Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e839

Sources:

Ba: Badius1520a

B70r

1
Irca primum arguitur: quod non sit idem auctor vtriusque testamenti.

2 ⁋ Primo
sic. Sapientis non est mutare quod statuit: quia variatio actionis est nota impro
uisionis. Cum ergo varium & diuersum est nouum testamentum a veteri: qui
statuit vetus, non statuit nouum.

3 ⁋ Secundo sic. eiusdem non est statuere contraria.
Statuta nouae legis contraria sunt statutis veteris legis. ibi enim dicitur: Oculum
pro oculo: hic dicitur: Qui te percusserit in vnam maxillam, praebe ei & alteram. ergo
&c.

4 ⁋ Tertio sic. ab optimo praecepta crudelitatis non procedunt, sed misericordiae: praecepta veteris te
stamenti sunt crudelitatis: vt patet, oculum pro oculo. Cum ergo optimus sit auctor noui testamenti:
quod patet in praeceptis misericordiae quae sunt in nouo testamento: ille non est auctor veteris.

5 ⁋ Quarto
sic. Matth. v. Sit sermo vester est est: non non. quod amplius est a malo est. sed amplius erat quod in lege erat
praeceptum, cum dictum est. Reddes domino iuramenta tua. ergo illud erat a malo. Sed quod a malo est: non est
a deo bono statutum. ergo &c.

6 ⁋ Quinto sic. ille non est auctor bonus qui non dat praecepta bona:
talis erat auctor vete. test. Exe. xx. Ego dedi eis praecepta non bona, & iudicia in quibus non
viuent: & pollui eos in muneribus suis. ergo &c.

7 ⁋ Contra. super illud apostoli ad Gali. Abraham
duos habuit filios. dicit Chrysost. Sicut ergo diuersae sunt foeminae, sed vir vnus vtriusque: Sic &
duo sunt testamenta: vnus vero vtriusque legis est conditor.

8
⁋ Dicendum secundum quod recitat Augustinus in li. de haeresibus. Manichaei deum qui legen
per Moysem dedit: & Hebraeis locutus est: dicunt non esse verum deum: sed vnum ex principibus tene- Ba70v
brarum: & illum condidisse vetus testamentum. Deum autem verum condidisse nouum non vetus, quorum
rationes ad hoc supra inductae sunt. Quorum error tam absurdus est: quod improbatione non indi
get neque dignus est. Non enim est sapientis contra quamlibet positionem fatuam disputare. constat
enim quod inimicus humani generis princeps tenebrarum leges salubres hominibus non daret:
maxime quae ipsum hominem ad seruiendum deo vero ordinarent. Cum etiam secundum Manichaeos contra
rii erant principes tenebrarum, & deus lucis: & adinuicem non cessabant pugnare: Sed potius si
posset talis praecepta legis peruerteret. Quare cum huiusmodi leges & praecepta plurima de vno vero
deo colendo: & proximum diligendo contineat vetus testamentum: nullo modo fatendum est: ipsum
esse conscriptum ab aliquo principe tenebrarum: vel contrario vni deo vero. Propter quod dicit
Chrysost. si haec ab initio diaboli lex fuisset: numquam intantum profecisset. nisi enim illa praeissent: non tam
facile ista fuissent secuta. Si a diabolo esset vetus testamentum: nequaquam simulacra coli vetuisset:
ex aduerso autem sui cultum etiam praecepisset. hoc enim diabolus fieri volebat. Eirmiter ergo credendum
est ab illo esse conscriptum & editum vetus testamentum a quo et nouum. Maxime cum secundum Au
gustinum. xvi. de civitate dit Vetus testamentum non est aliud nisi noui occultatio: & nouum non est aliud
nisi veteris reuelatio. & ideo dicit super Io. Ille dedit legem qui dedit gratiam. Sed legem per
seruum misit: cum gratia ipse descendit. Vnde dicitur Numeri. xxxii. de tabulis veteris testa-
menti: quia scriptura dei erat sculpta in tabulis. Nos igitur (vt dicit Chrysostomus super Matthicorum
vnum atque eundem vtriusque testamenti asserimus conditorem: qui ad varias hominum vtilitates
vtrumque testamentum diuersis tporibus dispensauit. Quod manifeste testatus est Hieremi. xxxi. cum dixit
in persona domini. Eeriam domui lsrael, & domui luda fpedus nouum: non secundum pactum quod pe
pigi cum patribus vestris &c. Qui ergo pepigit cum patribus in veteri testamento, pactum fe-
cit cum filiis in nouo testamento.

