Quaestio 4

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e957

Sources:

Ba: Badius1520a

B79r

1
Irca quaertum arguitur quod vir religiosus non debeat esse doctor huius scientiae Primo sic. xvi.
qid ii. c. i. dicit Nicena Synodus. Monachum per omnia singularitur agere oportet. doctoris
officium est non singularitur agere: sed cum multis. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. dicit Greg. in reg
stroio Nemo potest ecclesiasticis obsequis deseruire & in monachorum regula ordinate per
sistere: docere obsequium ecclesiasticum est vnum de praecipuis. illud autemem non debet facere,
propter quod in regula non potest persistere. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. Hieronymus ad Hyperium
& Desiderium. Monachus non doctoris: sed plangentis habet officium. docere autem
non debet hanc scientiam qui non potest habere doctoris officium. ergo &c.

4 ⁋ Quarto sic. vii. dsi. i. dicit ca
Praecipit. Monachorum vita subiectionis habet verbum & disciplinatus non docendi.

5 ⁋ Contra est illud Hie
ro. ad Rusticum. Si clericatus titillat discas quod possis docere multo tempore discas quae postea doceas.

6
⁋ Ista quaestio nihil aliud inquirit quam an status religionis repugnet statui doctoris
ita quod simul non possit quis esse religiosus & doctor: supposito quod alioqui sit idoneus & literatus. Dice
re simpliciter quod nulli religioso liceat officium doctoris assumere, non est verum. Ne beatum Grego. aut
beatum Augustinus Anglorum episcopum & loannem Dam. & quam plurimos alios negemus officium docto-
ris habuisse, aut fecisse cuius officium exercere non debebant. constat enim indubitanter omnes istos docuisse &
religiosos fuisse. Distinguendum igitur ex parte monachorum sub monachis omnes religiosos comprehen-
dendo, quoniam cum idem est monachus & clericus, aliquid potest ei conuenire inquantum monachus & aliquid in-
quantum clericus. Inquantum enim monachus officium non habet doctoris siue docentis, sed plan
gentis, vt dicit Hiero. in tertio argumento. qui per illud dictum suum noluit excludere quando mona
chus possit esse doctor: sed voluit distinguere inter officia monachi & clerici: ostendendo quid
cuique officio conueniat, vt dicit Gratianus. xvi. quaestio. i. c. Superiori. vnde vt ibidem dicit. vsque ad
tempora Tosimi papae monachi simpliciter fuerunt monachi. scilicet laici & non clerici. Si vero loqua-
mur de monachis inquantum clerici vel aliquo modo literati, reuocanda est distinctio illa in
praecedenti quaestione habita quod docere potest aliquis vel ex officio vel beneficio. Si enim monachus sa
nam habeat doctrinam, inquantum huiusmodi bene licet cum docere ex beneficio: sed priuatim conso- Ba79v
cios suos monachos multo magis quam mulierem. Cui istud concessum est supra. Loquendo vero de
docere ex officio, Sciendum quod docere potest aliquis ex officio auctoritatis pastoralis, aut auctori-
tatis magistralis. Primo modo publica praedicatione. Secundo modo publica lectione. Ex officio
autem auctoritatis pastoralis potest aliquis docere populum praedicatione, vel quia habet auctoritatem pasto-
ralem ordinariam vel commissam. Secundo modobene licitum est religiosum vel monachum docere populum
praelati a quo missus est de consensu abbatis sui: sed non vltra commissionem procedere. secundum
quod dicit Gregorius in Registro. Si quispiam monachorum ad clericatus officium accesserit, non ibi
aliquam habeat vlterius potestatem. Auctoritate autem pastorali ordinaria non licet eum docere o-
mnino sicut neque praedicare, nisi ipse assumptus sit in praelatum, & tunc videndum est an licet re-
ligiosum docere, & an licet eum praelatum esse. Et constat eum posse praelatum esse non disceden
do a priori voto, cum ad hoc fuerit electus & ordinatus, vt probat Grat. pluribus ca. xvi. d id i. ante illum. &
His omnibus.

7 ⁋ Idcirco dicendum quod religiosus potest esse doctor auctoritate pastorali: sed tunc ab
soluitur ab obseruantiis quae specialiter solent obseruari in monasteriis: quia ambo non possent si-
mul custodiri. sicut dicit Grego. in ii. argumento. Satis enim incongruum est (vt idem dicit) si cum
vnum ex his pro sui magnitudine diligenter quis non possit explere, ad vtrumque videatur idoneus
Si vero neutro modo habeat auctoritatem pastoralem nullo modo licet eum docere populum pu
blica praedicatione, quia non licet eum praedicare omnino cuiuscunque sit literaturae. secundum quod
dicit Leo papa. xvi. qu. i. c. Addidimus. Praeter domini sa cerdotes nullus audeat praedicare siue mona
chus siue laicus sit ille, cuiuslibet scientiae glorietur, nisi forte intus fuerit diuina gratia ad hoc con-
monitus. sicut refert beatus Gregorius de beato Be nedicto qui homines montis Cassiani ad fidem
adduxit. & de quodam Equitio cui angelus in som nis apparuit, & eum ad praedicandum misit. vt
dicit Grat. causa praedicta in. c. Hoc idem. Si vero loquamur de docere auctoritate magistrali per le-
ctionem: dicendum quod hoc modo docere summe competit religiosis, & sacram scripturam expone-
re, quanto magis iuxta dictamen sacrae scriptura districtius debent viuere: Sic enim inuicem sacram
scripturam docuerunt sancti eremitae & exposuerunt, sicut patet in collationibus patrum. Per haec
patent obiecta.

8
⁋ Ad primum quod oportet monachum singulariter agere: dicendum quod doctoris of
ficium praedicando auctoritate pastorali ordinaria non est singulariter agere, quia habet cum hoc
illos quos docet gubernare. Docere autem omnibus modis aliis, quia est fine regimine, non repu-
gnat ei quod est singulariter agere. Vel dicendum quod loqui tur de monacho vt monachus, non autem
vt clericus.

9 ⁋ Per idem dicendum ad secundum, quod nemo potest ecclefiasticis obsequiis deseruire, scili
cet populum gubernando, & in monachorum regula ordinate persistere, scilicet quo ad claustri
obseruantias. potest tamen quo ad illa quae sunt ordini substantialia. & tam haec quam illa bene potest
obseruare cum officio docendi, dum tamen non sit ei cura regiminis annexa.

10 ⁋ Similiter etiam pa
tet tertium. docere enim non est officium monachi vt monachi: sic enim esset laici nisi ex beneficio ad modum
mulieris si sanam habeat doctrinam. Est tamen bene monachi inquantum clerici literati & edocti, iu
xta determinatum modum.

11 ⁋ Similiter patet quartum. monachus enim nisi praelatus vel missus a prae
lato non habet officium docentis praedicando, sed discipuli & subiecti. potest tamen bene habere officium
docentis legendo vt dictum est.