Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e850

Sources:

Ba: Badius1520a

B71r

1
CIrca secundum arguitur: quod homo debet dici auctor huius scientiae: non
ld eus. Primo sic. Ille debet dici auctor scientiae, cuius testimonio scientiae cre
ditur: quia secundum Augustinum: quod credimus debetur auctoritati. Sed
hominis testimonio creditur huic scientiae. ergo &c. Probatio mediae est per
Augustinum. xi. de trinitate. vbi dicit. De inuisibilibus quae a nostro sensu interio
re remota sunt his nos oportet credere, quid haec in illo incorporeo lumine dis-
posita didicere: illi erant homines, prophetae, apostoli, & eorum successores. ergo &c.

2 ⁋ Secundo
sic. Ille non dicitur auctor operis qui exemplar ostendit ad quod faciendum est: sed qui opus ad
exemplar describit. Sicut patet in artificiali imaginis descriptione: & in scientiis philosophorum.
de quibus dicit Apostolus. Roma. i. Deus illis reuelauit, quarum ipsi tamen auctores dicuntur: quia re
uelata descripserunt. Quare cum hanc scientiam deus solum reuelauit velut exemplar ad quod eandem
descripserunt, auctores vere huius scientiae debent dici: ergo non deus. Quia deus filius siue Christus:
arguitur per Augustinum: qui dicit. xi. de ciuitate dei. ldem ipse deus & homo prius per pro
phetas: deinde per semetipsum: postea per apostolos: quantum satis iudicauit loquutus, scri-
pturam condidit quae canonica appellatur. Sed talis debet dici auctor: & alii ministri. ergo
&c. Quia spiritus sanctus, videtur per illud quod dicitur. ii. Pe. i. Non voluntate humana ali-
quando allata est prophetia: sed spiritu sancto inspirati loquuti sunt sancti dei homines. eius-
dem autem inspiratione locuti sunt & conscripserunt hanc scientiam: ille autem cuius inspi-
ratione scientia conscribitur debet dici auctor eius. ergo &c. Quia pater: arguitur per illud quod
dicitur loannis. vii. a Christo. Mea doctrina non est mea: sed eius qui me misit. Qui illum misit
pater est: doctrina ergo Christi principaliter est patris. cuius principaliter est doctrina, ille au-
ctor eius est. ergo &c.

