Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e83

Sources:

Ba: Badius1520a

B3v

1
CIrca secundum arguitur quod non contingit hominem aliquid scire ex sola naturali industria
sine speciali illustratione diuina. primo sic. ii. Cor. iii. dicit Apostolus Non sumus suffi-
cientes cognoscere aliquid ex nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex deo est, non
est autem perceptio veritatis nisi cognitione: ergo sufficientia ad percipiendum veritatem
non est nobis nisi ex demo: sed hoc non nisi ex illustratione speciali alicuius luminis di
uini: quia omne quid percipitur in lumine percipitur. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. super illud. i. Cor.
xii. Nemo potest dicere domins lesus nisi in Spum scton. dicit Ambro. Verum a quocumque dicatur
a Spum scton est. sed quicumque scit verum aliquod illud verbo mentis suae dicit, ergo a Spum sancto scit illud & di
cit. hoc autem non est sine speciali illustratione, ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. Pri. Soliloquorum dicit Augustinus Intelli
gibilis est deus: intelligibilia sunt & ista disciplinarum spectamina: tamen plurimum differunt. Nam terra visi
bilis est & lux: sed terra nisi luce illustrata videri non potest. ergo & illa quae in disciplinis traduntur, quae quis
quod verissima esse nulla dubitatione concedit, credendum est non posse intelligi nisi ab aliquo quasi suo sole
illustrentur. Ille autem alius quasi sol non est nisi lux diuina, secundum quod dicit ibidem. Quomodo in hoc
sole tria quaedam licet aduertere: quod est: quod fulgeat: quod illuminet: ita & in illo secretissimo deo ta- Ba4r
lia quaedam sunt, quod est, quod intelligit, quod caetera facit intelligi, ergo &c.

4 ⁋ Quarto sic. dicit Augu.
sti. lii. de ser. domini in monte. Omnis anima rationalis etiam cupiditate caecata cum cogitat & ratioe: natur
quaicquod in ea ratiocin atione verum est, non est tribuendum ei: sed luci ipsi veritatis a qua vel tenuiter tam
gitur. Illa autem lux non est nisi speciealis illustrationis diuinae, ergo &c.

5 ⁋ Quito sic. Augustinus dicit: xii. cons. Si am
bo videmus verum esse quod dicis, & ambo videmus verum esse quod dico, vbi quaeso id videmus: nec ego vtique
in te: nec tu in me: sed ambo in ipsa quae supra mentes nostras est incommutabili veritate. sed in illa ni
hil videmus nisi speciali illustratione diuina: quia ipsa excedit limites naturae nostrae, ergo &c.

6
⁋ In contrarium arguitur primo sic. Augustinus dicit. i. de Acaeca. Quae ducit ad veritatem nulla via melior
inuenitur quam diligens inquisitio veritatis. frustra autem esset inquisitio nisi homo per ipsam sine speciali diuina
illustratione ad eam posset attingere, ergo &c.

7 ⁋ Secundo sic. Philosophus dicit in principio Metaph. Dens homines
natura scire desiderant. sed non desiderant natura, nisi quod per naturam scire possunt: ergo homines per na-
turam aliquid scire possunt. Ad tale autem non requiritur specialis illustratio diuina, ergo &c.

8
⁋ Dicendum ad hoc quod omnium cognoscibilium se habentium per ordinem: ita quod semi
postremum natum est cognosci per praecedens: si cognitio primi illorum poterit attingi per intellectum
ex puris naturalibus sine omni speciali illustratione diuina: similiter & omnium posteriorum cogni
tio eodem modo poterit attingi. Si enim homo ex puris naturalibus sine omni speciali illustratione diui
na poterit attingere ad cognitionem primorum principiorum speculabilium: similiter & ex puris na-
turalibus sine omni speciali illustratione diuina poterit attingere ad cognitionem omnium conclu
sionum sequentium post principia. Licet enim cognitio principiorum sit quaedam illustratio ad co-
gnitionem conclusionum: si tamen ex puris naturalibus poterit homo attingere ad illam, non di-
citur illustratio specialis diuina in cognoscendo per ipsa conclusiones. Si autem in aliquibus cogno-
scibilibus ordinatis ad inuicem primum illorum non potest attingi ab homine ex puris naturali-
bus: sed solum ex speciali illustratione diuina, neque similiter aliquod eorum quae sunt post: quia po-
steriora non cognoscuntur nisi in ratione primi. Nunc autem proculdubio verum est quod in aliqui
bus cognoscibilibus primum illorum non potest cognosci aut sciri ex puris naturalibus: sed so-
lum ex speciali illustratione diuina: vt in illis quae per se & simpliciter sunt credibilia. Et ideo in ta
libus simpliciter & absolute concedendum est quod non contigit hominem scire aliquid ex puris natu
ralibus: sed solum ex speciali illustratione diuina. secundum quod hoc inferius determinabitur. Quidam
autem hunc modum sciendi volunt extendere ad omne scibile: dicendo quod nullum verum con-
tingit sciri ab homine ex puris naturalibus, sine speciali illustratione diuina lumine aliquo super
naturali insuso. Et credunt hoc esse de mente Augustinus in omnibus libris suis vbicumque tractat quod quicumque ve
rum videt in prima veritate, siue in regulis aeternis, siue in luce aeterna illud videt: secundum quod dicit
xi. de ciui. dei. ca. x. Non inconvenienter dicatur sic illuminari animam incorporea luce sapientiae simpli
cis dei: sicut illuminatur aeris corpus luce corporea. Sic dicentes: multum derogant dignitati &
perfectioni intellectus creati. Cum enim cuilibet rei naturali perfectae in forma sua debeatur aliqua
actio siue operatio propria naturalis, & ex puris naturalibus per quam potest attingere bonum
sibi naturale, vt patet in omnibus rebus aliis naturalibus: secundum quod dicit Dam id est sententiarum. Quo
rum naturae sunt differentes, horum & operationes differentes. Impossibile enim est substantiam ex
pertam esse naturali opeatione. & ii. de duplici natura & voluntate Christianua c. iiii. Impossibile est natu
ram constitui extra eas quae secundum ipsam naturales proprietates veluti vitale rationale voluntarium. Qui
enim non ratiocinatur non est homo. non factus est enim homo non ratiocinans siue bene siue male. Cum ergo
scire & intelligere maxime sit propria operatio intellectus: vt dicitur in primo de anima: si scire
non posset ei contingere ex puris naturalibus, neque vlla operatio omnino, & sic quo ad hoc esset
inferior omnibus creaturis quod est inconueniens. Secundum enim quod dicit Philosophous. ii. cae. & mun.
&es bona completa integra bonitate non indiget operatione aliqua qua sit bona, & est causa prima
omnium a qua omnis res alia recipit suam bonitatem: & ideo eget, propria operatione per quam moueatur in
ipsam, vt diuino esse illius participet secundum quod potest. Dia enim illud appetunt, & causa illius agunt
quaecumque agunt secundum naturam. Eorte dicetur hic pro opinione praedicta: bene verum est quod intel
ligere veru & scire est propria & naturalis operatio intellectus & animae humanae per quam bonita-
tem suam acquirit: sed ad illam eget speciali illustratione propter actus illius eminentiam & dignita
tem: cum tamen caetera agant actiones suas ex puris naturalibus. Hoc enim est propter illarum actio-
num imperfectionem. & ideo non est inconueniens quod res vna indigeat pluribus ad agendum perfe-
ctiorem actionem cum res alia indigeat paucioribus ad agendum actionem imperfectiorem.
Hloc dicere omnino est inconueniens, & multum derogat dignitati animae rationalis. Si enim Ba4v
aliae res inferiores ex puris naturalibus possint in aliquam operationem naturae suae correspondentem
& proportionalem, inconueniens est hoc denegare animae rationali: vt licet non possit ex puris
naturalibus in eminentem operationem naturam suam excedentem, quin possit in aliquam operationem
naturae suae convenientem & proportionalem. Multum enim est inconveniens vt deus animam humanam fecerit in-
ter res naturales, & sibi non praeparauerit instrumenta naturalia quibus poterit in operationem ali
quam naturalem sibi debitam, cum illa praeparauerit aliis rebus inferioribus. Multo enim minus deus quam
natura aliquid operatur frustra, aut deficit alicui rei in sibi necessariis. Operatio autem animae huma
nae propria naturalis non est alia quam scire aut cognoscere. absolute ergo concedere oportet quod homo
per suam animam absque omni speciali diuina illustratione potest aliqua scire aut cognoscere, &
hoc ex puris naturalibus. Contrarium enim dicere multum derogat dignitati animae & humanae na-
turae. Dico autem ex puris uaturalibus non excludendo generalem influentiam primi intelligentis, quod
est primum agens in omni actione intellectuali & cognitiua. Sicut primum mouens mouet in omni
motu cuiuslibet rei naturalis, nec impedit illa influentia generalis adiuuans ad cognoscendum, quin co
gnitio illa dicatur fieri ex puris naturalibus. Quia enim homo in cognoscendo quaecumque cognoscit natu
raliter, habet sibi assistentem illam influentiam: idcirco dicendum est quod ad cognoscendum omnia alia poste
riora ad quae per illam attingit, ex puris naturalibus attingit. Si ergo large accipiamus scire ad omnem
certam notitiam rei, vt comprehendat etiam cognitionem sensitiuam, sicut dictum est in quaestione praece-
denti. Quantum est ex parte sensus & cognitionis sensitiuae, patet quod simpliciter & absolute dicendum
est quod contingit aliquid scire & cognoscere certa cognitione sensitiua vt ostensum est in quaestione
praecedenti, & hoc ex puris naturalibus: quod pertinet ad istam quaestionem: & hoc ideo quoniam sensibilia
sensuum: pura quadam naturali necessitate immutant sensus, & per illa etiam necessitate naturali immu-
tant sensus tam exteriores quam interiores omnia sensibilia posteriora.

