Quaestio 4

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e797

Sources:

Ba: Badius1520a

B66r

1
CIrca quartum arguitur: quod haec scientia literis non erat conscribenda. Primo sic.
in Cognitio quae solo diuino munere habetur, literis non est conscribenda: quia
lliteris non conscribitur scientia: nisi vt a nobis addiscatur. Vnde apostolus.
Quaecumque scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt. Scientia ista est hu-
iusmodi: quia est notitia fidei: quae solo diuino lumine habetur: cum excedit limi
tes naturae. &. i. Io. ii. Vnctio docet de omnibus. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Illa scien
tia non est literis: conscribenda: quae habetur ex dictamine legis naturae: scien
tia ista est huiusmodi: quia non continet nisi praecepta legis naturae: vt in principio Decre. & Deutur.
xxx. Mandatum quod ego praecipio tibi non est supra te: neque procul positum: sed iuxta te est in ore
tuo & in corde tuo. Quod exponens apostolus. Ronimn. x. dicit. Hoc est verbum fidei quod praedicamus.
ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. Si esset literis conscribenda: hoc non esset nisi in vsum hominum. Cum ergo
apud deum non est acceptio personarum, omnibus quicunque fuerunt erat conscribenda. hoc au
tem factum non fuit: quia non fuit conscripta ante Moysen. ergo &c.

4 ⁋ Ad oppositum argui-
tur Primo sic. In omni cognitione quam non habemus a natura indigemus scriptura: quia de
facili labitur a memoria: quae per literam reuocatur, quare cum haec scientia non inest nobis a na
tura, indigemus ea in scripto. ergo &c.

