Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e94

Sources:

Ba: Badius1520a

B8v

1
CIrca tertium arguitur quod cognoscendo aliqua speciali illustratione diuina homo co
gnoscit illam lucem qua illustratur. Primo sic. Augustinus dicit. iiii. de trinit. In illa arte qua
temporalia facta sunt omnia: formam secundum quam sumus visu mentis conspicimus. Illa au-
tem est lux praedicta: quia vt dicit Aug. pri. soli, Deus intelligibilis lux est: in quo &
a quo & per quem lucent: quae intelligibiliter lucent omnia. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Au
gust. dicit de vera religio. Lux omnium artium cum sit omnino immutabilis:
mens vero humana cui talem artem videre concessum est: mutabilitatem pati: praeterea si vide-
re, ergo cognoscere.

3 ⁋ Tertio sic. Dicit Augustinus super loannem. sermo. xxx. Lumen & alia demonstrat & seipsum
quia sine lumine non potest videri quodlibet aliud quod non est lumen. si idoneum est lumen ad demon-
strandum alia quae non sunt lumina, nunquid in se deficit: nunquid se non aperit: sine quo aliud
patere non potest: q. d. vtique. ergo &c.

4 ⁋ Quarto sic: primo soli. xii. c. dicit Augustinus Lux quaedam
est intelligibilis & incomprehensibilis mentium: lux ista vulgaris nos doceat quantum potest quomodo
illa se habet. Sed lux vulgaris non potest esse ratio videndi alia: quin ipsa simul videatur: quia est
primum visibile. & vt dicitur primo Perspectiuae, lux non videtur nisi admixta colori: ergo &c.

5
⁋ Quinto sic. ix. de trinit. Augustinus dicit. De illis secundum illam iudicamus: & illam cernimus rationa
lis mentis intuitu secundum aciem mentis simplici intelligentia capiendo.

6 ⁋ Sexto sic. Augustinus dicit in epistola
ad Consentium. In visibili simplici mentis ac rationis intentione conspicimus ipsum quoque lumen quo
cuncta ista cernimus: quod tam nobis certum est: quam nobis efficit certa: quae secundum ipsum conspicimus.

7
⁋ In contrarium est illud quod dicit in epistola ad ltalicam exponens illud apostoli: Cum venerit domi
nus & illuminabit abscondita tenebrarum. Erit tunc mens idonea quae lucem illam videat: quae nunc
nondum est.

8
⁋ Dicendum ad hoc: quod sic est in omni nostra cognitione tam sensitiua quam intelle-
ctiua: quod nihil cognoscitur a nobis neque cognitione simplicis notitiae: neque cognitione discretiua quin
se habeat in ratione obiecti respectu virtutis cognoscitiuae scilicet per illud quod est ratio cognoscendi respectu
alterius tantum, quod enim non habet rationem obiecti, nullo modo potest dici esse per se, & in se cognitum a nobis: vt puta spe
cies sensibilis in oculo: quia potentia supra sensum: nullum potest facere sensum: neque species intelligibilis
informans intellectum. Lux autem diuina illustrans mentem in notitiam veritatis simpliciter vel syncerae solum
se habet vt ratio intelligendi: non vt obiectum visui & intellectui. Idcirco absolute dicendum est quod sic
alia facit videri vt in se non videatur: nec simpliciter nec distinctiue. Cuius duplex est ratio vna quae sumitur ex
natura ipsius lucis. Alia quae sumitur ex modo illustrationis eius. Ratio ergo ex parte ipsius lucis est: quod ip-
sa non est ratio cognoscendi synceram veritatem in aliis sub ratione alicuius generalis attributi dei: qua
le a nobis cognoscibile est in hac vita, vt infra videbitur. Sed vt est ipsa diuina substantia & ars increa
ta in suo esse particulari: quae vt obiectum sine lumine gloriae in vita futura vel specialis gratiae in prae
senti a mente humana videri non potest, vt dictum est supra. Hac autem luce in hac vita non solum Ba9r
a bonis: sed etiam a malis multae veritates syncerae videntur. secundum quod dicit Augustinus ix. de Tri. Impii cogi-
tant aeternitatem, & multa recte reprehendunt, recteque laudant in hominium moribus, quibus tandem regulis ea
iudicant nisi in quibus vident quemadmodum qusque viuere debeat, etiam si non ipsi eo modo viuant: vbi scriptae
sunt nisi in libro lucis aeternae &ciErequenter etiam veritatem vident in ea mali quam non possunt videre boni
vt dictum est supra in quaestione proxima. Ipse etiam diabolus si quid veritatis syncerae videt, in ipsa videt. secun
dum quod dicit Augustinus de ser. domini in monte. Voce dei (inquit) audiuit quod voce veritatis scriptae intus in
mente sua verum aliquid cogitauit.