3
⁋ Dicendum ad hoc: quod in artificialibus vbi est vnus artifex qui opus dirigit &
regulat: & alius manu opeans secundum regulas ab artifice traditas: manu opeans non dicitur auctor
operis: sed artifex. Maxime ob hoc, quia hic rationes & regulas operandorum nouit: ille autem non: vt
dicitur in primo Metaph. Similiter ergo erit in aliis artibus & scientiis. quod secundum quod describens
artem nouit vel non nouit regulas artis. secundum hoc debet dici auctor artis: vel non auctor: vt ille
qui per se nouit rationes & regulas artis: quas alteri describendas dictat & proponit: & quid eas de se no
uit, debet dici auctor principalis & primus scientiae: non autem qui eam immediate describit. Nunc Ba71v
autem ita est quod rationes & regulas huius scientiae solus deus per se & de se nouit: nec potuit cre
atura vlla ex puris naturalibus ad eas attingere: sed solum secundum regulas & rationes eius sibi in
spiratas a deo prophetae & apostoli eam conscripserunt: & conscribere potuerunt. Secundum quod dicit
Augustinus in principio super Ioan. circa expositionem illius. In principio erat verbum. Dicere
(inquit) vt est quis potest: audeo dicere fratres mei: nec ipse forsitan loannes dixit vt est: sed vt
potuit: quia de deo homo dixit: & quidem inspiratus a deo. Sed tamen homo quia inspiratus,
dixit aliquid. Si non inspiratus esset: dixisset nihil. Quia vero homo inspiratus: non totum quod
est dixit: sed quod potuit homo dixit. Et vt hoc intelligatur esse generale in omnibus docto-
ribus & scriptoribus sacrae scripturae: continuo subiungit. d. Erat enim iste loannes de illis mon
tibus: de quibus scriptum est. Suscipiant modotes pacem populo: & colles iustitiam. Quae est iustitia quam
colles accipiunt: fides: quia iustus ex fide viuit. Montes sunt excelsae animae. Colles sunt paruulae
animae. Non autem acciperent minores animae fidem: nisi maiores animae quae montes dictae sunt:
ab ipsa illustrarentur: vt possint puulis traiicere quod possint capere. Solus ergo deus proprie potest
dici auctor huius scientiae. Quia tamen vt dicit ibidem, per homines ministratae sunt scripturae, qui
eas conscripserunt, & contemplati sunt ipsam sapientiam quantum potuit humanis cordibus con
tingi: & sic regulas artis huius quam conscripserunt, persectissime intellexerunt: sicut inferius
amplius declarabitur: non solum organa & canalia: vt per quae transierunt verba huius scientiae:
aut tamquam manu artifices siue pictores inquantum ipsam conscripserunt: immo veri licet secundarii de
bent dici auctores ex thesauro artis sibi infusae eam describentes. Sicut descripserunt philosophis ar-
tesi ex thesauro artis a se acquisitae. Reducitur autem auctoritas huius scientiae ad diuinam au
ctoritatem: non philosophicae: licet omnes quadam illustratione diuina sunt acquisitae: vt dictum est supra
quia ista sine omni humani ingenii cooperatione primo habita est ex sola auctoritate diuinae in
pirationis. Scientiae autem philosophicae non sine cooperatione humani ingenii in sua prima inuentione.
Vnde & quo ad hoc infallibilis est veritas huius scientiae: quia habetur ex sola diuina auctoritate:
Fallibiles autem sunt in pluribus scientiae philosophicae: quia dependent ab inuestigatione rationis humanae. Pro
pter quod dicit Augustinus ii. super Ge. quod maior est huius scientiae auctoritas quam omnis humani ingenii per
spicacitas. Intantum etiam dependet veritas huius scientiae a diuinae auctoritatis inspiratione: vt
non solum homines conscribentes hanc scientiam per inspirationem conciperent sententias conscri
bendas: sed etiam verborum qualitatem ac formam. Secundum quod dicit Gl. super illud. ii. De. i. Non voluntate
humana allata est aliquando prophetia &c. Attendite (inquit) prophetico sermoni. Nam a deo est. Quod
potest probari: quia prophetia non est talibus verbis & tali modo locutionis scripta quali vtun-
tur homines in locutione sua: & quali seculares literae sunt compositae. Et vere non erat locutio pro
phetarum secundum suam vel audientium: sed secundum voluntatem spiritus sancti qui loquebatur in illis.
Sicut enim in prophetarum potestate non erat semper hre spiritum, semper futura praedicere: lta non erat pote
statis eorum vt quaecumque vellent, docerent. Sed ea sola docebant quae a spiritu didicerant. Deus igitur
principalis & solus vere est auctor huius scientiae: licet per hominem sit descripta: vt possit quo
ad hoc homo dici auctor eius secundarius & ministerialis. Et quod deus principalis auctor dicitur huius scientiae, hoc
diuersimode attribuitur toti trinitati & singulis personis in trinitate. Dicitur enim auctor princi
palis deus trinitas: quia actio reuelationis siue inspirationis, eo quod est respectu creaturae, commu
nis est toti trinitati. Sed quia hoc quod agunt filius & spiritus sanctus: sicut & hoc quod sunt, habent
a patre: ideo principalitas auctoritatis huius scientiae: sicut & cuiuslibet alterius diuini opeis, attri
buenda est deo patri. Secundum quod dicitur Matth. xvi. Caro & sanguis non reuelauit tibi: sed pater meus
qui est in caelis. vbi dicit Gl. Qui illuminat mentes sanctorum. Ipsa autem scientia quae per reuelationem
conscripta est: quia appropriatur filio: & similiter ipsa reuelatio: quo ad hoc principalis auctoritas hu
ius scientiae attribuitur filio. Ipsa etiam reuelatio quia non nisi ex dono procedit: quod appropria
tur spiritui sancto: quo ad hoc auctoritas haec attribuitur spiritui sancto. Et secundum hoc diuersi
mode deo attribuitur auctoritas huius scientiae.

4
⁋ Ad primum in oppositum: quod hominis testimonio creditur in hac scientia: dicendum
quod verum est: sed non propter se: sed propter diuinam auctoritatem circa ipsum: manifestantem se in signis
& miraculis. Secundum quod dicitur Matthicorum. vlti. Illi autem profecti praedicauerunt vbique domino cooperante: &
sermonem confirmante sequentibus signis. Et ideo non ipsi auctoritas attribuenda est.

5 ⁋ Ad se-
cundum: quod non est auctor ostendens exemplar operis: sed opeans iuxta illud: dicendum quod verum
est quando est ostendens exemplar purum: nec ondit regulas operandi: sed eas habet penes se ope-
rans. Sicut cum pictori ostenditur imago: ad quam ipse aspiciens per artem depingendi quam
habet penes se, depingit consimilem. Sic & philosophis ostensum est exemplar creaturae factae Ba72r
secundum artem diuinae legis: in qua animaduerterunt rationes & regulas artium philosophicarum de crea
turis. Et ideo licet deus illis reuelauit, exemplar creaturae eis ostendendo, & naturalem indu-
striam inuestgandi tribuendo: etiam forte cum hoc & eos radio lucis increatae illustrando: sine quo ve
ritas conspici non potest, vt habitum est supra: proprie tamen dicuntur auctores suarum scientiarum: quia rationes
suarum scientiarum eis explicite sine propriae indagationis industria non reuelauit: Sicut reuelauit
rationes huius scientiae prophetis & aphilersolis. Et ideo auctores huius scientiae principales dici non possunt:
sicut dicuntur philosophi suarum scientiarum. Aliae rationes patent iuxta dictam determinationem.