Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e923

Sources:

Ba: Badius1520a

B76v

1
CIrca primum arguitur quod solus deus sit doctor sacrae scripturae. Primo sic. Augustinus
dicit. iiii. de doct. Christana In ipsis hominibus & angelis nemo recte discit quae per-
tinent ad viuendum cum deo, nisi fiat a deo docilis. docilis a deo nemo fit nisi
deo docente quae pertinent ad viuendum cum deo. quae pertinent ad viuendum cum deo sunt
ea quae sunt sacrae scripturae. ergo quae sunt sacrae scripturae nemo discit nisi deo do
cente.

2 ⁋ Secundo sic. qui non potest in minus non potest in id quod est magis. Mi-
nus est docere quam discere: quia docens debet esse in actu eius ad quod est discens in
potentia. sed homo ex se non potest hanc scientiam discere: sed quod eam discat hoc habet ex deo, vt vi-
debitur infra. ergo quod eam doceat non potest homo ex se: sed hoc solum est dei docere. ergo &c.

3 ⁋ Con- Ba77r
tra est illud Eph. iiii. Et ipse dedit alios pastores & doctores in aedificationem corporis id est ecclesiae in-
structionem. & hoc non nisi in hac scientia de qua ibi loquitur. ergo &c. i. Et. Timo. ii. dicit Apostolus
vocans se doctorem huius scientiae. Veritatem dico non mentior, doctor gentium in fide & veritate.

4
⁋ In hac quaestione an deus doceat hanc scientiam non est dubium: sed in hoc est
dubitatio maior an homo doceat ipsam: & quomodo eam deus doceat in omni actu discendi: & quo
modo homo. Ad quorum intellectum sciendum iuxta superius determinata, quod deus dicitur doce-
re in quolibet actu discendi etiam in illis quae naturaliter cognosci possunt: qui a instrumenta na-
turalia discendi menti humanae ministrat, quibus omnia etiam quae naturaliter sunt cognoscenda discit
& rerum veritates cognoscit. inter quae sunt intellectus possibilis & lumen agentis: & maxime effi
gies primae veritatis praesidens menti, vt supra expositum est. Ad discendum autem ea quae sunt super
naturaliter cognoscenda, vt sunt ea quae sunt fidei & huius scientiae ista non sufficiunt per se: secun
dum quod sufficiut ad discendum illa quae naturaliter sunt discenda. Immo cum his requiritur lumen su-
perius infusum amplius illustrans: vt sub illo verum supnaturale discere possit: quod nequaquam discere posset
sub solo lumine naturali intellectus & communi praesidentia primae veritatis. Tale autem est lumen
fidei in cognoscendo ea quae sunt fidei: & si aliquid sit superius cognoscibile ad quod lumen fidei non
sufficit ad veritatem illius perspiciendam, adhuc secundum quod infra videbitur, illustratio aliqua cla
rior & superior requiritur.