9 ⁋ Vt autem ex modo illustrationis videamus quomodo ars diui
na quae est ipsa dei essentia in suo esse particulari possit esse ratio cognoscendi & videndi alia: & tamen
ipsa nec cognoscatur nec videatur, considerandum est in simili de visione oculi corporalis. In ipso enim
ad completionem actus videndi quo lux illustrat ad videndum aliud a se, vt coloratum, tria requiruntur
ex parte obiecti quod in nobis operatur actum videndi: quibus in actu nostro synceram veritatem intelli
gendi ex parte dei operantis ipsum in nobis, respondent alia tria. Similitudinem enim & proportionem
habent adinuicem haec tria, videns, visibile, & quo videmus, in sensu & in intellectu, secundum quod dicit
Aug. primo soli. Disciplinarum quaeque certissima talia sunt qualia illa quae sole illustrantur vt videri pos-
sint: veluti est terra, & terrena omnia. Deus autem ipse est qui illustrat. Ego autem ratio sum in mentibus, vt
in oculis est aspectus. Primum illorum quae requiruntur in visu corporali est lux illuminans organum
ad acuendum. Secundum est species coloris immutans eum ad intuendum. Tertium siguratio deter-
minans eum ad discernendum. Primum operatur lux: quia in organo tenebroso virtus visiua iacet qua
si obtusa, & nisi iste actus lucis in oculo praecederet nunquam color suo actu speciem suam immittendo
oculo ipsum immutaret: nec vis visiua aliquod conciperet, etiam si fine luce species coloris in organum se dif-
funderet. vt secundum hoc intelligamus quod dicit Philosophous. ii. de anima. Color est motiuum visus se
cundum actum lucidi.

10 ⁋ Sed hic est intelligendum: quod lux potest se diffundere in oculo a corpore lumi
noso dupliciter. Vno modo aspectu directo. sic non solum illuminat ad videndum alia a se: sed ad seipsum
videndum & discernendum etiam immutat. Alio modo se potest diffundere aspectu obliquo, primo dire
cto aspectu super visibilem colorem, secundo cum colore ad visum. sic autem solum ad videndum & mani
festandum alia a se illuminat. Si ei esset medium illuminatum, & nullum in directo aspectu ad oculum esset
obstaculum quod visum in se terminaret, & sua luce aut colore immutaret, vt si medium illuminatum
esset infinitum, visus quasi sese erigendo circumquaque se diuerteret quaerendo circumquaque si forte occurreret
aliquid quod intueri posset. Sicut modo species coloris diffusa per totum medium a corpore colorato a
quolibet puncto medii facit se in visum, & tamen non immutat ad intuendum se nisi vt procedit directo
aspectu a superficie corporis colorati, in quo color habet esse terminatum quo est per se visibile: non
autem in aliquo puncto medii. Hoc ergo est secundum quod requiritur ad perfectum actum videndi species
secundum rectum aspectum diffusa a per se visibili immutans ad intuendum. Quia tamen primo & per se
visibile sicut lux aut color, ratione qua lux aut color est non determinat dispositionem rei visae, qua di
stiguitur & distincte cognoscitur vnum coloratum esse differens & diuersum ab alio: sed hoc facit solum chara
cter figurae corporis colorati: quem secum defert color tamquam similitudinem & imaginem rei visae: similitudi-
nem ratione coloris: imaginem ratione characteris: & characterizat visum perfecta similitudine & imagine rei
visae: Hoc ergo est tertium quod requiritur ad perfectum actum videndi, transuguratio determinans ad
discernendum.

