Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e892

Sources:

Ba: Badius1520a

B74r

1
CIrca secundum arguitur quod plus credendum est auctoritati huius scientiae quam rationi na-
turali Primo sic. Augustinus dicit id est super Gene. Maior est scripturae auctoritas, quam omnis
humani ingenii perspicacitas. Sed omnis ratio nostra humani ingenii perspicacitati
innititur. Maior ergo est auctoritas huius scripturae quam sit quaelibet ratio sed maiori testimo-
nio magis est credendum. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. illi magis est credendum vbi est cer
tius iudicium veritatis: quia ibi est fortius testimonium. certius iudicium veritatis est
huius scientiae quam in quacunque ratione. certitudo enim iudicii veritatis in auctori-
tate huius scientiae est: quia concordat intellectui diuino. rectitudo autem est iudicii in ratione: quia con-
cordat intellectui humano: & maior est certitudo ex concordantia intellectui diuino quam humano:
quia iste errare potest, ille nequaquam. ergo &c.

3 ⁋ In oppositum arguitur primo sic, non creditur alicuius testi
monio nisi quatenus per ipsum constat de veritate rei. sed magis constat de veritate rei per rationem quam per
auctoritatem quia secundum Augustinus quod credimus debetur auctoritati: quod scimus debetur rationi: & magis
constat de re sciendo quam credendo. ergo &c.

4 ⁋ Secundo sic. nullus credit auctoritati cuiquam nisi quia con- i
stat sibi quod rationabile sit ei credere: hoc autem nulli constat nisi ratione quae persuadetur ei quia auctoritati illi est cre
dendum quod ergo homo credit auctoritati: hoc est propter rationem. sed propter quod vnumquodque tale, & illud
magis. ergo &c.

5
⁋ Dicendum ad hoc: quod licet secundum Augustinus de vera religione auctoritatem ratio
penitus non deserit cum ratione consideratur cui credendum: Summa enim est ipsius iam per rationem co
gnitae perspicuae veritatis auctoritas: sine qua non valet auctoritas, vt dicit in sermone de assum-
ptione: Proprie tamen loquendo ratio & auctoritas in hoc differunt, quoniam auctoritas inquantum au
ctoritas fidem solummodo flagitat. Ratio autem vt ratio est, intelligentiam format. Est igitur ad quaestionem in
telligendum quod quaestio ista de credendo plus auctoritati scripturae vel rationis humanae, non intelligitur
nisi in fidem faciendo de credibili aliquo. Nunc autem ita est vt in sequenti quaestione determinabitur
quod cum sint circa idem recta ratio & fides, omnino concordant: & ambobus rationabile est credere. Ei
dei autem scripturae & ecclesiae rationabile est credere propter dicta in praecedenti quaestione. Rationi siquidem
rationabile est credere: quia ei naturaliter testimonium prhibet mens humana bene disposita. Vnde si for
te per nostram ignorantiam vel intellectus debilitatem aliquando discordare videantur, videndum
est cui eorum securius adhaerendum sit. Et etiam cum ratio est recta & omnino concordat sacrae
scripturae, propter quod illorum magis assentiendum est illi in quo concordant, est quaestio.

6 ⁋ Et est disti
guendum vt supra, quod de duobus alteri magis esse credendum potest intelligi vel ex parte rei creditae, vel ex per
te credentis. Quantum est ex parte rei creditae: dicendum est simpliciter quod magis credendum est auctoritati
scripturae quam cuicumque naturali rationi: quia scriptura ex rectitudine diuinae veritatis conscripta est: quae
in infinitum excedit rectitudinem humanae rationis. vnde & scriptura continet veritates natura-
lem rationem excedentes. Quantum vero est ex parte credentis maiorem dubitationem habet quaestio
cum enim, vt dictum est in praecedenti quaestione, nostrum est considerare cui magis est credendum: &
hoc non possumus facere nisi secundum ea quae nobis suadentur: igitur magis credendum est scripturae vel
rationi. secundum quod ratio alteri eorum suaserit magis esse credendum. Et est hic distiguendum de ratio
ne cui credendum est. Aut enim est ratio veridica quae euidentem veritatem rei ostendit: ita vt nullo modo
intellectus de ea possit venire in dubium: aut non. Si primo modo, tunc ipsa ratio sola nobis ad cre
dendum sibi suadet sufficienter ex ipsius rei euidentia quam nobis ostendit, contra quam nulla valet persua
sio: nec potest talis ratio nisi in veritate fundari. cui si litera scripturae videatur esse contraria, hoc
non est nisi quia male est intellecta. & tunc magis credendum est rationi naturali quam auctoritati Ba74v
scripturae, quo ad illum sensum quem litera praetendit contrarium rationi: & querendus est alius quo
usque inueniatur ille qui rationi congruit: & si non statim possit inueniri, non propter hoc omnino literam
veritatem habere negandum est, vt dicendum est infra.

