Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e861

Sources:

Ba: Badius1520a

B72r

1
CIrca tertium arguitur: quod propter dei auctoritatem non est credendum huic scientiae.
Primo sic. Fides quae fit ab aliquo principio per medium, sit secundum exigentia medii.
Vnde si maior propositio sit de necessario: & minor de contingenti: quia maior non
facit fidem de conclusione nisi per minorem: conclusio non est nisi de contingenti. Isti
scientiae fides non adhibetur propter dei auctoritatem: nisi mediante testimonio ho
minum: quare cum homines decipi & decipere possunt: non est huic scientiae credendum
ex auctoritate dei: cum sit mediante talium testimonio.

2 ⁋ Secundo sic. propter quod vnumquodque, & illud ma
gis. huius scientiae non creditur deus auctor nisi quia homines hoc testant scilicet prophetae & apostoli. ergo
in hac scientia magis creditur hominum testimonio, quam dei auctoritati, quare cum per hominum testimo
nium absolutum non esset ei credendum: nec propter dei auctoritatem est ei credendum.

3 ⁋ Tertio sic. propter
incertum auctorem nulli scientiae est credendum. Hoc enim est leuitatis. Ecclesi. xix. Qui cito credit: leuis est
corde. Sed quod deus sit auctor huius scientiae incertum est: cum nulla certa ratione vel signo nobis
hoc corstat. ergo &c.

4 ⁋ Contra est illud Augustinus secundo super Ge. Maior est huius scientiae auctoritas
quam omnis humani ingenii perspicacitas. Sed talis auctoritas non potest esse ei nisi a deo auctore:
qui solus est super humanum ingenium: vt vult Augustinus. ergo &c.