11 ⁋ His tribus respondent tria in visione intellectuali ex parte dei: qui est ratio ope-
rans actum intelligendi. Primo enim est lux spiritualis oculum mentis illuminans ad visum eius
acuendum. Io. i. Erat lux vera quae illu. o. ho. ve. in hi.m mundum. Secundo est forma siue species immu
tans eum ad intuendum. propter quod dicitur de spiritu & anima. c. viii. Aia nulla interposita natura ab ipsa veri
tate formatur. Tertio est figura siue character consigurans eum ad discernendum. Est enim ars quaedam omni
potentis dei plena omnium rationum viuentium. vt dicit Augustinus vi. de Tri. c. vlti. & ideo dicitur Io i. Quod factum
est in ipso vita erat. Sunt enim illae rationes tanquam omnium figurationum in naturis rerum characteres & exem
plaria perfectissima & configurationes expressissimae. & est ipsa diuina essentia respectu intelligibilis visionis
in oculo mentis: sicut illa tria respectu corporalis visionis in oculo corporis, praeter hoc quod ipsa diuina natura quae
intima est omni rei, haec omnia facit non menti vt dispositio eius inhaerendo, sicut inhaerent species lu-
cis, species coloris, species figurae oculo corporis: sed ipsi intime illabendo. secundum quod dicitur de Ecels Dog.
lllabi illi soli possibile est quid creauit. Et facit ibi intima eius praesentia ad visum intellectus assistendo ei quae
faciunt species visibilium in oculo corporis vel species intelligibiles in oculo mentis ei inhaerendo. vnde dicit
Augustinus ii. de li. ar. Transcende animm vt verum sempiternum videas: iam tibi de ipsa interiori sede fulgebit, & de
ipso secretario veritatis. Et propter ista tria dicitur deus a sctntis aliquando ratio intelligendi vt lux: aliquando vt species
siue forma: aliquando vero vt exemplar siue idea vel regula. Sed tamen in qualibet intellectuali cognitione perfe
cta est ratio intelligendi secundum haec tria, & secundum illa tria quae ponit Augustinus i soli. Icum dicit. Non est habere Ba9v
oculos sanos quod aspicere: aut idem hoc est aspicere quod videre. ergo anima tribus quibusdam rebus opus
est vt oculos sanos habeat quibus iam vti possit, vt aspiciat, vt videat, quae quidem tria ratio viden
di quae deus est, faciat in oculo mentis diuersimode secundum illa tria. Est enim primo ratio cognitionis vt
lux, mentem solummodo illustrando: vt ad intuendum synceram veritatem rei acuatur: non vt eam intueatur & iam videat.
Deus enim vt lux in mente non facit nisi illuminando quod oculum mentis a nebulis prauarum affectionum &
fumo phantasmatum purget: & quasi spiritualem sanitatem ei tribuat contra languorem caecitatis
a dictis affectionibus & phantasmatibus quae passus fuerat: & ad modum quo lux materialis tenebras
purgat in aere vel oculo corporis: in quibus etiam oculus diu persistens languorem contrahit cu
iusdam caecitatis. Hinc Augustinus dicit. xi. de ciui. dei cap. x. Non inconvenienter dicitur sic illumina
ri anima luce incorporea simplicis sapientiae dei: sicut illuminatur aeris corpus luce corporea: & si-
cut tenebrescit aer iste desertus luce: ita tenebrescere animam luce sapientiae priuatam. Vnde super
illud Thre. vlt. Conuerte nos & conuertemur. dicit glos. Est quoddam velamen sensibus nostris obie-
ctum quod nisi illuminatione dei fuerit remotum conuerti non valemus: & eius remotio est cuiusdam