5 ⁋ Et tunc dicendum ad quaestionem. cum sacrae scripturae veritas excedit no
titiam naturalis rationis: quia est de eis quae sunt fidei, vt dictum est supra: & etiam dicetur infra
ad quorum notitiam deus lumen fidei supernaturale infundit menti humanae, sub quo naturale iu-
dicatorium illustratur intantum vt sufficiat in illis veritatem perspicere: sicut ergo in scientiis naturalibus
dicitur solus deus docere maxime praesidendo menti, vt dictum est supra: similiter dicetur solus deus docere hamno
scientiam menti imprimendo lumen fidei, vel aliquam aliam illustrationem in ea faciendo, quae vt in
fra dicetur sufficiat ad veritates credibilium menti humanae manifestandas. Sed ex parte hominis in discen-
do hanc scientiam & alias aliter contingit & aliter. In scibilibus enim scientiarum rerum naturalium
homo ex rebus naturalibus mediantibus sensibus colligere potest notitiam terminorum, & per se ex illis forma
re conceptus complexos: in quibus per ea quae naturaliter sibi indita sunt, assistente generali illustratione diui-
na, de quae dictum est supra: cognoscere potest veritatem primorum principiorum. ex quibus vlterius potest elicere noti-
tiam posteriorum. Et ideo determinatum fuit supra, quod homo per se sola inuestigatione ex puris naturalibus sine omni
doctore existente potest sibi acquirere scientiam rerum naturalium: & omnium eorum quae subsunt
iudicio naturalis rationis. In doctrina autem huius scientiae secus est, quamquam enim terminos incomplexos
credendorum cognoscit homo per se antequam potest aliquod complexum ex illis credere: qui enim prius ni-
hil intelligit credere non potest: vt qui non intelligit generali notitia quid homo, quid pati, quid
Christus, non potest credere Christum hominem passum. secundum quod dicit Augustinus A de trinita.
Credimus dominum lesum Christum natum de virgine quae Maria vocatur: quid autem sit virgo, &
quid nasci: & quid sit nomen proprium non credimus: sed prorsus nouimus. Complexiones tamen
determinatas credibilium particularium non potest homo per se sibi formare, vt in eis discernat ra
tio an consentiendum eis sit an non, etiam suscepto habitu fidei. nisi cum hoc articuli ei ab aliquo
tanquam credendi proponerentur & suaderentur: & hoc vel adeo interius per inspirationem: sicut Paulo
inspirauit notitiam Euang. aut ab homine vel ab angelo exterius per praedicationem & sacrae scri-
pturae instructionem. Et ideo dicit Augustinus ser id est super Ioan. Per homines ministratae sunt scripturae
nisi enim ista dicerent, vnde omnino cogitaretis non inueniretis. Et licet deus possit interiori inspi-
ratione sufficienter instruere in eis quae fidei sunt & sacrae scripturae: vult tamen illud fieri per homi
nem quantum per ipsum fieri potest. vnde nec vult hoc per angelum facere vt homini reuerentiam
aliquam exhibendam ostendat: & homines fortius vinculo charitatis coniungat. lgitur quia sacram
scripturam ordinate & distincte proponere, & omnino ea quae sunt fidei docere est quodammodo:
modo quo homini docere competit, vt dictum est supra: concedere oportet quod hominem contingit
aliquo modo hanc scientiam docere sicut & alias. Quia tamen eius non est intellectum ad intelligen
dum aliquo modo illuminare: sed solius dei, multo quodminus in hac scientia quam in aliis: quo ad hoc sim
pliciter solius dei est docere hanc scientiam: sicut & quamlibet aliam: & multo specialius, vt dictum
est. Vnde Augustinus postquam dixit quod per homines ministratae sunt scripturae, dicens. Nisi enim ista dicerent
vnde omnino cogitaretis non inueniretis. immediate adiunxit vocando scriptores sacrae scripturae
montes. Ergo ex modotibus (inquit) venit nobis auxilium vt ista audiretis: sed nondum potestis intelli
gere quod audistis: inuocate auxilium a domino qui fecit caelum & terram: quia montes sic potuerunt
loqui vt non possent ipsi illuminare: quia & ipsi illuminati sunt audiendo. loannes qui supra pe
ctus domini discubuit, de pectore domini bibit quod nobis propinaret: Sed propinauit verba, intellectum Ba77v
autem inde debes capere vnde & ipse bibebat qui tibi propinauit, vt inde impleas pectus, vnde impleuit
ille. Hic etiam dicit Orige. super Exo. Quis est ille quem replet deus illo spirimum quo repleuit Moysen & Aaron
vt eodem spiritu illuminatus possit quae per illos sunt gesta disserere: Aliter enim non arbitror expla
nari, nisi eodem spiritu quo gesta sunt disserantur.

6 ⁋ Dicendum igitur quod simpliciter solus deus docet hanc
scientiam, quia ipse solus dat eam intelligi, quod est proprie eam docere. vnde Augustinus super loannem. ser. vii.
Nemo dicat quia alius dedit legem & alius docet eam. Ipse enim illam docet qui eam dedit. Quo ad
aliquid autem vt dictum est: non solum deus docet eam hominem: immo etiam & homocrio, quod & po-
test angelus facere, licet alio modo quam deus, vt dictum est supra de modo docendi simpliciter. Et hoc
est quod dicit Aug. primo de doctri,. christiana. Cornelium Centurionem quamuis exauditas oratio-
nes eius & eleemosynas respectas ei angelus nunciauit, Petro tamen traditum scimus imbuendum
per quem non solum sacramenta perciperet, sed etiam quid credendum, quid sperandum, quid diligendum
esset: audiret. Et poterant vtique omnia haec per angelum fieri, sed abiecta esset humana conditio, si per ho-
mines hominibus deus verbum suum ministrare nolle videretur. Quomodo enim verum esset quod dictum est:
Templum dei sanctum est quod estis vos: si deus de humano templo responsa non redderet, & totum quod homi
nibus discendum tradi vellet, de coelo atque per angelos personaret: Deinde ipsa charitas quae sibi homines
inuicem nodo vnitatis astringit, non haberet aditum refundendorum & quasi miscendorum sibi animo
rum, si homines ab hominibus nihil discerent. Et certe spadonem illum qui Esaiam prophetam legens non in
telligebat, neque ad angelum sed ad apostolum misit: neque per angelum ei id quod non intelligebat expositum
aut diuinitus in mente sine hominis ministerio reuelatum est: sed potius suggestione diuina missus
est ad eum: seditque cum eo Philippus qui nouerat Esaiam, prophetam, eique humanis verbis & lingua quod in
scriptura illa tectum erat aperuit.

7
⁋ Ad primum in oppositum quod nemo discit hanc scripturam nisi fiat a deo docilis
dicendu quod verum est interius ad intellectum huius scientiae illustrando & lumen fidei infunden-
do. per hoc tamen non excluditur ministerium hominis per quid docet exterius vt dictum est.

8 ⁋ Ad secundum
quod homo non potest ex se discere hanc scientiam, quare neque docere: dicendum quod verum est sine adiutorio in
teriori diuini luminis. nihilominus tamen per hoc non excluditur quin homo ministerialiter doceat exte-
rius: Semper tamen deo
principaliter docente interius in omni actu docendi vt dictum est supra.