7 ⁋ Si vero litera scripturae congruat tali rationi:
aut ergo sufficienter nobis persuasum est quod in scriptura viget diuina auctoritas: aut non. Si sic: cum
diuinae veritatis rectitudo maior sit quam rectitudo cuiuslibet rationis humanae naturalis, magis creden-
dum est propter auctoritatem scripturae quam propter rationem naturalem. Si secundo modo, sic quam
tum est ex parte credentis magis credendum est rationi quam cuiuscunque scripturae auctoritati: quia
ratio veridica euidentius rei veritatem ostendit intellectui quam quaecumque auctoritas. & secundum hanc
viam processit tertia ratio Vnde Augustinus in epistiena quae dicitur fundamentum, contra Manichaeos qui promittebant
euidenti ratione sese manifestaturos veritates eorum quae credenda suadebant: & in hoc praeterebant se
auctoritati omnium eorum quae in ecclesia catholica continebantur, enumeratis illis quibus ipse
persuasus erat consentire ecclesiae catholicae, & dimittere Manichaeos, concludens dicit. Ista ergo tot
& tanta nominis christiani clarissima vincula recte hominem tenent credentem in ecclesia catholi
ca, etiam si propter nostrae intelligentiae tarditatem vel vitae meritum veritas nondum se apertissime osten
dat. Apud vos autem vbi nihil horum est quod me inuitet aut teneat, sola personat pollicitatio veritatis. Quae
quidem si tam manifesta modostratur vt in dubio venire non possit, praeponenda est omnibus illis rebus qui
bus in catholica teneor. Si autem tantummodo promittitur & non exhibetur, nemo me mouebit ab ea fide quae
anim meum tot & tantis nexibus christianae religionis astrigit. Et de vera relis. Nunc agitur quibus cre-
dendum sit antequam quisquam sit idoneus ineundae rationis de diuinis & inuisibilibus rebus. Nam & ipsi toio
ni purgatioris animae quae ad perspicuam veritatem paruenit, in eminentia nullo modo auctoritas humana
preponitur. Propter quod contingit quod multa possunt sustineri quasi non contraria fidei, veritate sacrae scri-
pturae super hoc non clare intellecta, vel super hoc nihil determinante: quae postmodum cum cer
ta ratione cognita sint esse falsa, iudicanda sunt fidei esse contraria. secundum quod dicit Augustinus i su-
per Gene. ad literam. Esse lucem corporalem ante caelum, cui succedere nox potuit: tandiu non est con
tra fidem donec veritate certissima refellatur: & tunc iudicandum est esse contra fidem quod in rei verita
te prius erat contra: sed non apparuit: & ideo non iudicabatur esse contra. Et quo ad hoc (dicit Augustinus
tandiu non est contra fidem: licet postmodum incipiat esse contra fidem. vnde continuo subdit. Quod si factum fuerit.
non hoc habebat scriptura diuina: sed hoc senserat humana ignorantia.