5
⁋ Dicendum ad hoc: quod in sacra scriptura & sunt leges viuendi, & decreta creden-
di. Est enim sacra scriptura ad hoc: vt per eam perficiamur in fide & moribus: licet moralis per
fectio ad fidei perfectionem ordinetur: vt dictum est supra. Nunc autem principium cognoscen-
di ea quae morum sunt, in lege naturae nobis naturaliter inditum est: quae est seminarium impres
sum ad omnem notitiam operandorum intellectui practico: sicut supra dictum est seminarium impres-
sum esse ad omnem notitiam speculandorum via rationis intellectui speculatiuo. Principium vero
cognoscendi decreta credendorum ex nobis non est: sed per gratiam fidei fidelibus infusum. Qua-
re cum secundum quod manifestum est, de se scriptura quaecumque non est nobis necessaria: nisi quia principium
cognoscendi ab intra, non est principium sufficiens ad indicandum & conseruandum in prom-
ptu notitiam eorum quae nobis sunt necessaria pro tempore illo: in quo sufficere potuit princi-
pium intra tam innatum quam infusum ad indicandum notitiam credendorum & agendorum, &
ad notitiam eorundem conseruandum: haec scientia literis conscribenda non fuit: sed solum con
scribenda ab illo tempore quo principium illud intra non potuit sufficere: &tab illo tempore con-
scripta fuit: secundum quod dicit Cas. in coll. patrum. colli. viii. Deus (inquit) creans hominem natura
liter ei scientiam legis inseruit: quae si fuisset ab homine obseruata ac custodita, non vtique neces-
sarium fuisset aliam dare quam literis promulgaret. Erat enim supersluum exterius offerri in re
medium quod adhuc interius vigebat insertum. Quam primus ille homo potuit euidenter attin-
gere, suisque posteris cum certa ratione transmittere. Vnde super illud Exod. xxxiii. Proiecit de
manu tabulas & confregit. dicit Orige. in Homi. Significatur quod domins primum hominem ratione &
ingenio decorauit: cor sapiens & intelligens dedit: vt sine difficultate & errore scire & implere
posset. Hoc ergo faciendo quasi tabulas quasdam scripsit & dolauit: sed eas confregit homo cum dia
bolo acquieuit. lubetur ergo iterum tabulas dolare ad recipiendum praecepta dei. i. latitudinem Ba66v
cordis praeparare: quod homo nondum litera legis naturae animo deleta, sine litera exterioris scripti
facere potuit: & exempla operis posteris tanquam tabulas legis pro statu illo semper posteris reliquit:
vt tabulas literae non scribere oportuerit. Vnde super illud Exod. xxiiii. Dabo tibi tabulas: dicit
Glos. in fortibus fixa intentione custodienda: qucrum exempla cum nobis imitanda proponuntur:
quasi scripta in lapide lex ostenditur. Hic vt dicit Cassianus, Mandata legis absque literae cognitione ante
legem, immo ante diluuium omnes sanctos obseruasse cognoscimus. secundum quod exempla indu
cit de Abel. Enoch, Sem, & laphet, Abraham, Loth, & lob quae propter dispendium praetereo. Sed
generaliter addit pro omnibus dicens. Quem sanctorum legimus ante legem vllum legis non ob-
seruasse mandatum: Quis illorum non custodiuit: Audi lfrael deus tuus vnus est: Quis non
impleuit illud, Non facies tibi sculptile: neque vllam similitudinem: Quis illorum non obserua-
uit, honora patrem & matrem, vel illa quae in Decalogo sequuntur, Non occides, Non adulteraberis, Non
facies furtum, Non falsum testimonium dices, Non concupisces vxorem proximi tui, aliaque
his multo maiora, quibus non solum legis: sed etiam euangelii impleuere mandata. Ex quibus
vlterius procedendo: intentum concludit dicens. Illi igitur habentes naturalis atque insitae legis sa-
nam atque integram disciplinam, nequaquam lege hac extrinsecus addita, literisque descripta: quae in
adiutorium illi naturali data est, indigebant. Ex quibus apertissima ratione colligitur: vt dicit: nec
istam legem conscriptam literis dari ab initio debuisse. Erat enim hoc superfsuum fieri, stante adhuc
naturali lege: nec ad integrum violata. Hanc enim legem Sethpaterna traditione suscipiens, & per
successiones posteris tradens, donec diuisus a sacrilega propagatione Cham perdurauit, quoniam
eam sancte suscepit: ita etiam vel ad dei cultum vel ad vtilitatem vitae communis exercuit. Cum
vero impiae generationi fuisset permixtus, & filiis Seth libidinis instigatione transgressis man-
datum: quod ab exordio mundi naturali institutione fuerat custoditum: necesse fuit per literam
legis postea reparari, lege naturali iam corrupta vsu libertateque peccandi. Et tunc primum ad-
iutrix lex scripta apposita est, erudiens eos ne ab illa disciplina in qua naturaliter fuerant institu
ti, discedant: ne penitus litera legis naturalis extingueretur. Et ideo dicit apostolus: quia iustis
non est lex posita: quia naturaliter ea quae legis sunt, faciunt: sed iniustis & sceleratis & pecca-
toribus. secundum quod dicit Chrysostomus super illud Mat. vii. Ecce centurio. Scripturae ad prae
iudicium peccatorum factae sunt, non ad necessitatem sanctorum: quia rectis & fidelibus scriptu-
rae necessariae non sunt: sed iniustis. Magistra enim omnis iustitiae ipsa natura est hominum. Vn
de dicit Augustinus in sermone quodam. Praesumebant homines de suis viribus: & faciendo
quicquid sibi licere arbitrabantur: peccabant in lege dei occulta. Vnde & lex ista manifesta pro
mulgata est eis: qui omnino sibi rei non esse videbantur. Sic ergo nec in statu innocentiae: nec
statim post peccatum debuit ista scientia scriptis commendari: sed solum tunc cum lege naturali
quasi deleta per eam non sufficiebant se homines iuuare. & si transgressores illi primi natu-
ralis legis non meruissent sine vlla excusatione, aquarum diluuii inundatione puniri: & tempus
poenitentiae eis fuisset indultum, statim fuisset tempus conscribendi legem in literis: sed quia tunc
non nisi Noe iustus superstes mansit cum suis: quasi in quo viguit iudicium naturalis legis suf
ficienter pro se & pro suis, non fuit opus adhuc scripturam condere: sed tunc noua populi in-
stitutione facta per Noe, & filios eius expectatum est: quousque secundum genus humanum in pro-
fundo peccatorum pelago se demergeret: & tunc educto de populo barbaro, populo ad legis
susceptionem idoneo: tunc primo tempus fuit per Moysen in scripto tradi mandatorum legis
edicta. Intelligimus ergo quod deus ab initio hominem & in naturalibus & in gratuitis perfectum
creauit: & in corpore & in anima. In corpore, quia factus erat perfectus homo: vt statim posset
generare. Et in anima, tam quo ad cognitionem naturalem, quam quo ad cognitionem superna-
turalem. Quo ad cognitionem naturalem, quia sciuit ex naturali industria omnia quaecunque
ex primis principiis naturaliter notis tam in actiuis quam in speculatiuis sciri possunt. Quo ad cogni
tionem supernaturalem: & eorum quae naturalem cognitionem excedunt: quia in iis quae de
deo & de rebus diuinis cognoscenda erant per fidem, pro statu illo perfectius nouit quam nos pro sta
tu post peccatum nosse poterimus. Intelligimus etiam de posteris eius si in statu innocentiae permam
sisset, quod secundum incrementum virium ad perfectum in omni scientia naturali & gratuita profecissent, quam si-
ne obliuione conseruare facillime potuissent. Propter quod in statu illo non erat omnino literis con-
scribendum: quod legis erat. Post peccatum etiam, quousque per peccatorum exuberantiam legis littera quasi de
corde hominis erat deleta: sufficiebat omnino littera legis naturalis per naturam scripta in corde hominis, & littera le
gis supernaturalis scripta per gratiam. Nec oportuit vnam vel alteram scribere lrters exterioribus: sed Ba67r
post peccati exuberantiam illud necesse solum erat fieri: vt dictum est: & hoc ad memoriam
& ad faciliorem notitiam. Sicut ergo ab ipso Adam notitia legis naturalis diffundi potuit per
posteros quousque per peccatum fuit obumbrata: vt reparatione egeret per legis literam: sic ab
ipso notitia huius scientiae quo ad decreta credendorum diffundi potuerit: quousque similiter
per peccatum fuit obumbrata: vt egeret per legis literam reparatione. Hinc dicit apostolus
seoma. vii. in persona illorum quibus lex data erat. Concupiscentiam nesciebam: nisi lex diceret. Non
concupisces. Glos. Dicit esse peccatum vel tam magnum peccatum.

