam an iniustus & peccator possit esse doctor huius scientiae: an
non debeat esse nisi iustus: Dicendum quod doctor dicitur aliquis quia potens docere: aut quia docen
di officium habens. Primo modo dicitur aliquis doctor ex habitu scientiae, quo est talis in actu qua-
lem potest facere discipulum, qui est talis in potentia solum. Cum ergo talem habitum non amittit ex
actu peccandi: sicut nec eum ex actu virtutis acquirit, nisi dispositiue inquantum habitus virtu
tum disponunt ad scientiae acquisitionem, vt vult Commen. super. vii. Physicae. hoc modo doctor hu
ius scientiae potest dici malus & peccator: quia potest ita sanam doctrinam habere vt iustus, & perfe-
ctiori habitu huius scientiae informatus esse. Se habet enim hoc modo doctor ad instruendum alium
secundum habitum huius scientiae: sicut artifex quidam ad operandum artificium secundum ha-
bitum artis. De artifice autem dicit Philosophus in fine primi politicae: quod non oportet eum habere vi
tutem. ad hoc enim quod sit bonus faber potens facere bonos cultellos nulla virtus moralis in eo requiri
tur, sed solum persectio artis fabrilis. Secundo modo dicitur aliquis doctor: quia ei committitur & per
mittitur officium publice docendi. Cum igitur officium tale committi non debet nisi illi quem ex
pedit docere: & solum talis debet in officio tali permitti: sicut nec medicus debet in ciuitate per-
mitti practicare aut ordinari ad huiusmodi officium nisi expediat ciuitati: sicut ergo medicus in ciui-
tate quantumcunque peritus non deberet poni in officio vsus medicinae neque in eo permitti nisi sic
esset dispositus vt vtilis esset aegrotis ad recuperandum sanitatem: ita quod si esset ita iracundus vt omnes
egrotantes ad iram prouocaret, qua necesse esset eos periclitari: quantumcunque esset peritus &
daret bonas medicinas: non tamen deberet permitti practicare in ciuitate: Sic est de doctore huius
scientiae: quod quantuncunque quis peritus est in sacra scriptura si officium doctoris exercere non posset
nisi cum periculo audientium, nullo modo deberet permitti docere: nec esse doctor huius scientiae. Quia
igitur quod aliquis docere possit hoc habet ex habitu scientiae: quod vero sine periculo audientium sci-
licet ad profectum eorum docere possit, hoc habet ex fama bonae vitae: Idcirco in doctore qui de iu
re & ex officio possit & debeat docere hanc scientiam, duo requiruntur: scientia qua docere potest
& vita qua salubriter docere potest: & hoc ideo: quia doctor sacrae scripturae sicut instrumentum est
& organum verbi dei in docendo fideles ad eorum & propriam salutem siue vtilitatem. Vnde su
per illud Matth. iii. Vox clamantis. Glos. loannes est vox: Christus verbum quod clamat in lonene. Sic autem est
in organo siue instrumento, quod determinatur quo ad dispositionem formalem & materialem in ipso
a fine & a materia circa quam operatur. Sicut patet in serra instrumento artificiali: quia enim habet
secare materiam duram ligneam, debet esse ex materia dura ferrea, quia vero habet eam linealiter di
uidere secando, debet esse dentata, vt determinat Philosophous. ii. Physicae. ita quod si esset in materia molli
non posset in materia dura agere neque secare. Si vero non esset in forma dentata non posset secando fi-
nem assequi: & linealiter ligna diuidere. Nunc autem in proposito materia subiecta circa quam habet age-
re actum docendi doctor sacrae scripturae, fideles sunt in ecclesia quos debet instruere. finis vero ad quem
agit, salus est siue vtilitas propria & aliorum ex instructione. Quantum ergo est ex parte materiae de
bet esse instructus, vt sit instructio principium materiale in ipso doctore. Quantum vero est ex par
te finis ad quem habet agere dispositio formalis in ipso, sit vitae sanctitas qua ipse primo faciat quae
aliis facienda docet. Si enim instructus non esset, docere non deberet: nec posset. secundum quod super
illud lac. iii. Nolite plures magistri fieri. dicit Glos. Nisi tantum discreti & in scripturis docti. Qui enim
indoctus officium docendi vsurpat: & Christum non syncerae nunciat: maiorem damnationem mere
tur. Sicut neque serra si esset ex materia molli posset ligna diuidere. Si vero esset instructus: sed non
in opere iustus: tunc etsi fideles instruere posset, ad vitae sanctitatem informare vel in ipsa contine-
re non posset. secundum quod dicit Chrysostomus super illud. Vos estis sal terrae. Doctor omnibus virtutibus
debet esse ornatus, vt pigros circa bona opera valeat promouere magis suo exemplo quam voce. Bona
conuersatio sacerdotis sine verbo tenet quidem sanctos in sanctitate per suum exemplum: adduce-
re vero ignorantes ad scientiam veritatis non potest. Verbum adducere quidem ignorantem ad scien
tiam veritatis & sine conuersatione bona potest: tenere autem in fide vel sanctitate absque bona conuer
satione non potest. Magis vero scandalizat. Reuera etsi bonos valde adducere posset ad cognitio-
nem veritatis, malos tamen magis a veritate auelleret. secundum quod dicit super illud. Sic luceant
opera vestra bona. Qui non facit (inquit) quod docet, non alios docet: sed seipsum condemnat.