9 ⁋ Quantum autem est ex parte intelle
ctus & cognitionis intellectiuae, cuius cognoscere dicitur proprie scire, distinguendum est, quamquam enim se
cundum Aug. lxxxiiisitae quad nihil sciatur nisi verum: aliud tamen est scire de creatura id quid verum est in ea,
& aliud est scire eius veritatem vt alia sit cognitio qua cognoscitur res: alia qua cognoscitur ve-
ritas eius. Omnis enim virtus cognoscitiua per suam notitiam apprehendens rem sicuti habet esse
in se extra cognoscentem: apprehendit quod verum est in ea. Sed non per hoc apprehendit eius veri
tatem. Sensus enim etiam in brutis bene apprehendit de re quod verum est in ea, vt verum hominem-
verum lignum, verum lapidem, & maxime proprium obiectum circa quid de necessitate est verus. Sed
tamen nullius rei veritatem apprehendit siue cognoscit: propter quod de nullo potest iudicare quid
sit in rei veritate, vt de homine quod sit verus homo, vel de colore quod sit verus color. Cognitione igitur intelle
ctiua de re creata potest haberi duplex cognitio. Vna qua praecise sci siue cognoscitur simplici in-
telligentia id quod res est. Alia qua scitur & cognoscitur intelligentia componente & diuidente veritas ipsius rei.
in prima cognitione intellectus noster omnino sequitur sensum, nec est aliquod conceptum in intellectu, quod non
erat prius in sensu. Et ideo talis intellectus inquantum huiusmodi bene potest esse verus concipiendo siue cogno
scendo rem sicuti est, quemadmodum & sensus quem sequitur, licet non concipiat vel intelligat ipsam
veritatem rei certo iudicio percipiendo de ipsa quid sit, vt quod sit verus homo vel verus color. Cuius
duplex est ratio, vna ex parte ipsius intellectus, alia vero ex parte intelligibili. Ex parte intellectus
ratio est, quia intellectus veritatem non concipit simplici intelligentia: sed solum compositione &
diuisione. vt Philosophus vult. vi. Metaph. & vt inferius habebit declarari. Vnde sicut sensus dicitur
verus comprehendendo rem sicuti est, non autem comprehendendo eius veritatem: Sic & simplex intelli
gentia sequens sensum verum vera dicitur, comprehendendo rem sicuti est, non autem comprehendendo
eius veritatem. Ex parte autem intelligibilis ratio est, quod alia est intentio rei qua est id quod est: & alia
qua dicitur vera: licet simul sunt in quacunque re & convertuntur sibi inuicem: quia omne ens est verum
& econntrario. Vt enim dicit prima propositio de causis, prima rerum creatarum est esse, & ideo pri-
ma intentio comprehensibilis per intellectum est ratio entis: quam contingit intelligere absque eo quod
vlla alia intentio circa ens intelligatur: quia nullam aliarum includit in se, & ipsa in omnibus aliis
includitur. Quamquam enim intentio entis non intelligitur nisi sub ratione veri quod est per se obiectum intelle-
ctus: non tamen verum in eo quod est ratio intelligendi ens, est obiectum intellectus sicut est ens. Ra
tio enim veri est ratio intelligibilitatis in quocunque: obiectum tamen est verum ens, vel verum bonum,
& sic de aliis rerum intentionibus. Vnde quia intentio entis in omnibus aliis rerum intentioni
bus includitur tam vniuersalibus quam particularibus, quod enim non est ens nihil est: Ideo vult commentator
super primam propositionem de causis quod esse vehementioris est adherentiae cum re quam aliae inten
tiones quae sunt in ea. Post intentionem autem entis proximiores sunt in re illae intentiones vni-
uersales, quae sunt vnum verum & bonum, & hoc diuersimode & secundum ordinem. quoniam quaeli Ba5r
libet res sub intentione entis existens, tripliciter potest considerari. Primo inquantum habet esse de
terminatum in natura sua quo per formam suam est in se indiuisa & a quolibet alio diuisa. & sic
conuenit ei intentio vnius. In eo enim quaelibet res est vna, quo in se est indiuisa formaliter & a quo
libet alio diuisa. Vnum enim vt dicit Philosophous. iii. meta. est aliquid per se existens solitarium. Secun
do inquantum in esse suo habet quod de ea exemplar ad quid est repraesentat. Sic convenit ei intentio ve
ri. Intantum enim vera est quaecumque res, inquantum in se continet quod exemplar eius representat. Ter
tio autem inquantum conuenit suo fini ad quem est. Sic conuenit ei intentio boni. Intantum enim
quaelibet res est bona inquantum respicit finem qui bonus est. Quia igitur verum dicit intentionem
rei in respectu ad suum exemplar, quae non est prima sed secundaria: ens enim dicit intentionem rei
primam & absolutam: id quod est ens & verum in re, bene potest apprehendi ab intellectu absque hoc
quod intentio veritatis eius ab ipso apprehendatur. Intentio enim veritatis in re apprehendi non po-
test nisi apprehendendo conformitatem eius ad suum exemplar. Intentio vero entis apprehen-
ditur in re absoluta sine omni reali respectu. In cognitione autem secunda qua scitur siue cognoscitur ve
ritas ipsius rei fine qua non est hominis cognitio perfecta de re, cognitio & iudicium intellectus
omnino excedunt cognitionem & iudicium sensus: quia vt dictum est intellectus veritatem rei
non cognoscit nisi componendo & diuidendo: quod non potest facere sensus. & ideo talis intellectus po
test cognoscere de re quod non potest cognoscere sensus, neque etiam intellectus qui est simplicium in
telligentia: quod est certo iudicio apprehendere de re quod in rei veritate sit tale vel tale: vt verus homo
vel verus color & huiusmodi. De isto igitur modo sciendi & cognoscendi aliquid per intellectum quo
scitur veritas rei, quod est proprie scire: vtrum ex puris naturalibus possit homo scire aliquid sine omni
speciali illustratione diuina adhuc restat dubitatio.