5
⁋ Dicendum ad hoc, quod quaestio ista nihil aliud quaerit, quam vtrum rationale sit hominem cre-
dere deum fuisse auctorem huius scientiae: cum (vt videtur fatuis) nullam rationem hoc credendi habeamus
Quorundam enim opinio fuit haereticorum: quod solis testimoniis credere, vel homini, vel scripturae, sine
reddita ratione fatuum esset. sicut recitat Augustinus in principio dialog. ad Felicianum. Et isti
erant Manichaei: qui idcirco irridebant veritatem catholicae fidei: eo quod in ea iuberentur homines
credere: non autem quid esset verum certissima ratione docerentur. vt dicit in retractatione super
libro de vtilitate credendi: in quo sufficienter disputat contra illum errorem: ostendens quoniam hoc: di
cere nihil aliud est quam ad veram religionem sacrilegam viam quaerere: ostendens etiam cum hoc quod recte ca
tholicae disciplinae institutum est: vt accedentibus ad religionem fides persuadeatur ante omnia: secundum
quod probari debet disputando de fide. Nos tamen quibus credere persuadetur sine ratione tradita de
credendis: non sine ratione credere debemus: qua. scilicet rationale nobis videatur esse credendum & persua
denti: & illi cui persuadetur. secundum quod dicit Augustinus de vera relii. Temporalium rerum fides ma
gis credendo quam intelligendo valet. Sed nostrum est considerare quibus vel hominibus vel libris
credendum est: ad colendum recte deum. Et quia cum dictis alicuius non per rationem sed per solam
fidem creditur: hoc maxime sit propter auctoritarem dicentis: restabat igitur (vt dicit de vtili
tate credendi) videre quaenam esset illa auctoritas: cum in tantis dissensionibus sese quis illam
traditurum pollicetur: cum nomen sapientiae etsi nemo palam audeat, plerique tamen ex obliquo
sibi vendicant: licet de rebus ipsis quarum cognitione constat sapientia, inter se dissentiant. Et
hoc est quod quaerit nostra quaestio: an sit rationale credere deum fuisse auctorem huius scientiae: cum
ostensum sit supra quaestione proxima: quod hoc ponendum est, quia si illud constiterit: palam est
quod dicendum ad propositam quaestionem scilicet quod propter dei auctoritatem huic summe credendum est: quia nulla
est maior ea. Secundum quod dicit Augustinus de vtilitate credendi. Fateor me iam Christo credidisse: &
in animo induxisse id esse verum quod ille dixit. etiam si nulla ratione fulciatur. & vt dicit in fine
de Academica Mihi certum est prorsus nusquam a Christi auctoritate discedere. Non enim reperio valentio
rem. Quam rationale autem sit credere auctorem huius scientiae fuisse deum, Augustinus de vera reli. ostendit
ex quatuor. Primo ex miraculorum operatione in eius praedicatione: quia, vt dicit, miraculis
conciliauit auctoritatem: auctoritate meruit fidem: fide attraxit multitudinem: multi-
tudine obtinuit vetustatem: vetustate roborauit religionem deus in Christo visibiliter ope-
rans: quae naturae excedunt facultatem, caecos illuminando: morbos curando: daemonia pellendo:
mortuos suscitando: secreta conscientiarum rimando: mentes idiotarum ad secretissima sapientiae
illuminando: & ad diuersa linguarum genera loquendum subito instruendo: & caetera huiusmodi. Primo rationa
biliter auctoritatem per hoc sibi comperauit: vt sibi crederetur in eis quae supernaturaliter cogitanda doceret. Ba72v
Secundo ex hoc maxime rationabile est credere huius scientiae auctorem fuisse deum in Christo: quod
nihil terrenum, nihil quod carnis & voluptatis erat praedicauit: sed quae paupertatis, abstinentiae
& asperitatis: & quod nihil eorum quae sensus attingit, pro deo colendum docuit. Tertio patet idem
quod secundum doctrinam eius imperitum vulgus credit & praedicat: seruat prpetua ieiunia: contemnit con
iugia: cruces ac flammas negligit: patrimonia paupibus distribuit. Quarto patet idem eo quod tam hu
milem doctrinam Christi per apostolorum itinera: per martyrum contumelias, cruces, & sanguinem: per
sanctorum praedicatam vitam totus fere mundus conuersus est: quod per philosophos & eorum doctrinam perspi
cacem fieri non potuit. Secundum quod dicit Augustinus de vera reli. Sapientes quos philosophos vocant
scholas habebant dissidentes & templa communia. Non enim populos vel sacerdotes latebat de
deorum natura quam diuersa sentirent: cum suam quisque opinionem publice confiteri non formi
daret: atque omnibus si posset persuadere moliretur: omnes tamen cum sectatoribus suis ad sacra
communia nullo prohibente veniebant. Et satis apparet aliud eos in religione sumpsisse cum populo:
aliud eodem ipso populo audiente defendisse priuatim. Non enim sic isti nati erant, vt opinionem
populorum suorum ad verum cultum veri dei a simulacrorum superstitione: atque ab huius mundi
vanitate conuerterent. Illud tamen fidentissime dixerim pace horum omnium qui eorum libros per
tinaciter diligunt: Christianis temporibus quaenam religio potissimum tenenda sit: Si enim Plato
ipse viueret: et si quis eius discipulus cum sibi ab illo persuaderetur: non corporeis oculis sed
pura mente veritatem videri: ad quam percipiendam nihil magis impedire, quam vitam libidinibus de-
ditam: quamobrem sanandum esse animum ad intuendum incommutabilem formam: ab eo quaereret: vtrum
si quisquam existeret vir magnus atque diuinus qui talia populis persuaderet credenda, saltem si per-
cipere non valerent eum diuinis honoribus dignum iudicaret: Responderet (credo) ille non posse
ab homine hoc fieri: nisi quem forte ipsa dei sapientia ab ipsa rerum natura exceptum: nec hominum
magisterio, sed intima illustratione a cunabulis illustratum tanta illuminaret gratia: tanta firmi-
tate roboraret: tanta denique maiestate subueheret: vt omnia contemnendo quae praui homines
cupiunt: & omnia perpetiendo quae horrescunt: & omnia faciendo quae mirantur: genus huma
num ad tam salubrem fidem summo amore, atque auctoritate conuerteret. & caetera quae prolixe per-
tractat vsque ibi: Nam tertio vitio curiositatis. legant in originali qui voluerint. Haec ergo & huiusmodi
ad rationabiliter credendum huic scientiae propter dei auctoritatem sufficientia debent esse indicia: non
solum pro tempore ecclesiae primitiuae, sed etiam pro toto ecclesiae discursu vsque in finem: licet de cae-
tero non fiant, quia vt dicit de vera relii. facta sunt tunc opportunitate: vt his multitudine cre
dentium congregata atque propagata: in ipsos mores vtilis conuerteretur auctoritas. Mores enim
tantum valent ad obtinendum hominum mentes: vt etiam quae in his praua sunt improbare citius at
quod detestari quam deserere possimus. Et licet per prophetas & apostolos intermedios ista doctrina
tradita sit, & auctoritate eorum diuina auctoritas nobis in eis credita est, tamen propter Christi au
ctoritatem, immo dei in Christo, ei ipsi principaliter credendum est, quoniam ita est in agentibus per ordinem
ad aliquem effectum determinatum: quod nullum mediorum dicitur esse agens per se: nisi quia agit in virtu-
te primi agentis. aliter enim iudicaretur agens per accidens. Primum enim semper est causa eorum quae
sunt post: vt calidum in igne est prima causa calefaciendi: & per consequens causa calefactionis in
vnoquoque. vt dicitur. ii. Metaph. Et ideo primum dicitur esse magis agens & principalius. secundum
quod dicit prima propositio de causis: Omnis causa primaria plus influit in effectum quam causa secunda
ria. Quare cum vnumquodque sicut se habet ad esse: ita & ad cognitionem: sicut effectus non habet
esse per medium nisi propter primum: similiter certa cognitio non habetur de effectu per aliquod me
diorum nisi ex virtute primi agentis. lta quod per illud magis & principalius certitudo notitiae ha
betur de eodem quam per aliquod aliud. Quare cum sacra scriptura directa sit humano generi a
deo per medios prophetas & apostolos & eorum successores: certitudo notitiae veritatis huius
scientiae non potest attribui alicui mediorum nisi quia in ipso cognoscitur primum dirigens scilicet virtus
diuina refulgens in miraculis circa medios ad nos scientiam istam deferentes. Ideo absolute di-
cendum quod huic scientiae principaliter credendum est propter dei auctoritatem, & nulli alii. nisi in
quantum ex virtute dei refulgente circa ipsum constet eum mediatorem dei in hoc fuisse.