sanitatis restitutio. secundum quod Augustinus dicitid est sol. Oculi sani mens est ab omni labe corporis pura. Nihil enim
(vt dicit consequenter) plus noui quam ista sensibilia esse fugienda: cauendumque magnopere est dum
hoc corpus agimus: ne quo eorum visco pennae nostrae impediantur: quibus integris perfectisque opus
est, vt ad illam lucem ab his tenebris euolemus. Interim autem vt dicitur ibidem, pro sua quisque sa
nitate ac firmitate comprehendit illud singulare & verum lumen: & hoc differenter secundum quod de
terminat. Quorundam enim oculi mentis ita sani & rigidi sunt, vt ad illud lumen immediate se
conuertant qui per se vera in illa luce vident: & non doctrina, sed sola fortasse admonitione indi
gent. Aliorum autem sunt qui non ad illud lumen immediate se convertere possunt: sed ad lumen
in specie aliqua creaturae: qui debent paulatim manuduci & serenari, vt in illud lumen aspicere va
leant. Sicut declarat in luce corporali quod quorundam oculi sunt ita sani & rigidi, vt eos sine vlla tre-
pidatione in ipsum solem conuertant: quem alii videre non possunt: sed vehementer fulgore feriuntur:
& eo non viso in tenebras cum delectatione redeant. Et ideo prius exercendi sunt: primo videndo non
lucentia per se, sed luce illustrata, vt lapides & ligna: deide fulgentia, vt aurum & argentum: deide ignem: de
inde lumen: deide fulgur aurorae. Vnde Plato qui secundum Augustinus xiii. de trinita. posuit animas
vixisse ante corpora: & liberam idearum lucem percepisse: posuit quod animae nube corporis obumbratae primo
nullam habuerunt syncerae veritatis cognitionem in idearum luce: sed solum phantasticam in luce creaturae.
Sed quod abstractione a sensibus corporis magis ac magis depurarentur: & veritate syncera in idearum lu-
ce illustrarentur quasi reminiscendo sub nube corporis oblita. lta quod in nuda luce idearum quae est
diuina essentia, veritates rerum videre non poterunt: nisi totaliter a corpore & sensibus corpo-
ris vel per mortem vel per raptum fuerint abstractae. Vnde dicit Augustinusid i.t sconius quod illa lux se ostende-
re dedignatur in hac cauea inclusis: vt ista vel effracta vel dissoluta possint in auras suas euade-
re. Et est aduertendum quod lux ista quando illuminat mentem directo aspectu, tunc illuminat ad vi
dendum tanquam obiectum ipsam diuinam essentiam quae ipsa est: quod modo in vita ista facere non potest:
quia infirma mens non valet in directum huius lucis fulgorem aciem mentis figere. secundum quod di-
cit Augustinus i de triniitate. cap. ii. Est acies mentis nostrae inualida: nec in tam excellenti luce figitur nisi
per virtutem fidei nutrita vegetetur, vt ad perceptionem incommutabilis veritatis imbecillem mentem obser
uata pietas sanet. Sed haec sanitas nisi vinculo corporis solutae fuerint eis aduenire non poterat. secundum
quod dicit in epistola ad ltalicam. vnde sumptum erat argumentum vltimum. Cum venerit domins & illumiabit abscon
dita tenebrarum: & manifestabit cogitationes cordis: lux ipsa qua illuminabuntur haec omnia qualis
aut quanta sit quis lingua proferat: quis saltem infirma mente contingat: profecto lux deus est. Erit er
go tunc mens idonea quae illam lucem videat quae nunc nondum est.