10 ⁋ Et est dicendum quod cum vt dictum est iam ve
ritas rei non potest cognosci nisi ex cognitione conformitatis rei cognitae ad suum exemplar: quia se-
cundum quod dicit Augustinus de vera reigii. vera intantum vera sunt inquantum principalis vnius si-
milia sunt. & Anselmus de veritate: Veritas est rei conformitas ad suum exemplar verissimum. & ibidem
Quod est vere est inquantum est quod ibi est: Secundum quod duplex est exemplar rei: dupliciter ad duplex
exemplar veritas rei habet ab homine cognosci. Est enim secundum quod vult Plato in primo Timaei, du
plex exemplar: quoddam factum atque elaboratum: quoddam perpetuum atque immutabile. Primum exen-
plar rei est species eius vniuersalis apud animam existens: per quam acquirit notitiam omnium supr
positorum eius: & est causata a re. Secundum exemplar est ars diuina continens omnium rerum idea
les rationes. ad quod Plato dicit deum mundum instituisse: sicut artifex ad exemplar artis in men
te sua facit domum: non autem ad primum.

11 ⁋ Aspiciendo igitur ad exemplar primum, Sciendum
quod homo potest dupliciter aspicere. vno modo vt ad obiectum cognitum descriptum extra cogno
scentem: vt aspiciendo imaginem hominis depictam in pariete ad cognoscendum hominem. Alio
modo vt ad rationem cognoscendi descriptam in cognoscente: secundum quod species sensibilium describuntur in
sensu & species intelligibilium in intellectu. Primo modo impossibile est cognoscere veritatem rei
aspiciendo ad suum exemplar: sed solum contingit de ea habere imaginatiam apprehensionem: qua
lem sibi potuit formasse fortuito ipsa imaginatiua virtus. vnde miraretur homo si homo cuius est illa ima
go quem nunquam viderat sibi occurreret, vt dicit Augustinus. viii. de triniitate. ca. ii. Per illam etiam ima-
ginatiam apprehensionem acceptam de imagine depicta, si nominaretur ei ille cuius erat ima-
go, posset deuenire ad iudicandum aestimatiue de illo cuius esset imago si ei occurreret: & tunc pri-
mo ex ipsa re visa in propria forma eius veritatem cognoscere & per ipsam de eius imaginne si
esset vera imago ei correspondens iudicare. Per hunc modum legitur regina Candacis habuisse
imaginem Alexandri depictam apud se priusquam eum vnquam viderat, & eum cognouisse statim cum
cum videret: licet se alium esse simularet. Secundo igitur modo scilicet aspiciendo ad exemplar ac
ceptum ab ipsa: vt ad rationem cognoscendi in ipso cognoscente: bene potest aliquo modo veritas
ipsius rei cognosci formando conceptum mentis de re conformen illi exemplari. & per hunc modum
posuit Aristorus scientiam rerum & veritatis cognitionem acquiri ab homine ex puris naturalibus, & de rebus na-
turalibus transmutabilibus: & tale exemplar acquiri ex rebus per sensum tanquam primum principium artis & scien
tiae: secundum quod dicit in principio metaphysicae. Eit autem ars cum ex multis experimento intelle-
ctis vna fit vniuersalis de similibus acceptio. & in secundo posteriorum. Ex sensu quidem fit memo
ria: ex memoria autem multotiens facta experimentum. ex experimento autem vniuersali existen
te in anima vno praeter multa illud est artis principium & scientiae. Cui concordat illud quod dicit
Augustinus xi. de trinitate. c. iii. Detracta specie corporis quae corporaliter sentitur, remanet in memoria similitu
do eius: qua rursus voluntas conuertit aciem mentis vt inde formetur intrinsecus. Sicut ex cor-
pore obiecto sensibili extrinsecus formabatur inde, vt dicit. I. viii. c. v. Secundum generales aut spe Ba5v
ciales rerum notitias vel natura insitas vel experientia collectas de eis quae non vidimus cogitamus
Vnde per vniuersalem notitiam quam in nobis habemus acquisitam de diuersis speciebus animalis, cogno
scimus de qualibet re quae nobis occurtit an sit animal an non: & per specialem notitiam asini cogno
scimus de quolibet quod nobis occurrit an sit asinus an non.

