Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e945

Sources:

Ba: Badius1520a

B78v

1 Ba78v
CIrca tertium arguitur quod iuuenis possit esse doctor huius scientiae. Primo sic. Apostolus
dicit. i. Tim. iiii. Praecipe & doce, nemo adolesentiam tuam contennat. sed contemnenda
esset nisi liceret adolescentem docere. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Dan. iii. dicitur. Sus
citauit domins spiritum pueri iunioris, qui dixit. Reuertimini ad iudicium meum. sed non
liceret eum iudicare quem non liceret docere. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est Gl. vlti. Mat.
iii. quae loquitur sic. loannes praedicabat & baptizabat scilicet quando Christus. xxx. annorum
erat, ostendens nullum sacerdotem vel praedicatorem debere fieri nisi virilis aetatis. Sicut
loseph tricenarius regimen Aegypti suscepit: Dauid regnare eadem aetate inchoauit: Exechiel prophe-
tiam promeruit. praedicatio autem & prophetia cum doctrina eodem cursu currunt. ergo &c.

4
⁋ Dicendum ad hoc. cum secundum philosophum sapientis est ordinare, eius est
singula quae in vsum humanum assumuntur sic dispensare, vt tunc vnumquodque in vsum proferat quando iuxta re
ctae rationis iudicium magis valet. vnde & secundum Philosophum, vnumquodque in tempore in quo magis va-
let magis est eligendum, vt fortitudo in iuuentute quam in senectute, quia magis indigent in se refrena
ri motus passionum. sapientia econtrario: quia sedatis passionibus melius ea vti potest senex quam iuuenis
Quare cum docere secundum Philosophum opus sit sapientis & sapientiae, quo doctor sapientia sua vtitur
ad aliorum instructionem, officia docendi, & maxime hanc scientiam quae vere omnium scientiarum sapientia
est, & post omnes alias docenda, vt dictum est supra, non nisi in aetate prouecta assumendum vel alicui in
iungendum est: & sic regulariter iuuenis non debet esse doctor huius scientiae. Vnde & super hoc est
priuilegium theologorum Parisiensium continens quod nullus potest incipere in theologica facultate nisi
fuerit ad minus. xxxv. annorum. Propter quod & illi doctores qui spiritu scton repleti ad docendum venerunt, vt
Exech. Dauid, Ioan. baptista, & etiam ipse lesus Christus dei virtus & dei sapientia, vt in hoc hominibus
convenirent, & exemplum darent, vsque versus tprtes illud officium docendi distulerunt. secundum quod dicit bea
tus Grego. super Exe. Quia Exe. xxx. anno spiritum prophetiae acceperit, iindicat nobis aliquid consideran
dum, quia iuxta rationis vsum doctrinae sermo non suppetit nisi aetate perfecta. Vnde & ipse domins aetatis
suae anno. xii. in medio doctorum in templo sedens non docens, sed interrogans voluit inueniri. Vt
enim non auderent homines in infirma aetate praedicare, interrogare homines est dignatus in terra, quid per di-
uinitatem suam semper angelos docet in coelo. Propheta igitur vt ostendatur cuius aetatis sit in praedica-
tione, aetatis solidae esse describitur: quatenus ei cum vita & spiritu omnia quae ad praedicandum congruunt
concordare videantur. Est autem expediens & vtile vsque ad illam aetatem opus doctoris differre: tanquam in
quo vsus eius iuxta regulam rectae rationis magis valet, & propter ipsum doctorem, & propter ipsos au-
ditores: vt eum ex doctrina sua neque proueniens aemulorum vituperium deprimat, neque laus adulatorum
eleuet, quia (dicit Gre. ad exemplum non sunt ostendenda nisi quae firma sunt. Prius enim convalescere debet
mens, atque ad vtilitatem proximorum postmodum demonstrari, cum iam nec per laudem eleuata corruat, nec per
vituperationem percussa contabescat. Hoc autem ne fiat in quolibet doctore multum timendum est, secundum
quod dicit Chysicae. super illud Mat. v. Vos estis sal terrae. Non enim (inquit) oportet vos maledicta hominum
timere tantum: sed & laudes, quas si audire cupiatis tunc vere infatuati estis atque conculcandi. Quia si omni
doctori quantaelibet aetatis sit & maturitatis haec sunt timenda, magis ergo & iuueni. & ideo dicit
Gre. Cum prima sunt adolescentiae vel iuuentutis nostrae tempora, nobis adhuc a praedicatione cessandum
est: vt vomer nostrae liguae proscindere non audeat terram cordis alieni. quousque enim infirmi sumus con
tinere nosmetipsos debemus: ne dum tenera bona cit ius ostendimus amittamus: quia & arbusta plam
tata si prius in terra radicata non fuerint, manu tacta citius arescunt, at si semel radicem fixerint
manus tangit, & tamen nihil officit: venti impellunt nec laedunt. Valet autem propter ipsos auditores: quoniam
propter aetatem doctori maiorem reuerentiam ferunt, & vberiorem fructum sapientiae expectant, quia ra
tione aetatis praesumitur quod in ipsis vberior sapientia inueniatur. secundum quod dicitur lob. xii. In antiquis
est sapientia, & in multo tempore prudentia. Glos. interline. Vnde infirma aetas etiam cum recte sapit
ad praedicandum non debet prosilire. Illa enim dicta in radice sapientiae sunt solidata, quae per viuendi vsum
etiam actuum experimento convalescunt. Vnde & dicit Philosophus. Nemo iuuenes eligit duces, quia
non constat eos esse sapientes. Doctores autem sunt duces discipulorum quasi ignorantium & caecorum. Ro.
ii. Confidis te esse ducem caecorum, lumen eorum qui in tenebris sunt, eruditorem insipientium, ma-
gistrum infantium.

