Quaestio 6

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e819

Sources:

Ba: Badius1520a

B68r

1
CIrca sextum arguitur quod sacra scriptura non est perfecte conscripta in duobus te-
stamentis: sed quod restat tertia pars conscribenda. Primo sic. In quolibet genere im
perfectum expectat perfectionem per aliquid sui generis. Perfectum enim & imper-
fectum sunt vnius naturae secundum philosophum. vii. metaphysicae. Et Chryso. super illud Mat.
v. Nisi abundauerit iustitia vestra &c. dicit. Commendat legem antiquam, eam con
uanfert nouae. cuius sane illam esse quasi cognatam docet, & omnino germanam. Plus
enim ac minus eiusdem esse generis manifestum est. Haec scriptura in vtroque te
stamento imperfecta est, secundum apostolum. i. Corin. xiii. Ex parte cognoscimus. ergo expectat perfectio
nem per aliquid sui generis. hoc non est nisi aliquid scientiae huius vitae, quod ad eam pertinet, quia scientia vi
tae futurae omnino est alterius generis. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Io. xvi. dixit Christus. Adhuc multa ha-
beo vobis dicere: sed non potestis portare modo. Cum autem venerit ille spiritus veritatis doce-
bit vos omnem verita tem. Sed ex nouo testamento non cognoscimus veritatem aliam quam Chri
stus discipulis dixerat & fecerat: & adhuc non omnem illam, secundum quod dicitur Io. vlti. concludem
do finem euangeliorum. Sunt autem & alia multa quae fecit lesus, quae si scribantur per singula,-
nec ipsum arbitror mundum capere eos qui scribendi sunt libros. ergo restat ad integritatem hu-
ius scripturae, quod per spiritum sanctum annunciandum est.

3 ⁋ Contra. si esset aliquid adhuc conscri
bendum, illud euangelium mereretur dici, quia esset melior & certior futurorum annunciatio quam facta
sit, quae semper euangelium meretur dici secundum Chrysost. in principio super Mat. Sed tale quid restare
non potest conscribendum. secundum quod dicit Apostolus Gali. i. Euangelium non est aliud, nisi sunt aliqui
qui vos conturbant, & peruertere volunt euangelium Christiana ergo &c.

4
⁋ Dicendum ad hoc: quod opinio aliquorum erat: & dicitur abbas loachim illius fuis
se opinionis: quod promissio illa de missione spiritus sancti. Io. xvi. nondum conpleta erat tempore
apostolorum. Et quod ipse spiritus adueniens nouum euangelium conderet: in quo omnino legem di
uinam perficeret. Vnde & tribus diuinis personis & tribus temporibus sibi succedentibus dicebant
congruere tria testamenta: vt vetus testamentum praecedens dicatur patris: nouum filii: & tertium futu
rum spiritus sancti. Vnde & Manichaeus dixit illam spiritus san. promissionem in se completam fuisse:
& praedicationem noui euangelii ab eo recipiendam esse: vt dicit Augustinus contra epistolam Fundamenti. Consi
militer & plures alii qui sectas errorum sibi congregauerunt: vt Mahumetus fecit: quorum non erat in
tentio, nisi peruertere euangelium Christi: vt dicit apsus. Quorum errores praeuidens apsus, omnes
tales volentes noua scripta euangelio addere, quasi lex euangelica esset imperfecta, ponit sub ana
themate, cum dicit. Gali. i. Sed licet nos aut angelus de caelo euangelizauerit vobis praeterquam quod euam
geliz auimus vobis anathema sit. & vt amplius confirmet, repetit idem dicens: Sicut praedixi, & nunc
iterum dico de istis. Si quis vobis euangelizauerit praeter id quod accepistis anathema sit. In dicto illo
rum error erat & vanitas quo ad duo. Primum quo ad hoc quod dicebant spiritus san. promissionem in aphilesis
non fuisse impletam. lterum vero quo ad hoc quod dicebant per spiritum sanctum nouum euangelium ad perfe-
ctionem euangelii Christi esse condendum.

