Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e881

Sources:

Ba: Badius1520a

B73r

1
CIrca primum arguitur quod auctoritati ecclesiae magis est credendum quam auctorita-
ti huius scripturae Primo sic. magis credendum est testi quam illi cui perhibetur testi
monium. huic scripturae perhibetur testimonium per ecclesiam. secundum quod dicitur. ii. Ti-
mo. ii. Tu ergo fili confortare in gratia. Glos. Eidei & sapientiae in te seruanda: &
aliis annuncianda. Quae est in Christo lesu: & quae audisti a me per multos testes:
haec commenda fidelibus hominibus qui idonei sunt & alios docere. ergo &c.

2 ⁋ Se-
cundo sic. Augustinus dicit contra epistolam fundamenti. Ego euangelio non crede
rem nisi me catholicae ecclesiae commoueret auctoritas. sed illi magis est credendum sine quo alteri
non crederetur. ergo &c.

3 ⁋ Contra i. I. Ioan. v. Si testimonium hominum accipimus, testimonium dei l
maius est
. testimonium autem dei est testimonium sacrae scripturae, in qua ipse loquitur. ergo &c.

4
⁋ Dicendum quod ista quaestio de credendo auctoritati ecclesiae vel scripturae non in
telligitur nisi in testificando ea quae sunt fidei. In eis autem quae sunt fidei ita est quod ecclesia & sacra
scriptura in omnibus concordant: & idem testificant scilicet veritatem fidei, in qua ambobus rationabile est crede
re. Scripturae quidem propter auctoritatem Christian, quam veris persuasionibus constat esse in ea, vt in quaestio
ne praecedenti ostensum est. Ecclesiae vero propter ea quae homo videt in ea. secundum quod dicit Au
gust. contra epistolam fundamenti. In catholica ecclesia &c. vsque ibi. Apsod vos autem nihil horum. de quo
supra in quaestione proxima, & infra in quaestione sequenti. Videndum est ergo cui eorum magis in
eis quae sunt fidei credendum sit, quamuis omnino concordent, vt si forte communitatem quae reputabi
tur fore ecclesia, & sacram scripturam discordare in aliquo aliquando contingeret, scire poteri-
mus cui eorum securius adhaerendum sit. Cum igitur credere respicit credentem, & id cui creden-
dum est, credere alteri eorum magis potest intelligi vel ex parte rei creditae, vel ex parte credentis. Si ex
parte rei creditae, distinguendum est. Aut enim intelligitur comparatio scripturae ad ecclesiam quae Ba73v
vere est ecclesia & merito & reputatione. Aut reputatione tantum. Primo modo omnino credendum est aequaliter
scripturae & ecclesiae: quia in nullo discrepare possunt. Secundo autem modo dicendum quod simplici
ter & absolute magis credendum est sacrae scripturae quam ecclesiae: quia veritas ipsa in scriptura immo
biliter & impermutabiliter semper custoditur: nec permittitur cuiquam addere, subtrahere, vel mutare.
Vnde super illud Matthaei. v. Non veni soluere legem: sed adimplere: Chrysostomus dicit de ludaeis
Etsi legem illi nec cogitationibus nec operibus implerent: ipsas tamen literas volebant auctoritate
immobili permanere. nihil enim est aliud adiungi illis. In personis autem ecclesiae mutabilis est & varia-
bilis, vt dissentire fidei possit multitudo illarum: & vel per errorem vel per malitiam a fide discedere: li
cet semper ecclesia in aliquibus iustis stabit. Quantum est ergo ex parte credentis restat quaestio, cui magis ho-
mo credere debet, ecclesiae an scripturae. Vbi primo sciendum secundum quod tactum est in praecedenti quaestio-
ne, quod licet credere debeamus fine ratione reddita de credendis: quia rationem praecedit auctoritas:
& fides praeterit intellectum: tamen oportet nos considerare quibus hominibus vel libris creden-
dum sit ad colendum recte deum. sicut Augustinus dicit de vera relig. Ecclesiae ergo vel scriptu-
rae quantum est ex parte credentis credendum est magis secundum quod recta ratio suaserit rationabi
liter alteri illorum credendum magis. Aliter enim credere vni potius quam alteri temeritatis & leui
tatis esset.