12 ⁋ Quando vero lux ista illuminat
quasi obliquo aspectu a suo sonte, tunc illuminat ad videndum alia a se. Sicut lux obliquata a sole
in medio illuminat ad videndum alia a sole non ipsum solem. Et ideo sicut lux ista solis materialis non illu
minat oculum ad videndum se nisi in recto aspectu, sed alia tantum: Sic diuina lux cum quasi obliquo aspectu illumi
nat, solum illuminat ad videndum alia a se: seipsam autem nequaquam. Sic autem illuminat secundum communem huius
vitae statum ad cognoscendum synceram veritatem rerum primo diffundendo se super species rerum, & ab illis in mentem
ad formandum in ipso intellectu perfectum conceptum de re ipsa: ad modum quae lux corporalis primo diffundit se super con
forem ad informandum visum perfectum oculi. Et ita sicut color est motiuum visus: secundum actum lucidi corporalis: sic res
quaelibet intelligibilis per suam speciem est motiuum visus mentis ad syncerae veritati cognitionem secundum actum luci-
di spiritualis. Debet autem ad propositum ista similitudo sufficere: quia vt dicit Augustinus i. slolion ca. xxi. lux quaedam est inuisibi
lis & incomprehensibilis mentium. lux ista vulgaris nos doceat quom illa se habeat. Sic ergo inquantum deus est ratio
videndi & intelligendi sub ratione lucis illuminanti solum ad videndum alia a se, nullo modo hic a nobis cognoscitur Ba10r
aut videtur: quia solum est ratio videndi: nullo autem modo obiectum visus. Secundo modo deus est
ratio cognitionis vt forma & species mentem immutans ad intuendum. secundum quod dicit Augustinus ii. de
libero arb. Anima quadam forma incommutabili desuper praesidente & interius manente formatur: quae vt
forma est, imprimit per modum indistinctae cognitionis: ad modum quo species coloris apud visum quae
imprimit formam sine figurae determinatione. vnde nullam distinctam cognitionem facit de re. Et quia in
tali notitia ad hoc est solum vt ratio disponens & formans indistinctos conceptus mentis ad co-
gnoscendum rerum veritates, non vt obiectum cognitum: ideo ad hoc non solum non cognoscitur cognitio
ne distinctiua: sed nec simplici notitia. Tertio modo est ratio cognitionis vt exemplar atque character
transrigurans mentem ad distincte intelligendum: & hoc ratione aeternarum regularum in diuina ar
te contentarum quae conditiones rerum omnes & circunstantias exemplant tanquam figurae exemplares omnes an
gulos & sinus earum indicantes: in quibus ergo expressa rei veritas continetur: quam res ipsa in se continet hambendo quidc
quod deipsa suum exemplar reprssentat: quae intantum falsa esset inquantum ab illa deficeret. sicut imago dicitur falsa inquantum
deficit ab imitatione sui exemplaris. Et propter hoc proxima & perfecta ratio cognoscendi synceram veritatem de
re quacumque perfecta distincta atque determinata cognitione est diuina essentia inquantum est ars siue exem
plar rerum imprimens ipsi menti verbum simillimum veritati rei extra, per hoc quod ipsa continens est
in se ideas & regulas aeternas expressiuas omnium rerum similitudines: quas imprimit conceptibus men-
tis: per quod etiam sigillat & characterizat ipsam mentem imagine sua & expressiua. Sicut anulus cae
ram: quae non migrando: sed tanquam imprimendo transfertur, vt dictum est. Si enim verbum veritatis
in mente de re quacumque est formata cogatio ab ea re quam scimus, vt dicitur. xi. de trinita. cap. ix. & ve-
ritas est adaequatio rei & intellectus: verbum perfectum veritatis debet esse formata cogitatio se-
cundum supremam & perfectam similitudinem ad ipsam rem quae non potest esse nisi exemplar
illud aeternum quod perfectam & expressissimam similitudinem rei in se continet: nulla ex parte dis-
similem, vt dicit Augustinus in fine de vera religione, quia plena est omnium rationum viuentium: & ideo ex
pressissima omnium similitudo, ad quam omne quod est tanquam simile a simili productum est: ad cuius imagi-
nem & imitationem habet quicquid in ea veritatis est. Propter quod dicit Augustinus ix. de triniitate. c. vii.
in illa aeterna veritate visu mentis conspicimus, atque inde conceptam rerum veracem notitiam tanquam
verbum apud nos habemus quod dicendo intus gignimus nec a nobis nascendo discedit. Et nota quod li-
cet talem conceptum perfectae similitudinis in mente format solummodo diuinum exemplar: quod est causa
rei: cum hoc tamen ad conceptus formationem necessarium est exemplar acceptum a re: vt est species & for
ma rei a phantasmate accepta in mente. sine illa enim nihil de re quaecumque concipere potest intellectus nitur in ta
li statu vitae in quali sumus. Sine forma enim & specie generali habita de re non potest habere ge-
neralem de ea notitiam: sine forma speciali non potest habere notitiam specialem: & sine for-
ma particulari vel speciali particularibus conditionibus determinatam non potest habere noti-
tiam particularem: quam exemplar aeternum debet illustrare: & cum ea in conceptu mentis ad ve-
ritatem synceram percipiendam impressionem facere. Sicut lux corporalis illustrando colores cum eis
facit impressionem ad informandum visum. Vt sic verbum quod non est simillimum neque syncerae veri-
tatis siue etiam veritatis simpliciter expressiuum formatum a sola specie & exemplari accepto a re.
si tamen ad illud exemplar sine adiutorio & impressione exemplaris aeterni verbum aliquod poterit formari: fiat si
millimum & syncerae veritatis: & etiam veritatis simpliciter expressiuum solum ab exemplariaeterno. vn
de de Moyse cuius nullam habemus notitiam particularem per speciem ab ipso abstractam nullum ve
ritatis verbum ad ipsum cognoscendum potest in nobis formari: & cum Petrus vidit eum in trans
figuratione, ex sola specie recepta ab ipso nesciuisset quia Moyses fuisset, nisi specialem de eo reue-
lationem habuisset.