5 ⁋ Contra primum est illud quod dicit Christus. Io., xv. Cum ve
nerit spiritus paracletus quem ego mittam vobis a patre: ille testimonium perhibebit de me, & vos te
stimonium perhibebitis. i. ille testimonium perhibebit per vos & in vobis. secundum quod dicit loanem. xiiii. Ego
rogabo patrem: & alium paracletum dabit vobis: vt maneat vobiscum in aeternum spiritus veritatis. & se
quitur: vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, & in vobis erit, & Luc. vlti. Ego mitto
promissum patris mei in vos: vos autem sedete in ciuitate quousque induamini virtute ex alto. Vn
de dicitur Io. vii. Nondum erat spiritus datus, quia Christus non erat glorificatus. q. d. si Christus esset
glorificatus, statim spiritus esset datus. Et ideo promissionem quam dudum fecerat, iterauit in ascensione
promittens eum eis de propiquo. secundum quod dicitur Actuum. i. Vos autem baptizabimini in spiriutu sancto non post
multos hos dies. Quod impletum est Actuum. ii. vbi dicitur quod cum complerentur dies pentec. &c. vbi quia
manifestissime convincuntur negabant aliqui eorum actus apostolorum esse de canone, in quo manifeste
eis contradicit Augustinus cum in. li. contra epistolam Fundamenti dicit loquens de actibus apsorum. Cui libro neces
se est me credere: si credo euangelio: quoniam vtramque scripturam mihi similiter catholica commendat auctori
tas.

6 ⁋ Contra secundum est illud quod dicit Christus Mat. v. Non veni soluere legem, sed implere. Nunc
aunt non implesset, si adhuc aliquid quo implenda esset restaret. Vnde super hoc dicit Chryso. In
priorum augmentum & complementum erant quae dicebantur a Christaonu fuissent autem in crementum, sed non in comple
mentum: si aliquid restaret. Et quod omnino nihil restabat addendum, super dicta Christian, vt iustitia legis imple
retur, manifeste appet ex eis quae xprs docuit. Cum enim vt docet Augustinus de ser. di. in modote. magnus gradus Ba68v
iniuriae est maleficium reddere pro beneficio: summus vero gradus perfectae iustitiae est beneficium reddere
pro maleficio: Inter quos sunt multi gradus medii iniustitiae, & multi iustitiae, qui sunt mino-
ris iniustitiae & iustitiae, secundum quod minor iustitia erat pcena Talionis veteris testamenti, oculum
pro oculo, dentem pro dente, vbi modus vindictae modum non excedit iniuriae: illum autem gradum iu-
stitiae summae Christus in summo docuit: vt vlterior modus iustitiae nec sit, nec excogitari pos-
sit, qud scilicet docuit quod nulla omnino vindicta esset expetenda: sed bencficium pro maleficio redden-
dum, & non qualecumque beneficium pro qualicumque maleficio: sed pro summo maleficio quod erat persecu-
tio inuidorum inimicorum vsque ad mortem, reddere summum benesicum. scilicet animam pro eis ponere: & pro
ipsis occisoribus exorare, & veniam eis impetrare, Orate (inquit) pro persequentibus & calumnian-
tibus vos. Et quod ille sit gradus vltimus ex lege charitatis procedens manifestum est. Si enim iuxta di
ctum Christi maiorem charitatem nemo habet, quam vt animam suam ponat quis pro amicis suis: Multo
fortius nemo maiorem charitatem habet, quam vt animam suam ponat pro inimicis suis. Istud ergo
est vltimum & vltra quod nihil perfectius addi potest, & per hoc euangelica perfectio a Christo tradita imme
diate fini vltimo coniungit, vt nulla lex vel iustitia poterit esse immediatior. Et ideo dicitur Heb.