6
⁋ Ad primum in oppositum, quod agens primum non facit fidem nisi secundum exigentiam
medii: Dicendum quod est medium quod virtutem primi contrahit: & ad se trahit. In talibus
primum non facit fidem nisi secundum exigentiam medii. Sicut agens primum in naturalibus non agit
nisi secundum exigentiam medii: quia medium habet propriam virtutem agendi qua determinat pri-
mun. Est autem aliud medium quod determinatur per virtutem primi: quod nec agit nisi virtute primi: quia Ba73r
non habet virtutem propriam nisi determinatam secundum exigentiam primi. sicut in syllogismis
vbi est maior de necessario quae determinat minorem de inesse vt sequatur conclusio de necessario
Tale agens licet de se nullam faceret certitudinem, quale est secundum se omne humanum testimo
nium: per virtutem tamen primi agentis circa ipsum bene facit fidem: & etiam ipsum primum per
medium: sicut contingit in proposito, vt dictum est.

7 ⁋ Ad secundum, quod deus non creditur esse auctor
huius scientiae nisi quia homo hoc testificatur: dicendum quod non creditur deus esse auctor huius
scientiae quia homines hoc testati sint inquantum homines nudo testimonio humano: sed inquan
tum circa eos effulsit virtus diuina: & ita deus eis & sibi ipsi in eis testimonium perhibuit. Quia autem cre
dimus posterioribus circa quos non apparent virtutes diuinae, hoc est quia non praedicant alia quam quae
illi in scriptis certissimis reliquerunt: quae constat per medios in nullo fuisse vitiata ex consensio-
ne concordi in eis omnium succedentium vsque ad tempora nostra.

8 ⁋ Ad tertium quod deum esse au-
ctorem huius scientiae incertum est: Dicendum quod non est verum. huius enim fidem faciunt illa quae
circa primos praedicatores huius scientiae operatus est, qui hoc testificati sunt: & etiam quae opera
tus est circa vniuersalem ecclesiam vsque ad tempora nostra: propter quae credendum esset ipsi ecclesiae
etsi non esset testimonium ipsius scripturae. secundum quod dicit Augustinus contra epistolam fundamen-
ti. In catholica ecclesia vt omittam syncerissimam sapientiam multa sunt quae in eius gremio iustissime
me teneant: tenet consensio populorum ac gentium: tenet auctoritas miraculis inchoata, spe nutri
ta, charitate aucta, vetustate firmata: tenet ab ipsa sede Petri Apostoli cui pascendas oues post resur
rectionem dominus commendabat, vsque ad praesentem episcopum successio sacerdotum: tenet postre-
mo ipsum catholicae nomen, quod non sine causa inter tam multas haereses sic ista ecclesia sola obti
nuit. Non est igitur incerta dei auctoritas circa hanc scripturam: nec leuitatis est ei credere.