Quaestio 5

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e808

Sources:

Ba: Badius1520a

B67r

1
CIrca quintum arguitur, quod haec scientia tota simul & perfecta erat conscriben
da, non vna prius: vt vetus testamentum: altera posterius: vt nouum testamen
tum. Primo sic. Natura facit semper quod melius est. secundum quod est possibilius:
vt dicit philosophus. multo fortius ergo & auctor naturae, qui melior est &
perfectior. sed melius fuit recipere scientiam simul totam perfectam quam par-
tem, & hoc erat possibile dare auctori huius scientiae: deo scilicet. ergo &c.

2
⁋ Secundo sic: Quanto scientia perfectior est: tanto melius & facilius instruit. sed propter hominis
instructionem ista scientia conscripta est. vt dictum est. ergo tota perfecta debuit conscribi.

3 ⁋ Contra est
apostolus cum dicit primae Corinthicorm decimoquinto. Non prius quod est spirituale quam quod animale.
sed quod animale quam quid spirituale. vetus testamentum est animale, nouum spirituale. iuxta apostoli
intentionem ibidem. ergo &c.

4 ⁋ Item Gali. iii. Lex paedagogus fuit in Christo: vt ex fide iustifice
mur id est in nouam legem fidei Christianus Sed paedagogus debet praecedere illum cuius est paedagogus.
Vetus ergo testamentum prius debuit conscribi quam nouum, quare cum ambo sint partes huius
scientiae: non simul debuerunt conscribi: sed partes successiue.

5 Ba67v
⁋ Dicendum ad hoc: quod cum vt dictum est: scientia ista non nisi in vsum & auxilium ho-
minum literis describenda erat: eo modo & tempore describenda erat quo vsui hominis magis competit. Nunc
autem ita est: vt patet ex dictis: quod homo per hanc scientiam ab imperfecto ducendus est ad perfectum:
quod oportuit fieri gradatim a minus perfecto ascendendo ad magis perfectum. Et hoc non tan-
tum in cognoscendis: vt declaratum est supra eodem articulo, quaestione tertia: sed etiam in agen-
dis: vt iam restat declarare. Cum enim vt dictum est quaest. proxima hominibus submersis in pro-
fundo peccatorum scientia ista conscribenda erat: qui omnino inhabiles erant ad perfectiora ope
ra virtutum exercenda: sed sufficiebat eis si ab initio possent vsum peccatorum dimittere:
& tunc demum ad opera perfectionis & virtutum anhelare: Idcirco eis ab initio ista scientia per
fecte describi non debuit: sed aliquis gradus in ea: vt in minori assuefacti ad magis perfectum
suscipiendum fierent idonei. vt sic primo pars illa quae faciliora & minus perfecta describeret, in veteri
testamento: deinde consequenter illa quae difficiliora & perfectiora edicta continet in nouo testamen-
to traderetur: vt per primam partem fugere peccata disceret timore poenae: per secundam virtu
tes amare zelo iustitiae. Propter quod dixit apostolus. Ad nihil perfectum ducit lex: sed paedagogus
noster fuit in Christo. Hinc est quod dicitur in collatione praedicta. Quia lex naturalis corrupta fuerat
vsu libidineque peccandi apposita est adiutrix naturae legis Mosaicae seuera districtio: vt vel me-
tu poenae praesentis non penitus litera scientiae naturalis extingueretur, quae tantum du-
rare debuit quo pristinae legis naturae possent sustinere mandata, quae in lege euangelii erant
diuulganda. Quoniam vt dicit Ambrosius super Lucam, lob, Melchisedech, Abraham, lsaac, Ia-
cob per fidem sine lege viuebant. Praeuenientes enim legem patriarchae sancti praeceptorum vincu-
lis absoluti libera & consimili nobis euangelii gratia refulserunt. & sequitur. Multo melius egis-
set circuncisus populus: si vitam maiorum voluisset imitari. Sic enim fuisset vna aedificatio prio
rum ac sequentium. Sed quia primum illum vitae actum posterioris infirmitas non potuit implere
tanquam medius paries interiectus est: ne continua bonorum morum aedificatio rumperetur. Et
ideo vt dicitur in dicta collatione: non erat possibile euangelicam perfectionem tradi ante legis
custodiam. Non enim poterant audire, Qui te percusserit in dextera maxilla praebe illi & alteram,
qui contenti non erant tali aequalitate iniurias, proprias vindicare, sed telorum vulnera pro alapa le
uissima rependebant: & pro vno dente animas percutientium expetebant. Sed nec dici illis poterat, Di
ligite inimicos vestros: in quibus magni fructus dicebantur vt amicos suos diligerent, declinarent
vero ab inimicis: & solo ab illis odio dissiderent: nec opprimere illos & occidere festinarent. Mo-
saicae igitur iustitiae modus a talibus prius custodiendus erat: non excedere in vindicta modum,
ne plus rependat quisque quam acceperit, & tunc demum nouae legis gratiam valet suscipere, vt non so-
lum vindictam non expetat: sed etiam totam remittat: insuper & iniurianti beneficia cumulet.
secundum illud. Si sitit inimicus tuus, potum da illi. Quia vt dicit Augustinus. i. de ser. do. in monte.
Magnus hic iustitiae gradus oculum pro oculo, dentem pro dente: quibus nominibus signatur modus: vt
iniuria vindictam non transeat: & haec est quaedam pacis inchoatio. Perfecta vero pax est talem peni-
tus nolle vindictam. Inter ergo illud primum quod praeter legem est: vt maius malum pro minore red-
datur: & hoc quod dominus discipulis dicit: ne pro malo vllum reddatur malum, medium quemdam
locum tenet: vt tantum reddatur quantum acceptum est. Per quod a summa discordia ad summam con
cordiam: pro temporum distributrione transitus factus est: vt homo per legem Moysi adiutus: ipsa
tanquam paedagoga vtatur: & ad legis naturae praecepta non in tabulis lapideis: sed in tabulis cordis scri
pta reuertatur. dicente domino per Hieremiam prophetam: quod & assumit apostolus. Heb. x. Ecce dies ve-
niunt, & consummabo super domum luda & super domum lsrael testamentum nouum: non secundum
pactum quod pepigi cum pluribus eorum in die qua apprehendi eos: vt educerem eos de terra
aegypti: sed hoc erit pactum meum: dabo legem meam in visceribus eorum: & in corde eorum
scribam eam. Esa. xi. Lex mea in corde ipsorum. Glos. interli. Euangelium. Vnde statim deficien
te lege naturae non erat describenda lex euangelii, sicut nec Christus eam scripsit: quia non erat
literis conscribenda: vt discatur: sed solum praedicationibus proponenda: vt in cordibus homi-
num scripta legatur. Sed quia post praedicationem euangelii (vt dicit Chrysostomus) sicut prio
res a lege naturae: sic & posteriores multi a recto calle euangelicae praedicationis detorserant,
eius rursus quae constat ex literis eguerunt: & opus erat vt scriberentur euangelia: quae non
nisi ad naturalis legis recordationem erant diuulganda.

6 ⁋ Ad primum quod auctor naturae facit
quod melius est: dicendum quod verum est quando est possibilius & congruentius. Nunc autem non ita
conueniens & congruum fuit homini totam simul conscribere: vt per partes: sicut dictum est.

7
⁋ Ad secundum quod scientia perfectior perfectius & facilius instruit, dicendum quod verum est, quando Ba68r
recipiens ad perfectionem scientiae est dispositus. sed quando est indispositus, imperfectior scientia
facilius & perfectius secundum suum statum instrueret eum, vt dictum est.