8 ⁋ Sed ad talem rationem (non dico solum
de credibilibus quae naturalem rationem excedunt: et ideo ad ea ratio naturalis attingere non potest: sed
etiam de credibilibus quae naturali rationi subsunt) aut impossibile, aut summe difficile est peruenire
secundum quod dicit Augustinus ad Renatum in libro de quantitate animae. Si cupiditatem istam refre
nare non potes qua tibi persuasisti ratione peruenire ad veritatem, multi & longi circuitus tibi to-
lerandi sunt vt te ratio non adducat nisi ea quae sola ratio dicenda est id i. vera ratio: & non solum vera,
sed ita certa & ab omni similitudine falsitatis aliena GSi tamen vllo modo ab homine inueniri po-
test) vt nullae dispositiones falsae aut verisimiles ab ea te possint traducere. Vnde si per impossibile di-
lucida veritate ratio aliquod ostenderet cuius contrarium ad literam sacra scriptura teneret, aut eius
infrigeretur auctoritas, aut mystico intellectu exponeretur. Eo enim solummodo scientiae est aucto
ritas: quia ei subest veritas. Vnde Augustinus in epistola prima ad Hiero. Si ad scripturas sacras ad
missa fuerint vel officiosa mendacia, quid in eis remanebit auctoritatis: quae tandem de scripturis
illis sententia proferetur cuius pondere contentiosae falsitatis obteretur improbitas: quasi dicat. nulla
Vnde quicquid in sacra scriptura verum non potest habere sensum literalem, pro vero sensu mystico po-
nitur & exponendum est. secundum quod dicit Augustinus iii. libro de doctrina Christiana. Cum sensus ad pro-
prietatem verborum si accipiatur absurdus est, quaerendum vtique ne forte illo vel illo tropo dictum.
Si igitur dilucida veritate ratio aliquid ostenderit: quod etiam auctoritate scripturae continetur: dum
tamen non est nobis sic persuasum in scriptura vigere diuinam auctoritatem vt in dubium ve-
nire non possit, magis de eo fides rationi adhibenda est quam auctoritati: quanto intellectus notitia
quae est ex ratione, euidentior est notitia fidei quae est ex auctoritate. Si vero omnino persuasum sue
rit diuinam auctoritatem in scriptura ista vigere vt magis auctoritati scripturae credatur: tunc
faciendum est secundum quod consulit Augustinus dicens in eodem. Quis scripturae consentit nisi qui
audit vel legit pie deferens ei cultum anctoritatis: vt quod obscurum vel absurdum illi sonat non in
de concitet contradictionum certamina: sed oret vt intelligat: beniuolentiam tamen & reueren-
tiam tantae auctoritati exhibendam esse meminerit. de quibus infra habebitur amplius. Si ve-
ro ratio siue propria siue aliena sit talis quod non sic euidenter, & euidentem rei veritatem ostendit
vt circa eam non contingat hominem haesitare: sed magis ei credit persuasus verisimilitudine quam
visa veritate: magis credendum est omnino auctoritati huius scientiae, quam cuicunque ratio- Ba75r
ni humanae, etiam si in eodem concordent. Si enim ratio talis discordet, omnino respuenda est:
quoniam etsi vtrique credat homo, neutri tamen credit de ipsa re per eius euidentiam certificatus:
sed solum alterius vel proprio testimonio suasus. & ideo illi magis credendum, cuius fortius est te
stimonium. Testimonium autem veritatis huius scripturae est veritas diuina cui inititur, & ipse deus.
Testimonium autem rationis talis est mens ipsa humana: quae iudicat rem sic se habere vt ratio ipsa conclu
dit: licet res non euidenter appareat. Nunc autem ita est quod veridica ratione persuasum debet esse menti cu
iuscumque fidelis, vt quantuncumque viuaci ratione aliquid sibi verisimile appareat, dum tamen veritatem euidem
tem non faciat, quod circa idem magis credendum est diuino testimonio in hac scriptura, quia de testimo-
nio diuino certus debet esse quod non possit errare: de testimonio autem mentis suae quandocunque non
ostenditur ei liquida veritas, certus debet esse quod errare poterit. Propter quod dicit Augustinus. ii.
super Genesim. Hoc est verum quod diuina dicit auctoritas: potius quam illud quod humana infir-
mitas coniicit. Et notabiliter dicit coniicit: quia quicquod ratione percipit quae liquidam veritatem non
ostendit, potius coniicit quam intelligentia capit. Propter quod dicit de mo. ecclesiae. Potius audiamus ora
cula nostrasque ratiunculas diuinis subdamus affatibus. Et hoc necessario contingit in omnibus rationi-
bus circa pure credibilia quaecumque excedunt naturalis rationis intelligentiam, quantuncumque enim ratio efsi
cax de eis ab homine proponatur, liquidam eorum veritatem non potest ostendere: quia etsi non desit, ho
mo tamen etsi ei diuinitus proponatur illam capere non sufficit in vita ista. secundum quod dicit Augustinus
super Ioan. par. ii. sermo. xliii. Ea quae in doctrina religionis in quorumlibet hominum notitia legi
mus, si vellet eo modo nobis Christus dicere, sicut ea dicit angelis sanctis, quinam portare homines
possent: Sufficiat autem fortificato intellectu in vita futura: vbi veritates omnium eorum quae nunc
credimus, euidentissima & certissima ratione sciemus. secundum quod dicit Augustinus de quantitate