5 ⁋ Est igitur sciendum: quod circa fidem duo sunt consideranda: & ipse habitus fidei: & ipsa
credibilia quae subsunt ei per ipsum cognoscenda. & vtrumque eorum dupliciter: vel quo ad fieri & ge
nerationem eorum, vel quo ad eorum complementum & perfectionem. De habitu fidei quo ad fieri eius
& generationem cum a deo immediate solo dono gratuito infusus est: nihil ad quaestionem: nisi quo ad
hoc quod per scripturae inspectionem vel ecclesiae statum & conuersationem homini aliquo modo possit ra-
tionabiliter persuaderi vt ei videatur assentiendum eis quae scriptura dictat aut ecclesia praedicat:
& sic aliquo modo disponitur de congruo ad susceptionem habitus fidei munere diuino. Et quia ad il
lis assentiendum rectae rationi efficacius suadent facta in ecclesia iustorum quam in lege conscripta, se-
cundum quod dicit Leo papa in sermo. de beato Laurentio: Etsi facilis ad exhortandum sit ratio, efficax ad
suadendum: validiora tamen sunt exempla quam verba & plenius est opere docere quam sermone. hoc modo acce
dens ad fidem magis debet credere auctoritati ecclesiae quam scripturae eius quam apud eam inuenit: quia
facta possunt eum magis certificare quam nuda verba nondum intellecta. Vnde per hunc modum conver-
sus fuit beatus Augustinus secundum quod dicit contra epistolam fundamenti. Euangelio non crederem nisi me catho-
lica ecclesiae commoueret auctoritas. Quibus obtemperaui dicentibus, Crede euangelio. Vnde quod ad
praedicationem beati Ambrosius conuersus fuit secundum quod recitat in libro confeli. suarum, hoc non erat
quia veritatem euangelii praedicauit: sed quia catholicis euangelium praedicantibus prius credidit. vt
dicit ibidem contra epistolam fundamenti, quibus vt credatur maxime in eis quae sunt fidei, plus
suadent facta quam verba. vnde & dixit ludaeis Christus in euangelio. Si mihi non creditis operibus
credite.

6 ⁋ Per hunc eundem modum etiam quo ad primam notitiam eorum quae credenda sunt, plus
ecclesiae quam scripturae credendum est: quia licet habitus fidei diuinitus infusus sit quo potens est homo cogno
scere credendorum veritatem & eis assentire: tamen vt homo cognoscat particularia credenda, opor-
tet quod ei proponantur vel interius occulta inspiratione, vel exterius ecclesiae praedicatione. In quo ma
gis valet praedicatio ecclesiae quam inspectio scripturae: quia distincta magis in ea sit articulorum expli
catio. Hic est quod dicitur de Cornelio Act. xiii. in Glos. quod fidem habuit, & per eam deuenit ad opera. Quia
tamen quae particulariter credenda erant ignorauit, ad eum imbuendum missus est Petrus: non au
tem scriptura aliqua ostensa est ei. Quo ad primam igitur fidei generationem & susceptionem ma
gis valet ecclesiae auctoritas quam scripturae. & ideo rationabile est hominem primo accedentem ad fidem
primo & magis credere ecclesiae quam scripturae: & propter ecclesiam Christo & eius scripturae. Propter quod di
cit Augustinus loquens de conuersione sua in libro de vtilis cre. Nullis me video credidisse nisi populorum
atque gentium confirmatae opinioni ac famae admodum celeberrimae. Cur non igitur apud eos po
tissimum diligentissime requiram quid Christus praeceperit, quorum auctoritate commotus Christum
aliquid vtile praecepisse iam credidi: Vnde quia ad primam fidei generationem summe valet auctori
tas ecclesiae: & humanum testimonium: dicitur. Ro. x. Quomodo credent ei quem non audierunt: Quo-
modo audient sine praedicante
: vbi dicit Glos. q. d. non credent nisi audiant. Et in rei veritate nec olim
aliquis credidit qui non aliquo modo audiuit vel interiori inspiratione vel exteriori praedicatio-
ne. Ad fidem autem iam genitam confirmandam & corroborandam in fideli, maxime valet auctoritas
intellecta sacrae scripturae: cui fidelis adhaeret: etsi videret illos per quos fidem accepat a fide resilire: & per
impossibile totam ecclesiam in aliis a fide discedere. vt possit dicere illud quod Samaritani ad Christum vocati per
mulierem postquam Christum audierunt dixerunt ad eam. Dixerunt enim illud Io. iiii. lam non propter tuam loque
lam credimus: ipsi enim audiuimus & scimus: quia hic est vere Saluator mundi. vbi dicit Glos Ba74r
super illud. Et mansit ibi. Sic quotidie apud illos qui foris sunt: intrat Christus per mulierem id est eccle
siam: & credunt per istam famam: inde apud eos manet scilicet praesens in sacra scriptura, in quae ipse immedia
te loquitur fidelibus. vnde dicitur in alia glossa. Prius audierunt famam: postea compererunt praesentem
Nec satis est, sed apud se manere faciunt, vt ipsius verbis instruantur: quae praeferunt verbis mulieris.
Sic certe fidelis sacra scriptura cognita, & in ipsa Christo inuento: plus verbis Christin in ea credit quam
cuicumque praedicatori, quam etiam ecclesiae testificanti: quia propter illam iam credit ecclesiae: et si ipsa quidem
contraria scripturae diceret ipsi non crederet. & ideo talis robur fidei in auctoritate huius scientiae per-
fectissime consistit. Propter quod dicit Augustinus i de doct. Christia. Titubabit autem fides: si diuinarum
scripturarum vacillat auctoritas. Et ex hoc etiam contingit quod fideles quanto magis in intellectu huius
scientiae proficiunt, tanto firmiores in fide & magis catholici fiunt. secundum quod dicit Augustinus contra
epistolam fundamenti. Intelligentia quanto magis proficiunt, tanto magis catholici esse firmantur.

7 ⁋ Per
haec patent obiecta. Prima enim duo obiecta procedunt in primo membro. obiectum vero in opposi qu
tum procedit in secundo, vt patet inspicienti.