Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e903

Sources:

Ba: Badius1520a

B75v

1
CIrca tertium arguitur quod auctoritas huius scientiae possit esse contraria ratio-
ni. Primo sic. illa bene sunt contraria quae contraria suadent. auctoritas huius
scientiae & ratio sunt huiusmodi: quia ratio suadet nihil fieri posse nisi quod est secun-
dum naturam: Auctoritas autem huius scientiae suadet fieri posse aliquid con-
tra naturam, quia super illud primae Corinth. ii. Si quis inter vos videtur esse sapiens
in hoc seculo, stultus fiat. dicit Gl. Et deum contra naturam credat posse quod mun-
dus fieri posse negat. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. in epistola Consentii ad Augustinus di Ba76r
citur de haereticis. Non sic errarent si scripturis magis quam suis rationibus accommodare fidem mal
lent. Ducit ergo eos ratio in errorem contra dicta scripturae. Sed quod ducit in errorem contra id
quod sub auctoritate alterius continetur est contrarium auctoritati illius. ergo &c.

3 ⁋ In oppositum est
illud Augustinus ad Marcellum. Si ratio contra diuinarum scripturarum auctoritatem redditur quam
tuncunque acuta fuerit veri similitudine fallit. Nam vera esse non potest. Sed non est ratio si non sit
vera: immo sophisma. ergo &c.

4
⁋ Dicendum ad hoc, supposito quod huic scientiae non subiacet nisi verum, vt pro-
batur multis cap. ix. dist. Decretorum. Aliter enim nulla esset eius auctoritas, vt dictum est in quaestio
ne praecedenti. Supposito etiam ex supra determinatis in quaestione, an veritas huius scientiae contra
rietur veritati alicuius alterius scientiae: quod quaecunque vera sunt iudicio & auctoritate huius scien
tiae, falsa nullo modo esse possunt iudicio rectae rationis & naturalis: sed si ea quae sunt huius scien
tiae, ab aliquo falsa esse creduntur & censentur, hoc est per errorem iudicii & defectum rationis rectae. His inquam super
positis, cum ex eis manifestum sit quod tam auctoritas huius scientiae quam ratio quae recta & vera dici po
test, veritati innitantur: & secundum Philosophum, verum vero contrarium esse non potest: absolute dicen
dum, quod auctoritati huius scripturae ratio nullo modo potest esse contraria. immo omnis ratio recta
ei consonat, quia vero omnia consonant, vt dicitur. i. Ethicorum Siqua autem ratio inueniatur contrariari
auctoritati huius scientiae, non vera neque recta ratio: sed falsa ratio & sophisma debet iudicari. secun
dum quod sufficienter probatum est pluribus rationibus in quaestione supradicta. Et Augustinus in ti id est super Gene.
Respondendum est (inquit) hominibus quid calumniari libris nostrae salutis affectant, vt quicquid de ipsa re-
rum natura veracibus documentis demonstrare potuerint: ostendamus nostris literis non esse contrarium:
quicquod autem his nostris lireis. i. catholicae fidei de quibuslibet suis voluminibus contrarium protulerint: aut ali
qua falsitate ostendamus, aut nulla dubitatione credamus esse falsissimum: & quantum valemus ita
defendamus ad literam, vt qui non rationabiliter moti propter animi prauitatem vel hebetatem credere
ista detractent: nullam tamen inueniant rationem vnde falsa esse convincant: sicut dicit lib. viii. in prin.