iii. Participes Christi effecti sumus. Si tamen initium substantiae eius vsque in finem firmum teneamus. &
vii. Nihil ad perfectum perducit lex. Inductiovero melioris spei per quam proximamus ad deum. In-
tantum melioris testamenti sponsor factus est Christus. &. x. Habentes itaque fratres fiduciam in in-
troitu sanctorum in sanguine Christan, quam initiauit nobis viam nouam & viuentem per carnem suam
accedamus cum vero corde in plenitudine fidei. Et ita cum deductio mundi processit secundum tres le-
ges per tres status hominium, legen naturae, legem Moysi, & legem euangelii Christi: nullus status vitae hu-
ius perfectior esse potest, statu nouae legis, & euangelii Christin. Vnde durabit vsque infinem. secundum quod
de statu generationis fidelium Christi exposuit Chrysosto. illud Matth. xxiiii. Dico vobis quia
non praeteribit generatio haec donec omnia fiant. & loquitur de: illis quae fient in fine mundi. Est ergo
sacra scriptura non solum in se perfecta, sed & perfectissime conscripta: vt nihil restet conscribendum,
sicut dictum est supra.

7
⁋ Ad primum in oppositum quod imperfectum perficiendum est per aliquid sui: Dicendum quod impro
fectio priuatio quaedam est perfectionis. Nunc autem vt vult philosophus. v. metaphysicae, Priuatio alicuius
dicitur esse in aliquo: cum non habuerit quod natum est esse in alio perfectiori se. secundum quod dicitur quod plan-
tae carent sensu, qui inuenitur in animali, & quod talpa caret visu, quamuis non est nata visum habere: si-
cut aliae species animalis. Et secundum hunc modum vult philosophus. iii. de anima, quod quaedam animalia sunt perfecta: vt quae
habent omnes sensus. Quaedam vero imperfecta, vt quae carent aliquo vel aliquibus sensibus. Alio modo dicitur pri
uatio esse in aliquo quid caret eo quod natum est habere secundum suam speciem. Sicut est caecitas in
homine. Et secundum hunc modum dicitur aliquid proprie imperfectum primo modo, quo imperfectum
non est innatum in se recipere perfectionem eius, respectu cuius dicitur imperfectum. Sicut planta non est
nata habere sensum, neque talpa visum. Hoc modo scripturae sacrae scientia est imperfecta respectu
visionis apertae. Sicut dicit apsus. Ex parte cognoscimus. & ideo tale imperfectum non est natum per-
fici per aliud: sed adueniente perfectiori omnino euacuari. Secundum quod dicit ibidem apsus. Cum
venerit quod perfectum est, euacuabitur quod ex parte est. Hinc Orig. super illud Leui. iiii. Quicquid autem ter
tius dies inuenerit ignis assumit. Duos (inquit) dies, puto duo testamenta posse intelligi, in quae-
bus liceat omne verbum quod ad deum pertinet requiri & discuti, & ex ipsis omnem scientiam rerum capi. Si quid
superfluxerit quod diuina scriptura non decreuit, tertiam scripturam non debere suscipi, quae hic dies tertia
nominatur: sed quid superest igni tradamus, & deo reseruemus: quia in praesenti vita deus scire nos omnia no
luit, quia nunc scimus ex parte. &c. Imperfectum autem secundo modo est illud quod natum est perfici per illud
quod innatum est habere secundum suam speciem: sicut homo caecus per visum. Hoc modo scientia veteri testamen
ti est imperfecta, perfectibilis per scientiam noui testamenti superuenientem: cum qua est cognatae naturae, vt
dictum est secundum Chryso, quae non euacuatur omnino per nouum superueniens: sed manet sub ipso
in esse perfectiori, quia vt dicit Glos. Matthi. v. dum fuerit addita ad perfectionem: & haec ple-
nius aguntur quae sunt praemissa ad inchoationem. Tota vero ista scientia conslata ex veteri testamento &
nouo, isto modo imperfectionis nullam omnino habet imperfectionem, sed est tota & perfecta, quia secundum quod di
cit Primus modus totius. v. metaphysicae, ab ea non diminuitur aliqua pars eorum quibus dicitur totum
id est eorum quae sunt perfectionis humanae scientiae in vita ista: vt determinatum est supra.