13 ⁋ Ad videndum ergo formationem talis verbi in nobis & mentis informationem
ad cognitionem syncerae veritatis: Sciendum est quod duplex species & exemplar rei debet interius luce
re in mente tanquam ratio & principium cognoscendi rem. Vna species accepta a re quae disponit men
tem ad cognitionem ipsi inhaerendo. Altera vero est quae est causa rei quae non disponit mentem ad co-
gnitionem ei inhaerendo, sed ei illabendo praesentia, & maiori quam inhaerendo in ea lucendo. Istis siqui-
dem duabus speciebus exemplaribus in mente concurrentibus, et ex duabus confecta vna ratione ad in
telligendum rem cuius sunt exemplar mens concipiat verbum veritatis perfecte informatae, ad perfectam
assimulationem veritatis quae est in re in nullo disconvenientis, vt ad modum quo pria veritas sigililauit rem
veritate quam habet in essendo, sigillet etiam mentem ipsam veritate quam habet in eam cognoscendo: vt
eadem idea veritatis qua habet res suam veritatem in se, habeat de ea veritatem ipsa anima, vt sic sit
expressa similitudo verbi ad rem ipsam: & vtriusque ad eius exemplar primum sicut est expressa si
militudo duarum imaginum in diuersis caeris ab eodem sigillo & inter se: & vtriusque ad exemplar commu
ne in ipso sigillo. Et sunt in conceptu huius verbi duo consideranda, vt perfecte discernamus Ba10v
quid agat in ea exemplar temporale, & quid exemplar aeternum. Est enim in eo considerare aliquid
materiale & incompletum, & aliquid formale & completum: vt illud incompletum fiat perfectum
& completum. ex exemplari enim accepto a re habet quod materiale est in ipso: & incompletam similitudinem
ad veritatem rei: sicut ipsum est similitudo rei incompleta: per quam ex puris naturalibus mens nata est concipere ve-
ritatem rei incompletam. Si tamen ad hoc possit ex se sine exemplari aeterno, vt dictum est supra
in quaestione proxima. Ex exemplari autem aeterno recipit complementum & informationem
perfectam vt sit verbum expressae similitudinis ad rem extra: sicut ipsa species aeterni exemplaris
per illius ideam propriam est perfectissima similitudo ad quam res ipsa est producta: & per quam solum
modo habetur de re in mente vel simpliciter vel syncera veritas & infallibilis scientia. Et cum tale ver
bum perfectae veritatis formatum fuerit in anima, est ibi considerare tres veritates sibi correspon-
dentes. Primo veritatem exemplaris diuini. Secundo veritatem rei productae ab illa. Tertio veritatem in con
ceptu mentis ab vtraque expressam: quae est tanquam conformitas vtriusque & ex vtriusque ratione concepta
& menti impressa: qua mens formaliter vera nominatur. Quantum enim est ex parte rei extra ra
tio conceptus illius est species eius apud animam: quantum vero ex parte dei, ratio eius est exem
plar aeternum lucens in eius intelligentia. Et quia ista species accepta a re est imperfecta ratio conce
ptus dicti verbi: lux vero dei est perfecta ratio eius, vt dictum est: Ideo dicit Augustinus i. lib de libero ar-
bitrio, quod in cognitione veritatis rerum veritas aeterna exterius admonet interius docet: de illa nullus
iudicat: sine illa nullus recte iudicat. Admonet quidem per speciem acceptam a re quam ad suam similitudi
nem produxit. secundum quod dicit ibidem libro secundo. Osuauissima lux purgatae mentis sapientia
non cessas innuere nobis quae & quanta sis: & nutus tui sunt omne creaturarum genus. Docet
autem per illam similitudinem eandem qua rem ipsam produxit, vt dispositio cuiuslibet rei in esse
sit sua dispositio in veritate & cognitione. Vnde patet quod peccant qui ponunt quod prima principia &
regulae speculabilium sunt impressiones quaedam a regulis veritatis aeternae: & cum hoc non po-
nunt aliquam aliam impressionem fieri aut informationem in nostris conceptibus a luce aeterna:
quam illam solam quae sit a specie a re accepta adiutorio lucis naturalis ingenitae. nisi enim conceptus
nostri a luce aeterna assistente nobis formarentur, informes manerent nec veritatem vel simpliciter
vel synceram continerent, vt dictum est. Nec potens est lumen naturalis rationis vt ad ipsam con
cipiendam illuminare sufficiat, nisi lumen aeternum ipsum accendat. Et ideo Augustinus docens
inquirere notitiam syncerae veritatis dicit de vera relii. Noli foras ire: in teipsum redi: ratiocinan-
tem animam transcende. illuc ergo tende: vnde ipsum lumen rationis accenditur. Vnde nec bene
dicunt quod Augustinus intendit videri in regulis aeternis illa quae videntur in illis principiis vt a
luce tamen aeterna non impressis.

