Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e785

Sources:

Ba: Badius1520a

B65r

1
CIrca tertium arguitur quod ista scientia sit practica. Primo sic. FEinis practicae est ope
ratio. secundo metaphysicae. & secundum Augustinus iiii. de civitate dei. Practica ad agendum vitam
& mores pertinet
. haec scientia principaliter ad operationem ordinatur, & ad agen
dum vitam & mores. Iac. i. Estote factores verbi, non auditores tantum. & apsus. ii.
Tim. iii. Omnis scriptura diuinitus inspirata &c. vbi sequitur: Vt perfectus sit
homo dei ad omne opus bonum. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Sacra scriptura nihil aliud
est quam lex diuina. Vnde & diuiditur penes diuisionem legis diuinae in veteri & nouo testamen-
to. Lex autem pertinet ad scientiam practicam: quia ad mores. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. Illa scien-
tia est practica, cuius finis est bonum intellectus practici. haec scientia est huiusmodi secundum
Augustinum primo de doctrina christiana. Legis & omnium diuinarum scripturarum plenitu
do & finis dilectio est, qua fruendum
. & li. ii. In eo se exercet omnis scripturarum studiosus nihil in
eis aliud inuenturus quam diligendum esse deum: & proximum propter deum
. ergo &c.

4 ⁋ Ad oppositum
Primo sic. secundum Boe. de trinitate. Tres sunt partes speculatiuae scientiae, Naturalis, Mathematica, & theolo
gia.

5 ⁋ Secundo sic. Nobilissima scientiarum quae maxime est sui gratia, speculatiua est non practi-
ca, secundum philosophum. i. metaphysicae , theologia est huiusmodi, vt habitum est supra. ergo &c.

6 ⁋ Tertio sic.
Sicut habitum est supra, ista scientia propriissime est sapientia: sed sapientia est supremus habitus
speculatiuus secundum philosophum. x. Ethic. ergo &c.

7 ⁋ Quarto sic. Philosophus dicit in. vi. metaphysicae. Si
aliquid est sempiternum non mobile abstractum, manifestum est quod cognitio eius erit in aliqua
scientia speculatiua. de tali est cognitio in ista scientia. ergo &c.

8
⁋ Ad quaestionem istam dicut aliqui: quod est aliqua scientia pure practica: vt illa quae
docet operanda, & est propter opus principaliter: sicut est moralis scientia: de qua philosophus dicit quod
non est vt scientiamus sed vt boni fiamus. Alia vero est pure speculatiua vt quae docet speculanda nullo: modo
ordinata ad opus: vt mathematicae, quia in eis nullo modo attenditur modus neque finis: vt dicitur. iii.
metaphysicae. De ista igitur scientia dicunt quod est sicut media participans naturam vtriusque, par-
tim practica, partim speculatiua, quia finis eius, & est veritas fidei, & est bonitas morum, & est simul
ad illuminandum intellectum in fide ad cognitionem veri, & ad inflammandum affectum in
charitate ad amorem boni, & ita est ad fidem instruendam, & ad opera fidei exercenda. Quod
non potest stare. Cum enim haec scientia sit vtilissima inter scientias huius vitae, ad quam & ad
cuius finem omnes aliae & fines earum reducuntur: vt habitum est supra: finis autem vltimus Ba65v
diuersorum ordinatorum ad idem semper debet esse vnus & idem. vel si plures sint, oportet quod semper vnus
ordinetur ad alterum, vt sic sit vnicus principalis. Vnicus ergo finis principalis necessario debet poni
huius scientiae, non duo aeque principales. Non igitur debet simul haec scientia dici theorica & pra
ctica: sed alterum solum, vel principaliter. Quod aliqui concedunt, dicentes quod principaliter est pra
ctica: quia non est in ea speculatio: nisi propter actionem: sicut ostendunt obiecta ad partem illam in
ducta. Quod non potest stare. Est enim finis & bonum idem: vt dicitur. iii. metaphysicae. & vt dicitur. ii.
physicae. non omne vltimum finis est: sed optimum. Licet ergo plura sint bona ad quae aliquid ordinatur, non
quodlibet eorum debet dici finis eius: sed solum id quod est optimum illorum: & maxime ad quod omnia
illa quae sunt illius ordinantur. Nunc autem indubitanter constat quod melior est ex se veri cognitio
quam boni operatio: quia non attenditur in moribus operatio boni: nisi vt serenetur oculus men-
tis sedatis passionibus, & fiat clarior in speculatione veri. Beati enim mundo corde: quoniam ipsi
deum videbunt: vt dicitur Mat. v. secundum quod de hoc dictum est supra. Operatio igitur boni ad hoc est: vt
oculus mentis sanus fiat, & in speculando opus sanitatis agat: vt primo speculando per fidem-
intantum proficiat: vt credita intelligat quantum possibile est in praesenti: & tunc deinde in futuro cre-
dita & intellecta facie ad faciem videat. Vnde Augustinus in ser. de lacob & Esau. Tota operatio no
stra in hac vita est sanare oculum cordis, vnde videatur deus: ad hoc sacrosancta mysteria ce-
lebrantur: ad hoc sermo dei praedicatur: ad hoc exhortationes ecclesiae morales ad corrigendos mores
ad emundandas carnales concupiscentias: ad hoc agunt quicquid agunt diuinae sanctaeque literae, vt pur-
getur illud interius ab ea re quae nos impedit ab aspectu dei.