8 ⁋ Ad secundum
quod ex euangelio Christi non habetur omnis veritas quam promisit Christus docturum spiritum san. di-
cendum quod verum est materialiter non formaliter. Non enim promisit spiritum docturum aliquam aliam veritatem
aut perfectiorem quam ipse docuerat: sed potius explanaturum illam quam in veteri testamento & in sua doctrina Ba69r
euangelica inexpositam reliquit: & appositurum super illa dicta vet. test, quae in euangelio non apposuit Chri
stus: quorum intellectum apsoi tunc no potuerunt portare nondum spiritus repleti. Et hoc est quod ipse dicit lo.
xiiii. Haec loquutus sum vobis apud vos manens: paraclitus autem spiritus sctuns quem mittet pater in nomine
meo, ille. v. d. o. & suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis. Et ideo dicit eis Matthicoru. vlti. Euntes do
cete omnes gentes. Et sequitur. Docentes seruare eos omnia quaecunque mandaui vobis. Et ecce ego vobiscum
sum omnibus diebus vsque ad consummationem seculi. Doceri ergo debet doctrina Christi: & ad
doctrinae eius exemplum exponi tam vetus quam nouum testamentum: & apponi quantum spiritus sanctus di
ctauerit vsque ad consummationem mundi. Vnde sciendum quod doctrina euangelica se habet ad doctri
nam veteris testamenti vt eius impletiua. Secundum quod dixit Christus Matth. v. Non veni soluere legen:
sed adimplere. Impleuit autem eam quantum ad doctrinam pertinet, dupliciter. Vno modo quo ad ceri
monialia: alio modo quo ad moralia. Quo ad cerimonialia eorum obseruantias spiritualiter interprs
tando: & literaliter euacuando. Quo ad moralia imperfectum in ipsis perficiendo: quod scilicet omissum
erat supplendo. Et sic doctrina euangelica non tam erat impletiua quam expositiua legis veteris te-
stamenti, perfectum modum obseruantiae vniuersorum praeceptorum legalium explicando. Euangelium
enim expositio est legis. vt dicit Glos. Leui. x. Vnde dicit Chrysostomus super Mathicorum editio-
ne secunda. Secundum modum viuendi Christus legem impleuit duobus modis. Primum exteriores
quidem legis figuras soluens: interiores autem eius virtutes adimplens. vt puta in lege praecepit
omne opus seruile in sabbato quemquam facere non debere. Spiritualiter autem secundum euangelii veritatem opus
seruile peccatum est. omne autem opus bonum non est seruile, sed liberale: & animae fit: licet ipsum
videatur in prima facie corporale. Vides ergo quia Christus sabbatis operans adimpleuit legen:
non soluit: manifestauit: non occultauit. Deinde adimpleuit legem in minimis istis. secundum quod pla
nius exponit hoc in prima editione. d. Non in interitum priorum: sed in augmentum potius & com
plementum erant quae dicebantur a Christous Erant autem in complementum quo ad praecepta negati
ua de iniuriam non inferendo: amplius prohibendo quam in lege erat prohibitum. Quo vero ad prae
cepta affirmatiua: plus praecipiendo quam in lege erat praeceptum. & hoc tam in iniuriis sustinendis,
quam in beneficiis conferendis. secundum quod de impletione praeceptorum negatiuorum dicit Chrysostomus.