12 ⁋ Sed quod per tale exemplar acquisitum in no
bis habeatur certa omnino & infallibilis notitia veritatis, hoc omnino est impossibile triplici ratione
quarum prima sumitur ex parte rei de qua exemplar huiusmodi abstractum est. Secunda ex parte animae
in qua huiusmodi exemplar susceptum est. Tertia ex parte ipsius exemplaris quod a re in anima susceptum
est. Prima ratio est quod exemplar tale eo quod abstractum est a re transmutabili, necesse habet aliquam
rationem transmutabilis. Vnde quia res naturales magis sunt transmutabiles quam mathematicae: ideo posuit
Philosophus maiorem haberi certitudinem scientiae de rebus mathematicis quam de naturalibus per species
earum vniversales: & hoc non nisi propter specierum ipsarum existentium apud animam transmutabilitatem. Vnde hanc cau
sam incertitudinis scientiae rerum naturalium ex sensibilibus acceptam Augustinus partractans. lxxxiii, quod quid ix.
dicit quod a sensibus corporis non est expetenda syncera veritas: & quod saluberrime admonemur a
uerti ab hoc mundo: & ad deum id e. veritatem quae intelligitur & in interiori mente capitur: quae semper
manet & eiusdem naturae est, tota alacritate converti. Secunda ratio est quod anima humana quia mu
tabilis est & erroris passiua, per nihil quod mutabilitatis aequalis vel maioris est cum ipsa potest rectificari ne
obliquetur per errorem & in rectitudine veritatis persistat. igitur omne exemplar quod recipit a rebus naturali
bus, cum sit inferioris gradus naturae quam ipsa, necessario aequalis vel maioris mutabilitatis est cum
ipsa. Non ergo potest eam rectificare vt persistat in infallibili veritate: & est ratio Augustinus de vera re-
li. pre bantis per hoc immutabilem veritatem per quam anima habet certam scientiam, esse super animam d.
Lex omnium artium cum sit omnino immutabilis: mens vero humana cui talem legem videre conces
sum est mutabilitatem pati possit erroris: satis apparet super mentem nostram esse legem quae veri
tas dicitur: quae sola sufficit ad rectificandum mentem commutabilem & obliquabilem in infallibili co
gnitione de qua non habet mens iudicare: sed per illam de omni alio. de omni enim eo quod est inferius
mente, habet mens potius iudicare quam per illud iudicare de alio. secundum quod determinat ibidem. Tertia ratio
est quod huiusmodi exemplar cum sit intentio & species sensibilis rei abstracta a phantasmate similitudinem habet
cum falso sicut cum vero. lta quod quantum est ex parte sua internosci non potest, per easdem enim imagines
sensibilium in somno & in furore iudicamus imagines esse res ipsas: & in vigilia sani iudicamus de
ipsis rebus. Veritas autem syncera non percipitur nisi discernendo eam a falso. igitur per tale exem-
plar impossibile est certam haberi scientiam & certam notitiam veritatis: & ideo si debeat certa scien
tia haberi veritatis oportet mentem auertere a sensibus & sensibilibus & ab omni intentione quantum
cumque vniuersali & abstracta a sensibilibus ad incommutabilem veritatem supra mentem existentem, quae non
habet imaginem falsi a qua discerni non potest, vt dicit Augustinus lxxxiii, quod quid ix. vbi pertractat istam
rationem.