Et melius est facere & non docere quam docere & non facere: quoniam qui facit etsi tacuerit aliquos cor
rigit suo exemplo: qui autem docet & non facit: non solum neminem corrigit: sed ad hoc mul- Ba80v
tos scandalizat. Quis enim non moueatur ad peccandum, cum viderit ipsos doctores pietatis pec-
catores &c. secundum quod ibidem pertractat. Hinc etiam dicit Grego. i. past. In ipso magisterio lingu-
confunditur, quando aliud agitur & aliud docetur, quia quod verbis praedicant moribus impugnant.
Et ideo cuius vita despicitur, restat vt eius praedicatio contemnatur: econtrario autem illa vox li-
bentius auditorum cor penetrat, quam dicentis vita commendat: quia quod loquendo imperat, ostenden-
do adiuuat vt fiat. Vnde sicut serra non dentata ad finem regulariter secandi attingere non pos-
set. Sic nec doctor si sanctitatis conuersatione non fuerit informatus: alios salubriter instruere po-
test. Dicendum ergo quod doctor idoneus huius scientiae non solum debet esse instructus vt vera do
ceat, sed bonus & iustus vt eadem faciat. Et ideo super illud Actuum. i. Coepit lesus facere & do-
cere. dicit Glos. Bonum doctorem instruit, quia quod docet facit. id est prius est facere, postea docere: ne ver
bum opere destruatur. Vnde super illud Matthaei. v. Vos estis sal terrae. dicit Chrysostomus. Prius
vocauit eos sal, postea lux, quia primum est bene viuere: secundum autem bene docere. Nam per
bonam conuersationem ascenditur sine dubio ad scientiam, per scientiam autem nescio si ad bo-
nam conuersationem omnino peruenitur. Perpendi quidem scientes sine timore dei multos: ti-
mentem autem deum sine scientia vidi nullum. peccator ergo aut iniustus non debet esse doctor
huius scripturae.

6 ⁋ Veruntamen distinguendum est propter argumenta & dicta sanctorum circa hoc
quod malus & peccator est aliquis, aut contra veritatem doctrinae sentiens sicut haereticus, aut contra
veritatem doctrinae agens sicut peccans in moribus. Malus & peccator primo modo non debet do
cere omnino neque esse doctor huius scientiae, tum quia excommunicatus est, tum quia auditores
corrumperet. & ideo dicitur Canticorum. ii. Capite nobis vulpes paruulas quae demoliuntur vi-
neas. Glos. Debellate & deprehendite haereticos, quia praecipitia faciunt & sunt nociui. Secundo mo
do peccator fidelis est & sanam doctrinam habet, sed vitam non habet. de quo distinguendum.
quia aut est occultus & bonae famae: aut diffamatus est super mala vita & manifestus. Si sit occul-
tus, aut ergo peccat ex ipso actu docendi, quia docet ad quaestum, aut vanam gloriam: aut est
peccator ex actu alio, puta inuidus vel cupidus, & huiusmodi. Primus seipsum occidit, & ideo non
debet quantum est de se docere, sed seipsum retrahere. Vnde super illud Philip. i. Dum enim omni mo-
do &c. dicit Glos. Species doctorum distinguit bonorum & malorum, qui omnes Christum annu-
ciant: sed non eodem modo. Mali enim nec simplici nec veraci animo Christum annunciant: boni
autem puro & fide syncera: omnes tamen euangelio proficiunt. & sequitur in glossa. Tres inuenimus
personas, pastoris, mercenarii, furis. Pastor in veritate veritatem annunciat. Mercenarius vero oc-
casione veritatem annunciat. Fur & latro veritatem negat & tollit. Diligendus ergo est pastor,
tolerandus est mercenarius, cauendus est latro. Mercenarium appellat qui ad quaestum praedicat.