illius quippe sententiae quae dicitur: Non occides: haud interemptio, sed adimpletio magis atque mu
nitio est dicere. Non irascaris. Omnium similiter caeterorum adimpletio atque munitio facta est per
Christum non interemptio. De praeceptorum vero impletione tam in beneficiis conferendis
quam in iniuriis sustinendis dicit Chrysostomus. Non iam vsitatum misericordem requirit: sed etiam
tunica te exui iubet ad tegendum alterius nuditatem: neque simpliciter remittentem, sed illum quoque
qui alteram maxillam praebeat ferire cupienti. Doctrina vero apostolica ad doctrinam euangelicam
nullo modo se habet vt eius impletiua: imperfectum aliquid existens in ipsa supplendo & addendo
vel expositione spirituali aliquid literale euacuando: sicut doctrina euangelica dicta est se habere ad do
ctrinam veteris testamenti. Sed doctrina apsica se habet ad doctrinam euangelicam & mediante illa ad
doctrinam veteris testamenti consequenter: vt explanatiua quorundam eorum quae obscure in illis dicta sunt
in sensu literali: & vt interpretatiua eorundem secundum sensum mysticum, allegoricum, tropologicum, vel
anagogicum. Specialiter autem se habet ad vetus testamentum eodem modo sicut se habet doctrina euangeli
ca cerimoniales obseruantias spiritualiter interprstando: & defectum moralium supplendo. Haec omnia facit vi
ce doctrinae euangelicae ipsam in omnibus imitando. Christus enim non omnia obscura litteraliter nec in testa
mento veteri: nec in sua euangelica doctrina exposuit. sed aliqua tantum: & ad exemplar eorum reli-
quit aphilesolis caetera exponenda. Similiter nec omnem moralium praeceptorum imperfectionem dictis
suis impleuit: sed quaedam: & ad exemplar illorum caetera dimisit apilersois supplenda. Et sic vltima exposi
tio & perfecta in corpore canonis est doctrina apostolica. Vnde super illud Leui. ii. Panes absque fer
mento. dicit Glos. Verba apostolorum sunt panes: lagana prophetarum. Quanto enim panes laganis
ad nutrimentum sunt aptiores: tantum praecellunt verba apostolorum, verbis prophetarum. Concorditer
ab illis de Christi miseratione scriptum est. Sed apostoli plenius scripserunt: qui completum osten
dunt quod illi nunciauerunt futurum. Et ideo pauca figuratiua: & plurima clare dicta continet. secundum
quod dicit Augustinus de opere monachorum. Magis proprie quam figuratiue pene omnia se habent in
epistolis apostolicis. & sic perfecta ars & scientia eorum quae continentur in doctrina apostolica, tra
dita est in doctrina euangelica. Nec est doctrina aposrolica alia secundum formam a doctrina euange
lica: sed quasi secundum materiam solum, inquantum artem exponendi obscura & supplendi omissa tradi-
tam in doctrina euangelica doctrina apostolica applicat ad plures materias. Et sic ex euangelio
Christi formaliter habetur omnis veritas quam pollicitus erat per spiritum sanctum apostolos doctu-
rum. Vnde scire quomodo illa euangelica doctrina iuxta artem quam in ea tradidit Christus Ba69v
esset applicanda ad plures materias dictis modis, erat illud quod Christus apostolis promisit cum
dixit. Adhuc multa habeo vobis dicere &c. Propter quid sub eodem testamento formaliter cadit
apostolica doctrina cum euangelica: quia quicquid artis & perfectionis est in scientia apostolica:s
totum est in scientia euangelica: licet non ad tot materias applicatum. Non sic autem quicquod est artis
& perfectionis in doctrina euangelica: inuenitur in vete. testa. Et ideo omnino est aliud nouum testa.
a veteri: & est aliter doctrina apfica in doctrina euangelica, quam doctrina euangelica in doctrina
vet. test. Immo vniuersaliter doctrina tota noui te. est in doctrina vet. testa. Est enim doctrina no.