13 ⁋ Sic ergo patet quod duplex est veritas & duplex modus sciendi veritatem: quos innuit Au
gust. retractans illud quod dixit id est solis. Deus qui nisi mundos verum scire voluisti. d. Potest responderi mul
tos etiam immundos multa scire vera: neque enim definitum est hic quid sit verum quod nisi mundi scire pos
sunt & quid sit scire. Patet etiam quod certam scientiam & infallibilem veritatem si contingat hominem cognosce
re, hoc non contingit ei aspiciendo ad exemplar abstractum a re per sensus quantumcumque sit depura-
tum & vniuersale factum. Propter quod primi Academici sententiam Platonis imitantes (iidem quippe sunt
Academici qui Platonici, vt dicit Augustinus in epistola ad Dioscorum) negabant aliquid sciri omni-
no contra Stoicos: qui solum ponebant sensibilia in mundo: & hoc intelligendo de notitia veritatis syn-
cerae, ponendo omnem notitiam veritatis syncerae de quacumque re haberi non posse nisi aspiciendo ad exemplar
secundum. Qui tamen bene discernebant quod aliqualis notitia veritatis posset percipi per sensus & me
diantibus sensibus per intellectum: quam tamen putabant non mereri scientiam dici. secundum quod dicit
Augustinus iii. de Academica Sunt qui omnia ista quae corporis sensus attingit opinionem posse gignere con
fitentur: scientiam vero negant: quam volunt intelligentia contineri remotamque a sensibus in men
te viuere. Cum enim vt dicit in l. ii. eis nihil turpius visum est quam opinari: & nihil percipi posse conclu
serunt: vt nihil sapiens vnquam approbaret: sed illud quod probabile & verisimile appareret sequeretur.
Vnde non distinxerunt de certa notitia qua percipitur id quid est verum in re siue per sensum siue per
intellectum, a notitia qua scitur veritas ipsius rei, neque etiam de hac distinxerunt quod quaedam est
veritat: notitia liquida & syncera: alia vero phantastica per phantasmata & imagines rerum obumbrata.
Sed vt videbatur ex eorum verbis simpliciter aliquid sciri posse negabant. Et ideo posteriores Academi
ci verba potesnis illorum tenentes, sed mentem ipsorum ignorantes omnem scientiam & veritatis
perceptionem penitus negabant non solum quo ad perceptionem intellectus de notitia quae per-
tinet ad sapientiam, & derebus pertinentibus ad philosophiam: sed etiam quo ad perceptionem Ba6r
sensus: vt expositum est in quaestione praecedenti. Negabant autem illi primi Academici omnem scien
tiam & notitiam veritatis simpliciter quantum ad verba sua: vt veram sententiam Plaronis de syn
cerae veritatis notitia ad tempus opportune occultarent: quam deinde tempore congruo ad hoc. Ter
tium genus Academicorum, propalaret. secundum quod dicit Augustinus. ii. de Aca. Hoc mihi videntur egisse &
ad occultandum tardioribus & ad significandum vigilantioribus sententiam suam. certam enim
habuerunt Academici de veritate scientiam: & eam temere ignotis vel non purgatis animis prodere
noluerunt. Quid igitur (vt dicit lib. iii. placuit tantis viris agere ne in quemquam cadere veri scientia vi
deretur: audite, inquit, iam paululum attentius: non quid scientiam sed quid aestimem. Plato vir sapien
tissimus & eruditissimus temporum suorum fuit: quem certum est duos sensisse mundos esse. Vnum
intelligibilem in quo veritas ipsa habitat. Alterum autem istum mundum sensibilem ad illius ima-
ginem factum: & de illo in eam qua se cognosceret animam velut expoliri & quasi serenari verita-
tem. De isto autem in stultorum animis non scientiam sed opinionem posse generari. Haec & alms a huiusmodi
videntur inter eius successores quantum potuerunt esse seruata: & pro mysteriis custodita. Non
enim facile ista percipiuntur nisi ab eis qui se ab omnibus vitiis mundantes & in aliam quandam plusquam
humanam consuetudinem vendicant: grauiterque peccat quisquis ea sciens quoslibet homines
docere voluerit. Quamobrem cum Aeno princeps stoicorum nec quicquam esse praeter hunc sensibilem mun
dum nihilque in eo agi nisi corpore. Nam deum & ipse ignem putabat: prudentissime atque vtilissime
mihi videtur Archesilas cum illud late serperet malum, occultasse penitus Academiae scientiam & quae
si aurum inueniendum posteris obruisse. Quare cum in falsas opiniones ruere sit turba paratior: & con
suetudine corporum omnia esse corporea facillime sed noxie credantur: instituit vir acutissimus dedocere
potius quos patiebatur male doctos: quam docere quos dociles non arbitrabatur. Cum enim (vt dicit in epistola ad
Dioscorm) Epicurei numquam falli corporis sensusdicerent: stoici autem falli aliquando concederent: vtrique tamen regulam con
prehendendae veritatis in sensibus ponerent: quis istis contradicentibus audiret Platon cos si ab eis di
ceretur non solum esse aliquid quod neque tactu corporis neque olfactu neque gustu vel auribus aut ocu-
lis percipi possit: neque aliqua imaginatione cogitari: sed id solum vere esse atque id solum vere percipi
posse quod incommutabile atque sempiternum est: percipi autem sola intelligentia quae veritas quom attingi potest attin
gatur: Cum ergo talia sentirent Platonici quae neque docerent carni deditos homines, neque tanta essent auctorita
te apud populos vt credenda persuaderent donec ad eum habitum perduceretur animus quo ista capiun-
tur: elegerunt occultare sententiam suam: & contra eos dissercre qui verum se inuenisse iactarent: cum
inuentionem ipsam veri in carnis sensibus ponerent. Inde vt ait. iii. de Acade. omnia illa nata sunt
quae nouae Academiae attribuuntur. Noui enim Academici illud mysterium non scientes dixerunt
Acad. veteres penitus negasse scientiam: & sic eos crudeliter infamarunt: quibus posteriores fertiter
restiterunt. Nam Carneades primo illam calumniandi impudentiam qua videbat Archesilam non
mediocriter diffamatum deposuit: & ob hoc dicitur Carneades tertiae Academiae princeps atque
auctor fuisse. Deinde vltimo Antiochus Philonis auditor iam veluti aperire cedentibus hostibus
portas coeperat: & ad Platonis auctoritatem legesque Academiam reuocare: quamquam & Metrodorus id
antea facere tentauerat qui primus dicitur esse confessus non drecte placuisse Academicis nihil pos-
se comprehendi: sed necessario contra Stoicos huiusmodi arma sumpsisse. Post illa autem tmpora omni paruicacia pertira-
ciaque demortua os illud Platonis quod in philosophia purgatissimum est & lucidissimum dimotis nu-
bibus erroris emicuit maxime in Plotino: vt in hoc reuixisse putandus sit. Syncera igitur veritas
vt dictum est non nisi ad exemplar aeternum conspici potest. Sed est aduertendum quod syncera veritas sciri po-
test aspiciendo ad hoc exemplar dupliciter. vno modo aspiciendo ad ipsum tanquam obiectum cognitum
in ipso scilicet videndo exemplatum: quia bene probat imaginem qui intuetur exemplar, vt dicit
Augustinus. iii. de Academicis cap. xxx. Alio modo aspiciendo ad exemplar illud tanquam ad rationem
cognoscendi tantum. Primo modo cognoscimus de imagine Herculis quod sit vera imago eius videndo Her
cuiem: & in hoc aduertendo correspondentiam imaginis ad exemplar, scimus quod sit vera imago eius.
hoc modo veritas cuiuslibet rei factae ad exemplar perfectissime cognoscitur viso suo exemplari. &
ideo cum omnis creatura sit imago quaedam diuini exemplaris verissime & perfectissime cogno-
scitur veritas cuiuslibet creaturae in eo quod quod est videndo nude diuinam essentiam. secundum quod dicit
Augustinus. xi. de ciui. dei. Ipsi sancti angeli per ipsam praesentiam incommutabilis veritatis ipsam
creaturam melius ibi tanquam in arte qua facta est quam in ea ipsa sciunt. Vnde quia non solum imago na
ta est cognosci per exemplar a priori: sed etiam econverso exemplar per imaginem a posteriori: Ideo Au
gust, per creaturas docet cognoscere qualis sit ars diuini exemplaris: cum dicit in secundo libro su
per lob. Attendunt homines mirabilem fabricam: & mirantur consilium fabricantis. Stupent quod vi Ba6v
dent: & amant quod non vident. Si ergo ex magna aliqua fabrica laudatur hominium consilium, vis vi-
dere quale consilium dei est id i. verbum dei: Attende istam fabricam mundi: vide quae sunt facta per
verbum: & cognosce quale sit. Vnde per hunc mundum ex aggregata notitia omnium creaturarum
tanquam vna imagine perfecta diuinae artis: quantum perfectior poterit esse in creaturis: posuerunt philosophi per
fectam haberi cognitionem dei quantum ex puris naturalibus haberi poterit, vt infra videbitur. Ad
talem autem cognitionem diuini exemplaris homo non potest attingere ex puris naturalibus sine
speciali illustratione: nec etiam in vita ista lumine communis gratiae. Secundum quod dicit Augustinus
in lise. de fid. catholica loquens ad deum. Tua, inquit, essentia & species potest dici & forma: & est id
quod est. reliqua autem non sunt id quid sunt. Haec verissime potest dicere ego sum quid sum. haec tanta & talis est
vt de eius visione nihil in hac vita sibi vsurpare mens humana audeat: quid solis electis tuis praemium in sub
sequenti remuneratione reseruas. Secundum quod dicitur super illud Habitat lucem inaccessibilem quam
nullus hominum vidit: sed nec videre potest. scilicet in hac vita: post autem videbitur. Et quod in hac
vita videri non potest verum est nisi per donum gratiae specialis: qua homo per raptum a sensi-
bus abstrahitur: quom Moyses & Paulus deum viderunt in hac vita per essentiam, vt dicit Augu
stinus de videndo deum ad Paulinam: & quom beatus Bnedictus sub vno radio vidit totum mundum, vt dicit
Gregorius in iiii. dialo, quia cum ad ipsius diuinae naturae exemplar videndum non potest attingere
homo ex puris naturalibus sine speciali diuina illustratione, neque ad sciendum aliquam veritatem in
creaturis aspiciendo ad ipsam. Si vero sciatur syncera veritas aspiciendo ad diuinum exemplar vt ad
rationem cognoscendi, hoc modo posuit Plato omnem veritatem cognosci aspiciendo ad exemplar aeter
num. Secundum quod dicit Augustinus inducens ad hoc auctoritatem Tullii, in epistola ad Diosco-
rum. Illud, inquit, attende quoniam Plato a Cicerone multis modis apertissime ostenditur in sapientia
non humana, sed plane diuina: vnde humana quodam modo attenditur: in illa vtique sapientia prorsus
immutabili atque eodem modo semper se habente veritatem constituisse & finem boni & causas rerum
& ratiocinandi fiduciam: oppugnatos autem esse nomine Epicureorum & Stoicorum a Platonicis eos
qui in corporis vel in animi natura ponerent & finem boni & causas rerum & ratiocinandi fiduciam
Durasse tamen errores fiue de moribus siue de natura rerum siue de ratione inuestigandae veritatis vs
quod ad tempora christiana: quos iam obmutuisse conspicimus. Ex quo intelligitur ipsos quoque Pla-
tonicae gentis philosophos paucis mutatis quae christiana improbat disciplina inuictissimo vni
regi Christo pias ceruices oportere submittere: qui iussit & creditum est quod illi vel proferre metue-
bant. Hanc igitur sententiam Platonis insecutus est Augustinus, secundum quod dicit in fine de Aca.
Nulli dubium est gemino pondere nos impelli ad discendum, auctoritatis atque rationis. Mihi igi-
tur certum est nunquam prorsus a Christi auctoritate discedere. Non enim reperio valentiorem. Quod au
tem subtilissima ratione persequendum est (ita enim iam sum affectus, vt quid sit verum non creden-
do solum, sed etiam intelligendo apprehendere desiderem) apud Platonem interim quid sacris no-
stris non repugnat me reperturum esse confido. Et est sententia quam in omnibus libris suis tenet: quam
& cum ipso teneamus: Dicendo quod nulla certa & infallibilis notitia veritatis syncerae a quocunque
potest haberi nisi aspiciendo ad exemplar lucis & veritatis increatae: vnde illi soli certam veritatem va
lent agnoscere qui eam in illo exemplari valent inspicere, quod non omnes valent, vt dicit de trinitate. viii. c. viii. sed pau
ci acie ingenii transmutabilia omnia valentes transcendere: & regulis immutabilibus de mutabilibus
iudicare, de quibus nullus iudicat, & fine quibus nullus certe iudicat, vt dicit in ii. libro de lib. arb.
capit. vi. Hinc dicit. viii. de trinita. Eormas rerum corporalium per sensus haustas & quodammo-
do infusas memoriae: ex quibus etiam ea quae non sunt visa ficto phantasmate cogitantur siue aliter quam
sunt siue fortuito quomodo sunt, aliis omnino regulis super mentem nostram immutabiliter manen-
tibus vel approbare apud nosmetipsos vel improbare conuincimur cum recte aliquid probamus autm
improbamus. & ibidem. Cum arcum pulchrum & aequaliter intortum quem vidi Carthagini ani-
mo reuoluo res quaedam menti nunciata per oculos memoriaeque transtusa imaginum aspectum
facit: sed aliud mente conspicio, secundum quod mihi opus illud placet. vnde & si displiceret corrige-
rem. ltaque de istis secundum illud iudicamus & cernimus rationalis intuitu mentis. Ista autem
praesentia corporis tangimus: aut imagines absentium fixas in memoria recordamur: aut eorum
similium talia fingimus: aliter figurantes animo imagines corporum aut per corpus corporalia vi
dentes: aliter autem rationes artemque ineffabiliter pulchram talium sigurarum super aciem men-
tis simplici intelligentia capientes. In illa ergo arte in qua temporalia facta sunt omnia, formam se
cundum quam sumus, & secundum quam vel in nobis vel in corporibus vera & recta ratione aliquod ope- Ba7r
ratur, visu mentis aspicimus: atque inde conceptam rerum veracem notitiam tanquam verbum apud
nos habemus: & dicendo intus gignimus. & hoc non solum de huiusmodi rebus corporalibus, sed etiam
de incorporalibus. secundum quod dicit in epistola quadam ad Nebridium. Veniat in mentem illud quod intelligere
appellamus duobus modis in nobis fieri: aut ipsa per se mente atque ratione intrinsecus: aut admo-
nitione a sensibus. In quibus duobus illud primum. i. de eo quod apud nos est, deum consulendum
hoc autem secundum de eo quod a corpore sensuque nunciatur, nihilominus deum consulendum
intelligimus: & sic de vniuersis quae intelligmus, intus praesentem ipsi menti consulimus veri-
tatem. vt dicit in lit de magistro. De qua micat omne quod rationali menti lucet, vt dicit Au-
gustinus. iiii. soli. xiiii. cap. Quomodo autem hoc fiat in proxima quaestione sequenti declarabitur.