animae. In ipsa visione atque contemplatione veritatis quae est perfruitio summi & veri boni, plane nunc
ego audeo tibi dicere: nos si cursum quem nobis deus imperat constantissime tenuerimus, peruentu-
ros per veritatem dei atque sapientiam ad illam summam causam, summum auctorem, primum prin-
cipium omnium: quo intellecto tunc agnoscemus quam vera credenda imperata sunt: quam opportune
ac saluberrime apud matrem ecclesiam nutriti fuimus: vt certius non sit nobis solem cum occide
rit oriturum. Quia ergo vt in sequenti quaest. dicetur: veritas rationis & scripturae non possunt esse con-
traria, veridica ratio quae liquidam veritatem ostendit circa ea quae subsunt naturali rationi, prae-
ualet auctoritati scripturae quo ad literam quae contrarium praetendit: ita quod literali sensui non de-
bemus inhaerere: sed mysticum quaerere: quia non literalem illum sensum intendit scriptura, etsi quando
quod illum firmat sibi humana ignorantia. Vnde quia naturali ratione liida constat quod terrae moles
non potest superferri aquis, illud Psal. Qui fundasti terram super iquas, non literaliter vt tota mo-
les terrae natando aquis innitatur exponendum est: quia hoc falsum esse rerum natura indicat: secun
dum quam elementa in suis locis ab auctore naturae naturaliter ordinata sunt: in quo ordine sic res ad
ministrat vt eas proprios motus agere sinat, vt dicit Augustius vii. de ciuita. dei. sed potius mysticum
intellectum ibi scriptura intendit, vt infra dicetur in quaestionibus de doctore scientiae huius. Scripturae autem
huius auctoritas vbi de eius mente homo certus est, praeualet omni humanae rationi: etsi congruat
ei: & illam omnino euacuat quae contrarium praetendit. illa enim omnino veridica esse non potest: sed
falsa & solubilis: etsi infirmitati mentis humanae tam veridica videatur vt eam soluere non possit. secundum
quod dicit Augustinus de baptismo paruulorum. iii. contra Donatistas. Ego (inquit) etsi refellere isto
rum argumenta non valeam video tamen inhaerendum esse his quae in scripturis sunt apertissima
vt ex his reuelentur obscura. Quia igitur secundum Augustinus i. de doct. Christian titubabit fides si diuinarum scriptu
rarum vacillat auctoritas, quisquis auctoritati scripturae sacrae resistit, plus credens suis rationibus
quam illi, tanquam haereticus fidem impugnat. Et si forte aliqui fidem christianam profitentes, contra illa quae
ex scriptura tenet ecclesia, rationibus suis philosophantes scripturam tanquam veridicam defendere
velint: dicendo vbi rationibus suis contrariari videtur, non esse intellectam: sicut secundum Au
gustinum non intelligunt eam qui dicunt terrae molem aquis sustineri: quia dicitur in Psal. Qui funda
sti terram super aquas. hoc reuera est valde temerarium dicere. Cum enim non habent rationem
sic euidentem contra illa quae ecclesia tenet ex scriptura: sicut habent contra id quod moles terrae
sustineatur aqua: quod non diceret tota ecclesia: etsi forte aliqui errantes in scriptura deberent
credere in illis expositoribus scripturae potius quam suae rationi. secundum quod dicit Augustinus de
vtilitate credendi. Si vnaquaeque disciplina quamquam vilis & facilis, vt percipi possit doctorem aut ma-
gistrum requirit, quid temerariae superbiae plenius quam diuinorum sacramentorum libros ab inter-
pretibus suis nolle cognoscere: Et ideo dicit Glossa. Matthaei decimoquarto in principio. Re-
gnum Dei, doctrina euangelii: cui obedire simpliciter sine vlla retractatione debemus. Sicut puer Ba75v
non contradicit doctoribus. Et Augustinus i de sermo. do. in modote. Dum se auctoritati diuinae subdit anima, inde
venit ad diuinarum scripturarum cognitionem. vbi oportet se mitem praebere pietati: ne id quod in-
peritis videtur absurdum vituperare audeat: & peruicacibus concertationibus efficiatur indoci-
lis. Ideo etiam dicit in fine de vtilitate credendi. Quid est aliud ingratum esse opi atque diuino auxilio quam tam
to labore praedicatae veritati velle resistere: Postquam ergo homo catholicam fidem profitendam suscepe
rit, isti scientiae iuxta expositiones ecclesiae, & interpretum catholicorum eius omnino debet crede
re quasi diuino oraculo etiam sine ratione reddita: & nullo modo humana ratione contraire. Quid si
fecerit, dubitandum non esset quin tanquam haereticus in fide haesitet. Homo igitur quisque fidelis qui
per fidem suam huic scientiae credendum fore statuit: & scriptis in ea, & hoc non nisi propter diuinum
testimonium quasi diuino oraculo editis, magis debet credere auctoritati huius scripturae quam cui
quam rationi quantuncunque viuaciter aliquid persuadere videatur. Et ideo auctoritas canonis sacrae
scripturae scriptis quorumlibet hominum quantumcumque rationabiliter loquentium, & rationibus viuaci-
bus dicta sua probantium, praeferri debet. secundum quod probantur haec Decretorum dist. ix. per plurima
capitula: & maxime per Augustinus in capitulo Quis nesciat: & duobus capitulis sequentibus.