9
⁋ Ad primum in oppositum: quod sapientis non est mutare quid statuit: Dicendum quod sa
piens aliquando aliquid statuit propter id quid est in se rectum & perfectum: aliud vero statuit quia
congruum & vtile alii. Quid statuit primo modo non mutat. Sic autem statuit praecepta nouae legis: cui
nulla alia supuentura sunt: vt dictum est supra. Quod vero statuit secundo modo, bene mutat. Sicut me-
dicus statuit diaetam convalescenti, quam mutat cum convalescens confirmatus est in sanitate: & sic statuit
deus vetus testamentum tanquam veteri populo congruum: cui non posset conpetere nouum, quod postmodum
conpetens fuit nouo ppistso, vt dictum est supra. Et hoc est quod dicit Augustinus de vera rel. Quicumque ideo
negat vtrumque testamentum ab vno deo esse: quia non eisdem sacramentis tenetur populus ntur: quibus ludaei te
nebantur, potest dicere non posse fieri vt idem paterfamilias iustissimus aliud imperet eis quibus seruitu
tem duriorem vtilem iudicat, aliud eis quos in filiorum gradum adoptare dignatur. Si autem praece
pta vitae mouent: quod in veteri lege minora sunt, in euangelio maiora: et ideo putant non ad vnum
deum vtraque pertinere: potius putent se perturbari cum medicus alia per ministros suos im-
becillioribus praecipiat: alia per seipsum, valentibus. Vt enim ars medicinae cum eadem maneat:
neque vllo pacto ipsa mutetur: mutat tamen praecepta: quia mutabilis est valetudo: ita & diui
na prouidentia cum sit ipsa omnino immutabilis, mutabili tamen creaturae subuenit, & pro diuer
sitate morborum alias alia iubet ac vetat.

10 ⁋ Ad secundum: quod idem non statuit contraria: dicendum quod scri
ptura in nullo continet contraria. tunc enim contineret falsa: cum contraria non possint simul
esse vera: licet illud opinati sunt Manichaei: secundum plura capitula quae inducunt, quasi contraria
vtriusque legis, quae Augustinus ostendit concordantia in i. contra Adamantium & contra Faustum. Vnde quid
ibi praecipitur, oculum pro oculo, non est contrarium illi quod hic dicitur. Si quis te percusserit in
vna maxilla: praebe. &c. Nam vt dicit Chrysostomus, illud praecepit vt percussori timorem in-
cuteret: Hoc vero praecepit vt percussum ad tolerantiam praeparet: percussorem supplicio ter-
rendo: & percussum virtute patientiae consolidando. & hoc congruebat vtrique tempori & vtrique po
pulo: vt patet ex supradictis.

11 ⁋ Ad tertium: quod ab optimo non procedunt praecepta crudelita-
tis: dicendum quod licet lex antiqua dicta sit lex crudelitatis propter edicta dura valde: tamen erat
lex benignitatis: aspiciendo ad intentionem legislatoris: & statum populi veteris. Vnde Chry
sostomus loquens de praecepto Talionis dicit. Illud praecepit non vt mutuo nobis oculos eru
amus: sed vt innocentes manus contineamus. Nihil enim aliud intendebat legislator per prae-
cepta vtriusque testamenti: quam homines ad pacem & ad concordiam trahere: ad quam illos opor
tebat compellere tanquam induratos peccatis timore pcenae: & ita per dura praecepta: Istos autem
tanquam virtuti aptos: ad idem competebat trahere amore iustitiae: & ita per praecepta lenita-
tis. Vnde & Augustinus de vtilitate credendi. Illam legem dicimus vtiliter esse latam: quod Ba71r
homines qui reuocari a peccatis ratione non poterant, tali lege coercendi erant scilicet poenarum
quae videri a stultis possunt minis & terroribus. a quibus gratia Christi cum liberat, legem il
lam non damnat: sed obtemperare suae charitati non seruire timori legis inuitat. Lex enim pae-
dagogus noster in Christo erat. Ille igitur paedagogum dedit hominibus quem timerent, qui ma
gistrum postea quem diligerent.

12 ⁋ Ad quartum: Quod amplius est, a malo est: Dicendum quod l a malo
non supponit ibi pro legis institutore: vt dixerunt Manichaei: sed pro institutionis occasione:
quia vt dicit Chrysostomus: accipientium legem infirmitas exigebat. Et similiter vt dicit super
Matthic. v. nunc iurare a malo est. i. ab infirmitate non iurantis: sed qui iurare cogit. Vel stat ibi
pro legis imperfectione. Vnde Chrysostomus. Sic Christus a malo esse dixit: non vt ostenderet
ex diabolo esse: veterem legem: sed vt vehementer ab antiqua vilitate reuocaret. Sicut ma-
milla nutricis cum omne suum impleuerit officium, & puerum ad mensuram firmioris aeta-
tis adduxerit: inutilis iam esse videtur: & parentes qui prius eam necessariam esse filio iudica:
bant, illam irrisionibus prosequuntur.

13 ⁋ Ad quintum: quod dedit eis praecepta bona: Dicendum quod
praecepta veteris testamenti erant non bona simpliciter propter legis permissiones quae ma-
lae erant simpliciter: et ideo non obseruandae in noua lege: videlicet vt cum libello repudii vxorem di
mittere, odio habere inimicum, & caetera huiusmodi. Illi tamen populo bona erant: quia congruem
tia ei: & ideo permissa. Velut econtrario (vt dicit Chrysostomus) portari in humeris in prima
aetate bonum est: postea vero miserrimum: lacte nutriri ad mamillam, in initio vtile: postea ve
ro perniciosum. Vel secundum aliam Gl. Exe. xx. Praecepta quae erant bona in se: mala erant transgres
soribus. Sicut & lex bona mala erat transgredienti. & hoc per occasionem: vt dicitur Ro. vii.
vel secundum aliam Gl. illud intelligitur de praeceptis cerimonialibus: quae post idololatriam ludaeo
rum deo iussa sunt offerri potius quam idolis: quae non erant per se bona: nec tamen mala quando
deo offerebantur. & ita semper in bonum & a bono deo sunt data.