test. in veteri, non tantum sicut explicitum in implicito: & planum in obscuro: sed etiam sicut perfectum in im
perfecto. Doctrina vero aphica est in euangelica non sicut perfectum in impefecto: sed sicut explicitum in inex-
plicito: & sicut exemplatum in exemplo. Est etiam aduertendum quod per illum etiam eundem modum quo doctri-
na apostolica se habet ad euangelicam & ad doctrinam vet. test. se habet doctrina doctorum Augus
stini, Ambrosii, & caeterorum ad totam doctrinam canonicam: licet non aequale pondus auctorita
tis obtineat: quia non constat ecclesiae doctores aliquos catholicos in spiritu sancto fuisse loquu
tos: sicut constat ipsi apsos in eo fuisse locutos. Sicut enim Christus plurima reliquit apilersolis exponem
da & supplenda ad exemplar eorum quae ipse exposuit & suppleuit in doctrina euangelica: Sic
apostoli in sua doctrina dimiserunt plurima exponenda & supplenda doctoribus ad exemplar eorum
quae ipsi exposuerunt & suppleuerunt in sua doctrina. Secundum quod dicit Beatus Gregorius in Homilis. de
semine, quam Christus per se exposuit. ldem domins per semetipsum dignatus est exponere quod dicebat:
vt sciatis rerum significationes quaerere in his quae per semetipsum noluit explanare. Et de expo
sitis per apostolum dicit Orig. in Homilis. de nuptiis Abrahae cum Cethura. Semper (inquit) no-
bis sanctus apostolus occasiones praebet intelligentiae spiritualis: & licet pauca, tamen necessaria stu
diosis ostendit indicia: quibus quod lex spiritualis sit in omnibus, cognoscitur. Vnde illud. Adhuc multa
habeo &c. dictum erat apostolis non tam pro ipsis quam pro suis successoribus. Licet enim apostoli primi-
tias spiritus sancti receperint: virtutem tamen eius omnes posteri fideles recepturi sunt vsque in fi-
nem mundi: & per ipsam sacram scripturam tractaturi: & opere impleturi. secundum quod dicit Chrysostomus
Hoc est quippe mirabile, quod Christus non solum legem impleuit ipse, sed idem illud nobis quoque facere
donauit. Quod apstse signando dicebat peccatum illum damnasse in carne: vt iustificatio legis im
pleretur in nobis: qui non secundum carnem ambulamus. Et iterum. Legem ergo destruimus: absit-
Sed statuimus. Sicut ergo apostoli exposuerunt scripturas non expositas a Christo, ad exemplar
eorum quae ipse exposuit: Sic catholici doctores ea quae nec Christus, nec apostoli exposue-
runt, ad exemplar illorum quae ipsi exposuerunt, debent vsque in finem mundi exponere: nec antiquis
expositionibus contenti esse. Propter quod dicit Orig. Ge. xxvi. super illud, Senuit autem lsaac. Tente-
mus facere illud quod sapientia commonet dicens: Bibe aquam de tuis fontibus & de tuis puteis: &
sit tibi sons tuus proprius. Tenta ergo & tu auditor habere puteum proprium, & sontem pro-
prium vt & tu cum apprehenderis librum scripturarum: incipias & ex proprio sensu proferre aliquem
intellectum: & secundum ea quae in ecclesia didicisti, tenta & tu bibere de fonte ingenii tui. Est in
te natura aquae viuae: venae perennes & irrigua fiuenta, rationales sensus: si modo non sunt ter
ra opeta. Sed satage terram tuam fodere: purgare sordes id est ingenii tui amoue desidiam: & tor-
porem cordis tui excute. Audi quid dicit scriptura: Punge oculum, & producet lachrymam:
punge cor & proseret sensum. Purga ergo & tu ingenium tuum, vt aliquando est de tuis fontibus bi
bas. Si enim accepisti a Christo verbum vitae & fideliter accepisti: fiet in te fons aquae salientis