5
⁋ Ad primum in oppositum, quod auctoritas huius scientiae & ratio suadent contraria.
dicendum quod non est verum nisi de ratione erronea. Quia autem assumitur quod auctoritas suadet deum posse agere con-
tra naturam: cuius contrarium suadet ratio, quae non suadet secundum naturam: Dicendum quod sicut
secundum Philosophum. ii. Physicae. natura dicitur materia, & natura dicitur forma: & secundum quod dicit. i. de genera
tione, materiae proprium est pati: formae autem agere: Consimiliter a natura quae est forma, dicitur na-
tura actio procedens secundum cursum principiorum naturalium actiuorum: & contra huiusmodi naturam dicitur esse illa
actio quae agit contraria tali actioni: & a natura quae est materia, dicitur natura passio recepta secundum ca-
pacitatem principiorum naturalium passiuorum: & contra huiusmodi naturam dicitur illa passio quae est contraria re
ceptioni naturali. Primo modo deus bene agit contra naturam: quia contrarium effectum illi ad quem principia natu-
ralia actiua naturae nituntur ducere, vt patet in Exechia, quem principia actiua naturalia corruptionis de
ducere nitebantur ad mortem: & deus eum restituit ad sanitatem actione contraria actioni naturae. Sed non es
set recta ratio quae concluderet contrarium huius scilicet quod deus non potuisset eum ad sanitatem reducere:
nec posset esse aliqua actio ad hoc secundum naturam: quia ista actio dei est supra actionnem naturae: & licet
ipsa sit contraria alicui actioni naturali: non tamen sequitur quod recta ratio secundum naturam posset esse contra ipsam:
quia vna actio naturalis bene potest esse contraria alteri ambabus existentibus secundum naturam: vt sunt generatio
& corruptio: & tamen contra neutram potest esse ratio vera secundum naturam. Secundo autem modo deus nihil agit contra
naturam: quia nihil agit in rebus naturalibus nec agere potest, quod natura non potest per principia naturalia rece
ptiua suscipere, quibus creatura subiicitur perfecta obedientia actioni creatoris: ita quod si aliquod impossibile
esset naturam in se recipere, impossibile esset omnino deum id in rerum natura agere: quia quod deus agit in rerum
natura, natura ipsa hoc recipit: & non recipit: nisi quod possibile est eam recipere: quia non est actus nisi cuius est po
tentia, vt dicitur de som. & vi. Vnde si recta ratio secundum naturam ostenderet quod natura n posset tale quid in se recipre
reuera nec deus illud posset agere. Nunc autem nec est recta ratio secundum naturam probans naturam non posse reci
pere: aut deum non posse agere id quod in veritate potest agere & natura recipere. Vnde licet deus in natura agit
quod natura agere non posset: nihil tamen agit in ea contra eam: quia nihil agit in ea quod ipsa non potest recipere
& sic quod agit in ea quasi contra vnam naturam, agit secundum aliam naturam: nihil autem agit contra naturam simplici
ter & omnino. Vnde super illud Ephe. iii. Quae sit dispensatio sacramenti absconditi in deo. dicit Glos. Habet enim
deus in seipso absconsas quorundam factorrum causas quas rebus conditis non inseruit, easque implet non il
lo opere prouidentiae quo naturas substituit vt sint: sed eo quo illas administrat vt voluerit, quas
vt voluit condidit. In mundo enim sunt absconditae rationales causae omnium rerum quae natu-
taliter fiunt: sicut absconditus erat Leui in lumbis Abrahae. Sed in deo sunt absconditae causae Ba76v
eorum quae per gratiam fiunt: siue eorum quae ad haec signanda mirabiliter non naturaliter fiunt.
vt quod de osse viri dormientis facta est mulier. & in locum costae non costa: sed caro suppleta est: non
habuit hoc prima conditio rerum vt fcemina ex eo sic fieret: sed hoc habuit quod sic fieri posset: ne con
tra causas quas voluntate instituit: mutabili voluntate aliquid faceret. Reuera non habuit prima
conditio rerum vt fcemina sic de costa fieret scilicet actiue, virtute qua natura id facere posset: sed ha-
buit vt sic de costa fieri posset scilicet passiue. habuit enim in se potentiam qua reciperet quod natura in ea
agere non posset: sed virtus diuina supernaturalis. vnde ad plura est natura in potentia passiua quam in
actiua. Est etiam deus ad plura in potentia actiua quam sit natura in potentia passiua. Plura enim po-
test per se facere quam natura habet recipere: vel quam sint illa quae ex ea fieri possunt. contra id quod imponi
tur Philosopho. xi. metaphysicae, licet nunquam illud dixit scilicet quod omnes formae quae sunt in motore pri-
mo in actu, sunt in materia prima in potentia. hoc enim est falsissimum. nulla enim fortassis species
animalis perfecti est in materia in potentia, cuius non sunt aliqua indiuidua in actu: quia secun-
dum Philosophum in libro de Plan. natura non cessat nec cessauit generare animalia & plantas & cun-
ctas suas species. Et dicit. xi. metaphysicae, quod perfecta in omni genere entis priora sunt imperfectis: vt
animal semine ex quo generatur. Constat autem quod possibile est deo nouas species animalium &
plantarum quales mundus non habet in se, de nouo creare: licet inaniter philosophantes hic contra-
dicerent: dicendo deum nihil noui posse facere immediate neque aliquid aliud facere in mundo quam quid
iam fecit. De quibus possumus dicere illud Psal. Narrauerunt mihi iniqui fabulationes: sed non vt
lex tua.

6 ⁋ Ad secundum: dicendum quod ratio ducit haereticos in errorem contra auctoritatem huius
scientiae: Dicendum quod dictum illud suam expositionem secum portat & solutionem rationis, non
enim dicit quod non errarent si scripturis magis quam rationibus mallent accommodare fidem: sed signanter ad
dit suis: vt per hoc intelligamus rationes illas quae sunt deficientes. Rationes enim verae non sunt haeretico-
rum, propriae neque nostrae: sed ipsius veritatis & dei: quia deus veritas est. secundum quod dicit Augus.
super Ioan. ser. v. exponens illud Euang. Qui loquitur mendacium de suo loquitur. Non enim (inquit) ha
bet homo de suo nisi mendacium & peccatum. Si quid autem habet homo veritatis ac iustitiae
de deo loquitur. &. xii. confes. Veritas tua: non mea est nec illius aut vllius: sed omnium nostrum. Si ambo vi
demus verum vbi quaeso id videmus: Nec ego vtique in me nec tu in me: sed ambo in ipsa quae supra
mentes nostras est incommutabili veritate. secundum quod hoc expositum est supra. Vel potest dici quod ad
literam Consentius aestimauit quod in sacra scriptura rationes non erant adducendae: sed cauendae quasi
essent omnino causa erroris: & contrariae auctoritati: & dictis sacrae scripturae: non discutiendo ra-
tionem veram a non vera. Vnde etiam Augustinus in quadam epistola ad ipsum super hoc eum reprhendit di
cens. Non ratio: sed falsa ratio cauenda & detestanda est. Nam si ratio vera esset, non vtique erras-
sent haeretici propter eam. & addit. Quapropter sicut non debes omnem vitare sermonem quia est
& sermo falsus: ita non debes vitare omnem rationem quia est & falsa ratio.