14
⁋ Ratio autem huius ad praesens quae ibi magis declarabitur, est quia ad hoc quod aliqua con
ceptio in nobis de veritate rei extra vera sit syncera veritate, oportet quod anima inquantum per
eam est informata sit similis veritati rei extra: cum veritas sit quaedam adaequatio rei & intelle-
ctus. Quare cum vt dicit Augustinus secundo de libero arbitrio, anima de se sit mutabilis a ve
ritate in falsitatem: & ita quantum est de se non sit veritate cuiusquam rei informata, sed informabilis
nulla autem res seipsam formare potest: quia nulla res potest dare quod non habet: oportet ergo quod ali
quo alio syncera veritate de re informetur. hoc autem non potest fieri per exemplar aliquod acceptum
a re ipsa, vt prius ostensum est. Necesse est ergo quod ab exemplari incommutabilis veritatis forme
tur: vt vult Augustinus ibidem. Et ideo dicit libro de vera relii. Sicut eius veritate vera sunt quaecumque
vera sunt: ita & eius similitudine similia sunt. Necesse est igitur quod illa veritas increata in conce-
ptu nostro se imprimat: & ad characterem suum conceptum nostrum transformet: & sic mentem no-
stram expressa veritatede re informet similitudine illa quam res ipsa habet apud primam veritatem.
secundum quod dicit. xi. de trinita. Ea quippe de illa prorsus exprimitur: inter quam & ipsam nulla na
tura interiecta est. Et quomodo sit ista expressio declarat per simile cum dicit. xiiii. de triniitate. Vbi
sunt illae regulae scriptae quibus quid sit iustum quid iniustum agnoscitur, nisi in libro lucis illius quae
veritas dicitur: vnde lex omnis iusta describitur: & in cor hominis non migrando, sed tanquam impel
lendo transfertur: Sicut imago exanulo & in caeram transit: & anulum non relinquit. Et haec est
lucis illius informatio qua inquantum lucet homo verax sit in intellectu. Inquantum vero tingit iustus
sit in affectu. secundum quod de primo dicit Augustinus super loannem sermone. xxxix. Factus est
oculus tuus particeps huius lucis: clausus est: hanc lucem non minuisti: apertus est: hanc
lucem non auxistians sed est verax anima: est veritas apud deum: cuius est particeps anima: cuius par
ticeps si non fuerit anima omnis homo mendax est. De secundo vero dicit in sermone quodam
de expositione sacrae scripturae. In deo (inquit) omne quod dicitur idipsum est: neque enim in deo
aliud est potestas, aliud prudentia, aliud fortitudo, aliud iustitia, aliud castitas: quia haec anima-
rum sunt quas illa lux perfundit quodammodo, & suis qualitatibus afficit, quomodo cum ori-
tur ista lux visibilis, si auferatur vnus est corporibus omnibus color: qui potius dicendus est nul-
lus color. cum autem illata illustrauerit corpora, quamuis ipsa vnius modi sit pro diuersis tamen corporum
qualitatibus diuerso ea nitore aspergit. ergo animarum sunt illae affectiones quae bene sunt affectae ab il-
la luce quae non afficitur: & formatae ab illa quae non formatur. Perfecta igitur vt dictum est in-
formatio veritatis non habetur nisi ex similitudie veritatis menti impressa de re cognoscibili ab
ipsa prima & exemplari veritate. Omnis enim alia impressa a quocumque exemplari abstracto a re
ipsa, imperfecta obscura & nebulosa est, vt per ipsam certum iudicium de veritate rei haberi
non possit. Propter quod Augustinus comparat primam & iudicium per eam sereno aeri super nu
bem. secundam vero & iudicium per eam aeri nebuloso vniversaliobscuro sub nube. cum dicit. ix. de trini
ta. c. vi. Claret desuper iudicium veritati ac sui iuris incorruptissimis regulis firmum est, etsi corporalium
imaginum quasi quodam nubilo subtexitur. Sed interest vtrum ego sub illa vel in illa caligine tanquam a
caelo perspicuo secludar: an sicut in altissimis modotium accidere solet: & inter vtrunque aere libero
fruens & serenissimam lucem supra & desissimas nebulas subtus aspiciam.