5
⁋ Ad primum in oppositum de Timo. dicendum quod quamuis aetas requiritur in doctore
regulariter vt dictum est: si tamen iuuenis dono gratiae specialis ita praeditus esset, & in se confirmatus, ne ca
sus in eo timendus esset, & cum hoc de eius sapientia constaret, ex priuilegio speciali doctor esse posset:
maxime si necessitas eum requireret, sicut contingebat in Timous quia in eo mores & conversatio aetatem Ba79r
supplebant. Vnde cum sapientiam conpetentem adolescens habuerit ex gratia priuiligii specialis, epi
scopus ordinari & doctor institui potuit. vnde Apostolus statim postquam dixit Adolescentiam tuam nemo
contemnat, eum ad exempli honestatem inuitat: & per hoc idoneum eum fore ad illud ostendit dicens.
Esto exemplum fidelium in verbo, in conversatione, in fide, & in castitate. vnde Glos. Monet eum per omnia
exemplum aliis esse, vt in adolescente mirabilis esse videatur & grauis disciplina, vt actus eius ex-
cusarent aetatem: & non quasi iuuenis: sed senior haberetur & erubescerent maiores natu si non se ex
hiberent iuxta formam eius conversatione & moribus graues. Nec solum quia talis erat eum tam
cito promouit Apostolus: sed quia ecclesia eo opus habuit: quia tunc quando ecclesia erat nouel-
la plantatio, paucos ad opus praelati & doctoris habuit idoneos. Greg. respondet aliter: vt scilicet adolescen
tia stet pro iuuentute declinante ad aetatem virilem, dicens. Etsi Timous dicitur, praecipe hocid i. doce.
Nemo adolescentiam t. contem. Sciendum est quod in sacro eloquio nonnumquam adolescentia iuuentus vo-
catur. vnde scriptum est. Laetare iuuenis in adolescentia tua.

6 ⁋ Ad secundum de Dan. Dicendum con
similiter quod doctrina & mores in ipso supplebant aetatem. vnde super illud Suscitauit spiritum, dici
interl. Non dedit: quia iam in eo erat: sed propter aetatis tenuitatem quiescebat: & occasione data susci
tauit eum. erat autem occasio: quia aliter oportuisset innocentem damnari senibus ludaeorum infatuatis
vnde ipse continuo dixit. Sic fatui estis filii Israel non iudicantes: neque quod verum est cognoscentes con
demnatis filiam lsrael. & illi statim dixerunt ei. Veni sede in medio nostrum & iudica nobis: quia de
us dedit tibi honorem senectutis. Glos. interl. Sed non aetatis de qua Sap iiii. Senectus venerabilis est:
non diuturna neque numero annorum computata. cani sunt sensus hominum: & aetas senectutis vita in
maculata. vbi dicit Glos. interli. Quia non aetas corporis: sed maturitas mentis: & morum probitas
laudatur: quia ille canus est qui bene sensatus: senex est bene qui mundus & simplex.

7 ⁋ Et nota qui
si hoc modo aliquem iuuenem in doctorem quandoque legamus assumptum, hoc tamen regulariter in exem
plum trahendum non est. secundum quod dicit Glos. Lu. iii. Christus. xxx. anno baptizatur: facit miracula: do
cet: vt reprimat temerarios qui omnem aetatem ad haec officia idoneam credunt, quod non est ita: nisi
aliquando dei miraculo contingat: vt Hieremiae & Danieli. Et Grego. ait. Nec mouere quempiam de
bet quod Hieremias & Daniel prophetiae spiritum pueri perceperunt: quia miracula in exempla operationis
non sunt trahenda. Dimpotens enim deus & linguas infantium facit disertas: atque ex ore infantium & la
ctentium perficit laudem. Sed aliud est quod nos de doctrinae vsu atque disciplinae dicimus: aliud quod de
dei miraculo scimus.