in vitam aeternam. Cui concordat illud Senecae. Nihil aestimo latentes sub aliena vmbra semper
nunquam ausos conscribere quod diu didicerunt habere generosum. Turpe enim est seni ac prospiciem
ti senectuti semper ex commentario sapere. Propter quod dixit Xeno. Quousque sub alieno moueris :s
aliquod & de tuo profer. Vnde Boethius de disciplina scho. Miserrimi est ingenii semper inuentis vti:
& nunquam inueniendis. Sed intelligendum quod non est vtendum inueniendis, neque aliquid esse in eis nisi
iuxta regulam inuentorum. Vnde Orig. super illud Exo. xxxv. Separate apud vos primitias domino,
Non poteris aliquid de sensu tuo offerre deo: nisi prius quae scripta sunt corde concepis: nisi in-
tentus fueris: & diligens audieris. Non concipit corde nisi qui vacat ore mente liber & totus inten
tus. quod cum fecerit, dignum est vt quandoque ad complendum sacrae scripturae aedificium, quilibet aliquid
de suo offerat. luxta illud quid subdit ibidem. lustum est vt in templo domini inueniatur quisque ha-
bere portionem suam. Non enim latet dominum quisque quid offerat. Quam gloriosum si dicatur in templo domini
aurum illud quo arca testamenti tegitur, illius est: argentum ex quo bases & columnae sunt
illius est & caetera quaecunque per singula, quam indecorum: quam miserum: si dominus visitans taber-
naculum nihil muneris tui inuenerit: nihil a te oblatum cognoscat. Sic ergo vult domins vt quli- Ba70r
bet de suo offerat: vt sic totum aedificium continue crescens tandem perfectum fiat. & hoc tam
cognitione doctrinae, quam opere vitae. luxta illud quod dixit Christus. Matth. v. Donec transeat caelum
& terra, lota vnum aut vnus apex non peribit de lege donec omnia fiant. Cumque omnia haec fuerint
facta: tunc erit finis. Secundum quod dicitur Matth. xxiiii. Praedicabitur hoc euangelium regni in vniuerso orbe: &
tunc veniet consummatio. Et ideo Christus in principio suae praedicationis dixit. Poenitentiam agite
appropinquabit enim regnum caelorum. Vnde cum non solum praedicatum fuerit euangelium per orbem vniuersum
Christi nomen diuulgando: quod impletum fuit tempore apostolorum: sed etiam cum effectu poenitentiam
recipiendo: vt in omni gente ecclesiae aedificentur, & ab aliquibus in illis colatur Christus: quod non
dum erat factum tempore Augustinus vt dicit in epistola ad Esichium, quod forte impletum fuit postmodum
conuersis temporibus beati Greg. papae insulis oceani. Cumque non solum hoc factum fuerit, sed etiam
expositum: & opere impletum quod restat exponendum & implendum: tunc erit consummatio & finis mun
di. Citra autem continue augmentatur sacrae scripturae intellectus, & expositio. luxta illud quod dicit
Beda super illud Exo. xxv. Duo quoque Cherubim. Scriptura spirituali scientia plena est: quae ex quo
fieri coepit: augetur semper & multiplicatur. Vnde pertransibunt plurimi, & multiplex erit scientia.
Moyses namque ampliorem patriarchis habuit scientiam. Vnde. Ego quid apparui Abrahae, lsaac, & lacob,
& nomen meum Adonai, non indicaui eis. subaudi, sicut tibi. Dauid quoque ait. Super omnes docentes me
intellexi. Apostolos quoque maiora prophetis nosse declarat domins. d. in Luca. Multi prophetae & reges cu
pierunt videre quae vos videtis &c. Recte ergo Cherubim scientia multiplicata dicitur: quod in vtroque
testamento magis ac magis ex tempore cognitio veritatis fidelibus innotescit.