9
⁋ Per dicta patent omnia obiecta, praeter vltimum in quo assumitur quod non credi
tur huic scientiae nisi propter rationem. Ad quod est dicendum: quod ratio dupliciter potest se habere ad
auctoritatem huius scientiae. Vno modo quia inducitur ad probandum id quod cauetur auctoritate hu
ius scripturae. Alio modo quia inducitur ad persuadendum quod auctoritati huius scripturae credendum
est. Propter rationem primo modo inductam non creditur huic scientiae: immo magis econuerso, in-
quantum scilicet auctoritas huius scientiae regula debet esse omnis rationis & humanae scientiae, vt dictum
est supra. De ratione autem inducta secundo modo, intelligendum quod credere auctoritati huius scien
tiae propter rationem potest intelligi dupliciter: aut tanquam propter causam per se & sufficientem, sufficien
ter probantem homini quod credere debeat auctoritati eius: aut tanquam propter persuasionem ad credendum
ei inducentem. Primo modo non est verum quod propter rationem creditur auctoritati huius scientiae: quia non posset esse
ratio humana ad hoc sufficiens. tunc ei posset esse sufficiens ratio humana ad probandum de quolibet articulo fidei quod
homo deberet eum credere. Secundo autem modo reuera creditur auctoritati huius scientiae propter rationem, non
enim credit homo huic scientiae: neque ei exhibet auctoritatem nisi quia ratione aliquali suasum est ei, &
rationabile videtur quod ipsi credere debeat. sine tali ei ratione non crederet homo aliquem articulum fidei. Tali etiam
persuasione dicit Augustinus se inductum ad tenendum se intra ecclesiam: & non esse conuertendum
ad Manichaeos. contra epistolam enim fundamenti alloquendo Manichaeos dicit sic. Vt omittam syn-
cerissimam sapientiam quam in ecclesia catholica esse non creditis, multa sunt alia quae in eius gremio
iustissime me tenent: tenet consensio populorum ac gentium: tenet auctoritas miraculis inchoata, spe
nutrita, charitate aucta, vetustate firmata: tenet ab ipsa sede Petri apostoli cui pascendas oues suas
post resurrectionem suam dominus commendauit, vsque ad praesentem episcopum successio: tenet postre
mo ipsum catholicae nomen: quod non sine causa inter tam multas haereses sic ista ecclesia sola obti-
nuit: vt cum omnes haeretici catholicos se dici velint, quaerenti tamen peregrino aliquo vbi ad catholicam
conueniatur, nullus haereticorum vel basilicam suam vel domum audeat ostendere. & tunc se-
quitur auctoritas supradicta. Ista ergo tot &c. Breuiter ergo tali ratione debent nobis esse persua-
ia cuncta quae rationabiliter tenemus. Vnde illud quod tenemus cum propheta: Nisi credideritis non in
telligetis: dicit Augustinus contra Consentium, quod ratione tenemus. secundum quod de hoc habetur au-
ctoritas infra in quaestione an lumen fidei requiratur ad notitiam huius scientiae. Quando autem
creditur alicui auctoritati primo modo propter rationem, sequitur quod magis creditur rationi:
quando autem creditur alicui auctoritati propter rationem secundo modo, illud nequaquam sequitur:
quia illa regula Si simpliciter ad simpliciter &c, non tenet nisi in illis quae sunt causae per se. vnde iam fa
ctus fidelis simpliciter & absolute magis credit fidei & auctoritati huius scientiae quam cuique persua-
sioni: per quam forte inductus est ad credendum, vt dictum est in quaestione proxima.