6
⁋ Ad primum in oppositum, quod cognitio quae habetur diuino munere non est con
scribenda: dicendum quod verum est, donec munus illud maneat in suo robore & vigore: hoc est
donec mens tenebris peccatorum inuoluatur. secundum quod dicit Chrysostomus in principio su-
per Matthaeum. Quantum erat ex lege naturae, oportuerat non indigere auxilio literarum: sed
tam in omnibus habere vitam mundam, vt illarum vice gratia spiritus sancti vteretur: & sicut
atramento paginae: ita corda nostra inscriberentur a spiritu. Quia vero hanc a nobis exclusi-
mus gratiam, vel secundas diuitias expetamus. Nam Noe, Abrahae, eiusque posteris loseph &
Moysi non per literas: sed per semetipsum locutus: quia scilicet corda eorum munda re-
perit. Postquam vero omnis populus non solum gentium: sed & ludaeorum in ima delapsus est,
tunc iam literae dantur ac tabulae per quae legis naturalis admonitio ministretur.

7 ⁋ Ad se-
cundum quod ista scientia est de dictamine legis naturae: dicendum quod verum est sumendo largo
modo naturam: vt appelletur id nobis inesse a natura, quod a nobis non est per nos acquisitum: sed
nobis inditum siue naturae impressum: vt sunt principia agendorum legis naturae: siue natu-
rae infusum: vt sunt principia credendorum. Sic enim Adam habuit istam scientiam ex dicta-
mine legis naturae vt dictum est. Vel vt appelletur natura naturale principium ad acquirendum
aliud vel suscipiendum. sic omnes posteri eius omnes alias scientias & istam habuerunt & ha
bent. Habent enim naturalia principia acquirendi scientias humanas, & suscipiendi influentias
ad percipiendum scientiam diuinam. secundum quod de hoc sufficienter habitum est supra. &
sic Cassianus large sumit naturam in dicto suo: & Chrysostomus similiter. Et licet hoc modo
scientia ista est legis naturae: quia tamen principia eius & praecepta erant rubigine peccatorum
quasi deleta: vt in eis legere non sufficeret homo: indiguit vt singula respiceret distincte literis
conscripta: quae alias in illis regulis sine literis essent conspicienda. Vnde nec fides sufficit in no-
bis singula credenda monstrare: sed oportet ea ex litera respicere: vel a doctore audire. Secundum
quod scimus centurionem Cornelium: quamuis exauditas orationes eius & eleemosynas respectas ei
angelus nunciauit, Petro tamen traditum imbuendum: per quem non solum sacramenta sus
ci peret, sed etiam quid credendum, quid sperandum, quid diligendum esset audiret: vt dicit
Augustinus i. i. de doctrina christiana: & tamen per fidem interius a deo prius illustratus fuisse
creditur.

8 ⁋ Ad tertium quod erat conscribenda in vsum hominum, dicendum quod verum est: sed
pro tempore cum opus erat: vt dictum est.

9 ⁋ Ad primum in oppositum quod labilis est memo-
ria, & ideo indigemus scriptura: dicendum quod verum est: sed hoc non habet nisi ex inundantia
peccatorum. Vnde nec in statu innocentiae, nec statim post peccatum hoc contingebat. & ideo
nec illis temporibus erat haec scientia conscribenda: sed aliae vt dictum est.