15 ⁋ Et est sciendum quod di
ctus modus cognoscendi veritatem est communis & ad notitiam principiorum vt supra in argumento. iii. hu
ius quaestionis, & ad notitiam conclusionum vt patet in omnibus iam inductis. & ita per hunc mo
dum acquirendi notitiam veritatis verarum artium habitus in nobis generantur: qui in memo
ria reconduntur vt ex eis iterato conceptus similes formemus: & quo ad habitus tam princi-
piorum quam conclusionum. vt secundum hoc intelligamus illud Augustini nono de trinita. In il- Ba7v
la aeterna veritate visa mentis conspicimus: atque inde conceptam verancem notitiam rerum tanquam
verbum apud nos habemus: quod in habitu memoriae concipitur: vt ad illam intelligentia re-
uertens iterato verbum formet: & hoc per certam scientiam habeat etiam de rebus transmutabi
libus. secundum quod dicit Augustinus. xii. de trinitate. Non solum rerum sensibilium in locis posi
tarum. & caetera in solutione quarti argumenti, vt supra in quaestione praecedenti, vbi de hoc.
lste ergo est verior modus acquirendi scientiam & notitiam veritatis quam ille quem posuit Ari
stote. ex sola sensuum experientia. si tamen sic intellexit Aristorlus & in idem cum Platone non con
sensit: immo (quod verius creditur) etsi Platoni in modo dicendi obuiauit occultando diuinam doctri
nam magistri sui: sicut & alii priores Academici: eandem tamen cum Platone de notitia verita
tis habuit sententiam. secundum quod hoc videtur infinuasse cum loquens de veritatis cognitio-
ne dicit in secundo metaphysicae, quod illud quod est maxime verum sit causa veritatis eorum quae sunt
post: & quod ideo dispositio cuiuslibet rei in esse sit sua dispositio in veritate. Propter quod dicit Au
gustinus in fine de Acad. Quod autem ad eruditionem doctrinamque attinet: & mores quibus consulitur
animae: non defuerunt acutissimi ac solertissimi viri qui docerent disputationibus suis Aristo
telem & Platonem ita sibi concinere vt imperitis minusque attentis dissentire videantur multis
contentionibus. Sed tamen eliquata est vt opinor verissimae philosophiae disciplina, non enim est
ista huius mundi philosophia quam sacra detestantur: sed alterius intelligibilis: cui animas mul
tiformis erroris tenebris caecatas nunquam ista ratio subtilissima reuocaret: nisi summus Deus
populari quadam clementia diuini intellectus auctorem vsque ad ipsum corpus humanum
declinaret: cuius non solum praeceptis: sed etiam factis excaecatae animae redire in semetip-
sas etiam sine dispositionum concertationepotuissent: cum iam (vt dicit in epistola ad Diosco
rum ) christianae aetatis exordio rerum inuisibilium atque aeternarum fides per visibilia mira-
cula salubriter praedicaretur hominibus qui nec videre nec cogitare aliquid praeter corpora po
terant. Hoc ergo modo qui mente excedente aliquid veritatis syncerae intelligit, in rationibus
primae veritatis intelligit. Sed vt dicit Augustinus de videndo deum, forte hoc difficile est. Ir-
ruit enim de consuetudine carnalis vitae in interiores oculos nostros turba phantasmatum:
quae vt dicit. iii. de Academi. consuetudine rerum corporalium nos etiam cum veritas tene-
tur & quasi in manibus habetur, decipere atque illudere moliuntur. lgitur vt dicit de videndo deum:
qui hoc non potest oret & agat vt posse mereatur: nec ad hominem disputatorem pulset vt
quod non legit legat: sed ad deum Saluatorem, vt quod non valet valeat. Ex puris igitur natu-
ralibus exclusa omni diuina illustratione nullo modo contingit hominem scire liquidam veritatem. Sed ta
men adhuc restat quaestio vtrum ex puris naturalibus possit eam scire. Si enim homo ex puris natura
libus potest ad illam attingere: & per illa ad illam lucis diuinae illustrationem: & per illa scire synceram verita
tem: ex puris naturalibus debet dici posse scire synceram veritatem: licet sine illa illustratione
eam scire non possit. Sicut si ex puris naturalibus potest attigere ad prima principia disciplinarum,
& per illa scire alia, ex puris naturalibus dicitur scire illa: licet illa non possit scire sine primis principiis.
quod si ex puris naturalibus non possit attingere ad illam illustrationem: nec per illam ex puris na-
turalibus dicendus est scire liquidam veritatem, vt dictum est in principio solutionis huius.
Nunc autem ita est quod homo ex puris naturalibus attingere non potest ad regulas lucis aeter-
nae, vt in eis videat rerum synceram veritatem. Licet enim pura naturalia attingunt ad ip-
sas: quod bene verum est (Sic enim anima rationalis creata est, vt immediate a prima verita-
te informetur, vt iam prius dictum est) non tamen ipsa naturalia ex se agere possunt vt at-
tingant illas: sed illas deus offert quibus vult: & quibus vult subtrahit. Non enim qua-
dam necessitate naturali se offerunt, vt in illis homo veritatem videat: sicut lux corporalis
vt in ea videat colores: sicut nec ipsa nuda diuina essentia. Secundum enim quod determinat Au
gustinus de videndo deum, si vult videtur: si non vult non videtur. Vnde & regulas aeter-
nas deus aliquando offert malis, vt in eis videant multas veritates quas boni videre non pos-
sunt: quia praescientia aeternarum regularum non offertur eis. secundum quod dicit Augustinus. iiii. de
triniitate. Sunt nonnulli qui potuerunt aciem mentis vltra omnem creaturam transmittere: & lucem
incommutabilis veritatis quantulacunque parte contingere: quod Christianos ex sola fide viuentes nondum
potuisse derident. Easdem etiam regulas aliquando eis subtrahit: & eos in errorem cadere per-
mittit. secundum quod super illud lob. xxxviii. In manibus abscondit lucem. dicit Grego. xxvii. mora. Ba8r
lmmanes sunt qui se elatis cognitionibus extollunt. Sed his lux absconditur, quia nimis in cogitationi
bus suis superbientibus cognitio veritatis denegatur. Aliis autem omnibus pro sua sanitate aspi-
ciendum conceditur. vt dicit Augustinus i. sol. Absolute ergo dicendum quod homo synceram verita-
tem de nulla re habere potest ex puris naturalibus eius notitiam acquirendo: sed solum illustra-
tione luminis diuini: ita quod licet in puris naturalibus constitutus illud attingat: tamen illud ex puris
naturalibus naturaliter attingere non potest: sed libera voluntate quibus vult seipsum offert. Ad
singula argumenta aliquid respondendum est.