Furem vero haereticum qui falsa praedicat. Pastorem autem qui vera & propter deum praedicat:
Sicut dictum est de doctore fure qui haereticus est & peccat in doctrina: similiter dicunt aliqui de se
cundo: dicendo scilicet de mercenario & omni qui peccat in moribus, & est occultus, quod quilibet
peccator quantumcunque occultus in docendo id cuius contrarium agit peccat. & ideo docere non
debet, quia nemo debet facere quo seipsum condemnat. Sed hoc non videtur rationabile. Si enim
peccator existens in peccatis per bona opera de genere bonorum potest se disponere ad gratiam
de congruo: inconueniens est dicere eum in illo peccare. Cum ergo potest facere, & expedit ei alia
opera de genere bonorum quae vergunt in vtilitatem proximi: multo fortius & opus docendi
quod multo magis vergit in proximi vtilitatem quam plura aliorum. Si ergo sit peccator occultus
in moribus non ex actu docendi: nec contra veritatem doctrinae sentiendo, vt non sit excommuni-
catus: dicendum quod talis licet occulte agat contrarium ei quod docet, quia in hoc vtilis est aliis, & hoc
est sibi proficuum sicut & alia opera misericordiae facta in mortali, bene licitum est ei docere, &
potest esse doctor. Hinc dicit Anastasius papa dis. xix. in ca. Secundum. Non quaeratur quis vel qua
lis praedicet: sed quid praedicet. Qui vero super vita mala manifestus est & diffamatus, ille quan-
tum est ex parte sui omnino docere non debet, quia scandalizat. secundum quod dicit Chrysostomus.
Qui cum seipsum docere nequiuerit alios emendare conatur, irrisioni expositus est plurimorum
cum verbis eius clariores hominum voces reclament. secundum quod dixit Christus primis doctori-
bus Matthaei. v. Vos estis sal terrae: & si sal euanuerit in quo salietur: ad nihilum valet vltra nisi
vt mittatur foras, & conculcetur ab hominibus. Glos. interline. Irridentur a carnalibus dum con-
temnitur eorum vita, & ideo maiorem sibi damnationem acquirunt. De isto tamen sciendum: quod si sanam doctri
nam habeat, quousque ab ecclesia permittitur, & ab officio non repellitur, quantum ex est parte fidelium qudiri Ba81r
potest & debet. luxta illud quod dominus dicit Matth. xxiii. Super cathedram Moysi sederunt
Scribae & Pharisei. omnia ergo quaecumque dixerint vobis seruate & facite. secundum opera eorum nolite
facere. Super cathedram se. Gl. Docentes doctrinam quam Moyses docuit. Quaecumque dixerint. Gl. Ad
cathedram pertinentia. Seruate & sa. Gl. Corde & opere: propter cathecram: non propter vitam.
Si vero ab ecclesia. repellantur: tunc nec omnino sunt audiendi.

7 ⁋ Ad prima duo argumenta pa
tet responsio ex dictis: quia procedunt de doctore mercenario: qui propter aliorum vtilitatem do
cere potest permissus, quantum tamen est ex parte sui docere non deberet: quia officium doctoris non tam
requirit verba: quam facta: vt dictum est.

8 ⁋ Primum argumentum in oppositum procedit de illo qui
per fectus debet esse doctor: & de iure quantum est ex parte sui. nihilominus tamen qui non est talis qualis
ibi describitur Bene potest esse doctor ex permissione: sicut dictum est.

9 ⁋ Ad secundum: quod do-
cere sine opere se condemnat: Dicendum quod verum est: maxime cum scandalizat. Et ideo quan
tum est ex parte sui doctor: talis: esse non debet, quia tamen ab ecclesia permissus est: docere po
test & audiri: vt dictum est.