14
⁋ Ad primum in oppositum quod in illa arte qua temporalia facta sunt formam se-
cundum quam sumus mente conspicimus: Dicendum quod in illa arte tamquam in ratione conspiciendi illam
formam conspicimus non in se, sed in imagine sua quam verbo mentis nostrae imprimit: quod nos conspi
cimus. & hoc est quod dicit Augustinus ix. de triniitate. ca. ix. Cum deum nouimus fit aliqua dei similitudo in
nobis: inferior tamen quia in inferiori natura.

15 ⁋ Per idem dicendum ad secundum quod menti concessum est
illam artem videre in eo quod ab illa impressum est. Sicut sigillum videtur in imagine sua impressa in caera.

16
⁋ Ad tertium dicendum quod lumen materiale modostrat se tam ex recto aspectu a corpore luminoso quam aspe
ctu reflexo ab illo, recte tamen directo ab obstaculo obiecto vtroque modo per quandam necessita-
tem naturae & ideo monstrando alia in eo quod est ratio videndi ea non potest se occultare quin etiam modo
stret se in ratione obiecti. Sed lux diuina non monstrat se nisi voluntarie quando vult: & quibus vult: &
ideo bene potest esse ratio videndi alia: licet non monstret se. & quod non modostrat se non est ex defectu suo
quin possit se summe modostrare. Sed non vult se monstrare nisi dispositis.

17 ⁋ Per idem patet ad quartum
quod non est omnino simile de ista duplici luce.

18 ⁋ Ad quintum quod illam lucem cernimus simplici mentis
intuitu: Dicendum vt dictum est quod cernimus non in se sed in impresso ab ipsa. vel dicendum ad hoc & ad omnia alia
consimilia: quod cernere sumitur hic large pro intellectu attigere quocumque modo siue vt obiectum cognitum siue
vt rationem cognoscendi. & verum est secundum dicta quod videndo alia per istam lucem ipsam attigimus vt rationem cognoscen
di. quod appellatur hic cernere simplici mentis intuitu & conspici et cognosci extedendo huiusmodi nomina.

19 ⁋ Ad
sextum quod lumenhoc tam certum nobis est: quam reliqua certa facit: Dicendum quod verum est: sed alio & alio
modo: quia alia facit nobis certa cognoscendo ea in propria natura: seipsum facit nobis certum cognoscendo ipsum
in verbo cognito iprsso ab ipso. Quod innuit per hoc quod adiugit in eadem auctoritate quasi exponendo quom fe
cit se certum: cum subdit. Si autem aliquis splendor in nobis est quid vera sapientia dicitur, quantuncumque eius per specu
lum & in enigmate capee possumus, oportet eam & ab omnibus corporibus & ab omnibus corporum similitudibus segregemus: Ba11r
llla autem eius certitudo in verbo impresso ab ipsa, reuera est speculum & aenigma & ita cognitio
in ipso est cognitio in speculo & in aenigmate.