16
⁋ Quia ergo arguitur quod sufficientia nostra in cognoscendo ex deo est: dicendum quo
verum est tanquam ex specialiter illustrante in cognitione syncerae veritatis. In omni autem cognitio
ne alia cogitationis non nisi sicut ex vniuersali mouente, vt dictum est iam. & hoc sufficit ad inten
tionem apostoli contra illos qui dicebant quod initium fidei esset ex nobis. contra quos ibi arguit. Si
enim initium cognitionis non est ex nobis, sed ex deo, vt ex primo motore in omni actione & na-
turali & cognitiua, multo fortius nec initium fidei. Nec tamen est intentio apostoli contra hoc
quin initium cognitionis magis sit ex nobis quam initium fidei: quia fidei initium requirit specia-
lem illustrationem. Non sic autem initium cognitionis nisi sit de veritate syncera, vt dictum est.

17
⁋ Ad secundum quod nemo potest dicere dominus lesus &c. Dicendum quod verum est verbo perfecto
ad quod requiritur consensus voluntatis. Perfectum enim verbum tunc est cum in eo quod mens
nouit voluntas delectata conquiescit. vnde dicit Augustinus. ix. de Tri. quod verbum perfectum est
cum amore notitia. vnde sicut voluntas ex propria facultate naturali non potest assurgere in bo-
num sine specialis gratiae adiutorio, sic nec ad dicere tale verbum. Non tamen sequitur quin sim
plex verbum veritatis non syncerae poterit dicere sine omni speciali illustratione. Spiritus scti. vnde di
cit glossa quod apostolus proprie posuit ibi hoc verbum dicere, significans voluntatem & intellectum
dicentis, & tale dicere circa ea quae sunt fidei purae non potest aliquis dicere nisi ex fide. vnde de
alio simplici dicere dicitur Mat. vi. Non omnis qui dicit domine domine &c.

18 ⁋ Ad tertium quod scientiarum
spectamina non possunt intelligi nisi alio quodam quasi suo sole illustrentur: dicendum quod verum est
syncera veritate & omnino infallibili notitia. Alio tamen modo possunt intelligi in lumine lucis
naturalis vt dictum est supra. Propter quod dicit Augustinus xii. de trinitate. Credendum est mentis intelligibi-
lis ita conditam esse naturam vt rebus intelligibilibus naturali ordine disponente conditore subie
cta: sic videat ista in quadam luce sui generis incorporea quemadmodum oculus carnis videt quae
in hac luce corporea circumiacent, cuius lucis capax eique congruus est creatus.

19 ⁋ Ad quartum
quod quicquid anima cogitat aut ratiocinatur ei luci tribuendum est a qua tangitur: Dicendum
quod verum est de eis quae cogitat aut ratiocinatur cognoscendo liquidam veritatem, alias autem non
oportet vt dictum est.

20 ⁋ Eodem modo dicendum est ad quintum & vltimum. Vel dicendum: quod vide
mus verum in prima veritate, potest esse: aut sicut in eo quod est obiectum primo visum, aut sicut in eo quod
est ratio videndi tantum vt in sequenti quaestione declarabitur. Primo modo omnis veritas videtur
in prima veritate, sicut omne bonum in primo bono, quia quicumque videt verum hoc aut verum illud
videt verum simpliciter in vniuersali quod deus est. Sicut qui videt bonum hoc vel bonum illud in
vniuersali videt bonum simpliciter quod deus est: vt dicit Augustinus viii. de trinitate. & inferius determinabitur
Secundo autem modo non nisi veritas syncerae visa vt dictum est. Et sunt isti duo modi cognoscendi ve
rum bonum pulchrum &c. quae nobilitatis sunt in deo, & conveniunt creaturis, notandi: quia de eis loqui
tur Augustinus in diuersis locis, quandoque secundum vnum modum, dicens non cognosci bonum pulchrum verum & huiusmodi
in creaturis: nisi per verum pulchrum & bonum in creatore. Quandoque vero loquitur secundum alium.
sed omnis sua determinatio circa hanc materiam vergit in vnum illorum modorum.

21
⁋ Argumenta duo in oppositum bene probant quod veritas aliqua sine speciali illustra
tione diuina ab homine possit sciri & cognosci: non tamen probant quod syncera.

22 ⁋ Vel si velimus possumus
dicere & forte melius quod homo ex puris naturalibus suis sine omni illustratione diuini luminis vel exem
plaris assistentis potest solum cognoscere per intellectum id quod verum est de re sequendo sensum vt di
ctum est supra: clarius tamen cernendo quod verum est quam sensus cernat: quia intellectus subtilius ap
prehendit & plus infunditur in substantiam receptibilis quam sensus: qui solum percipit exteriora se
cundum superficiem vt dicit Auicen. xii. Metaphysicae suae. Quiaque veritatem ipsam rei nequaquam siue in
modico siue in multo sine illustratione diuini exemplaris possit percipere. & quod exemplar abstractum
a re: ad hoc non sufficiat per se. Sed oportet conceptum de re ad exemplar acceptum a re determina-
ri per diuinum exemplar: vt si in illo conceptu debeat videre veritatem synceram & liquidam, cla-
rius illustretur intellectus exemplari diuino, & si aliquo modo quantumcunque tenui etiam tenuiter Ba8v
ipso illustretur. & si nullo modo eo illustretur, nullo modo videat ipsam veritatem. Vt dicamus quod
huiusmodi exemplaris praesentatio secundum conmunem cursum vitae huius quamquam gratuito conceda
tur: nec naturalia animae sic sunt ordinata, vt sua naturali operatione ad ipsum possint attinge-
re. Omnibus tamen quantum est ex parte dei hominibus aequaliter praesentatur: vt vnusquisque secun-
dum dispositionem & capacitatem suam eo illuminetur: nisi exigente eminente malitia aliquis me-
reatur: vt ei omnino subtrahatur: ne vllam veritatem animo videat: sed totaliter infatuetur in
omni cognoscibili, vt in alio determinato non videat veritatem in eo: sed dilabatur in errorem
quem meretur. Et sic secundum determinationem Aug. nulla veritas videtur omnino nisi in prima
veritate: & quod hoc est naturale creaturae rationali: quod solum possit ex puris naturalibus in cognitio-
nem eius: quod verum est de re: & non vltra in cognitionem ipsius veritatis nisi per illustrationem
diuini exemplaris: & hoc propter eminentiam actus intelligendi ipsam veritatem vt dictum est supra.
Et secundum hanc viam ad primum argumentum in oppositum: quod nisi homo ex puris naturalibus
posset in cognitionem veritatis, frustra eam inuestigaret: Dicendum quod fine illa illustratione non vale
ret homo eam inuestigare intantum vt ad veritatis notitiam ex puris naturalibus inuestigando
peruenire posset. Sed hic solum valet cum adiutorio illius illustrationis, sic existente anima ratio-
nali in naturalibus creata.

23 ⁋ Ad secundum: quod homo naturaliter scire desiderat: ergo potest scire
ex puris naturalibus: Dicendum quod verum est. Non tamen sic: vt per ipsam veritatem ex puris na-
turalibus videat, sicut dictum est. Naturali enim appetitu bene desiderat homo scire etiam illa
quae sunt supernaturaliter cognoscenda: quae secundum conmunem illustrationem a diuino exemplari
sine illustratione specialiori non posset attingere: vt infra dicetur.