9 ⁋ Nec est igitur huius scientiae du
plex finis: sed vnicus: nec practicus: sed speculatiuus: ad quem ordinatur omnis finis practicus. Sim
pliciter ergo debet dici haec scientia speculatiua & non practica. Sicut ergo moralis scientia specu
latur verum: sed non nisi ad operandum bonum: non tamen dicitur speculatiua sed practica: Sic
ista scientia licet aliquo modo respiciat opus, quia tamen propter speculationem, simpliciter debet
dici speculatiua. est enim in ea labor operis propter quietem speculationis. Vnde sicut scientiae pure
practicae ordinantur ad speculatiuas, & vniuersaliter vita actiua ordinatur ad contemplatiuam:
Sic quod in ista scientia est actionis, ordinatur ad illud quod in ea est speculationis. Et debet in nobis si
nis speculatiuae semper esse per intentionem voluntatis: licet aliquando finis prracticae quaeritur in
exercitio operis. Hinc dicit beatus Grego. vi. Moral. In contemplatione principium quod deus est: quae
ritur: in operatione vero necessitatis fasce laboratur. Et ideo licet secundum Augu. ista scientia dici po
test, vt in pluribus, practica: & scientia non sapientia, propter considerationem & actionem tempo
ralium: simpliciter tamen dici debet sapientia speculatiua propter considerationem aeternorum, quo-
rum regulis temporalia diriguntur. hoc enim est de perfectione huius sapientiae, quod in ea per illa quae
sunt purae speculationis, diriguntur illa quae sunt actionis. Quanto enim virtus aliqua altior est:
tanto ad plura vnico simplici se extendit: vt habetur in libro de causis. in quo ista scientia assimilatur
sapientiae diuinae qua deus ipse notitia purae speculationis omnia operanda cognoscit & dirigit.

10
⁋ Ad primum in oppositum, quod haec scientia principaliter ad actionem & mores ordinatur: Di
cendum quod falsum est: quoniam, vt dictum est, non respicit opus nisi propter speculationem. Vn-
de quod dicit lac. Estote factores. & iterum. Scienti bonum & non facienti peccatum est illi. Et apsus.
Sit homo dei ad omne opus bonum instructus. hoc non est, nisi vt hic cor mundetur: & hic con
templari incipiamus, saltem in speculo & in aenigmate, & in hoc proficiamus: vt aliquando con
templemur aperta specie, & perueniamus vbi omnis cessabit actio, & perseuerabit contemplatio:
quoniam Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab ea.

11 ⁋ Ad secundum quod sacra scriptu
ra est lex diuina: dicendum quod verum est, non tamen talis lex qualis est humana, quia illa ex re-
gulis pure practicis docet operanda: & ideo est pure practica. haec autem ex regulis speculatiuis
vt dictum est, & ideo est pure speculatiua.

12 ⁋ Ad tertium quod finis huius scientiae est dilectio dei, &
fruitio boni: Dicendum quod verum est, non tamen ex hoc debet ista scientia dici practica. Est enim
duplex bonum voluntatis. Vnum quod ab ipsa voluntate perficitur: vt est actio bona quam in aliud extra
se extendit. Sicut est quaelibet actio directa in finem. Aliud vero quod ipsam voluntatem perficit.
vt est operatio perfecta quam intra se elicit, & per quam fini vltimo se vnit. Primum bonum voluntatis perti
net ad scientiam practicam: quia in ipsa est speculatio vt actionem dirigat: quod proprium practi-
cae est. Secundum vero bonum voluntatis pertinet ad scientiam specialiter speculatiuam, quia in
ipsa est speculatio solummodo, vt voluntati obiectum suae operationis perfecte ostendat: vt in ip-
sum statim opeatione perfecta tendat, quod est, proprium speculatiuae supremae: quae cognitionem ex-
tendit in amorem. Et est ista operatio perfecta voluntatis: dilectio dei & finis vltimus ad quem temn
dit ista scientia. Qua quidem actione voluntatis in praesenti tendit in deum: vt in quodam modo Ba66r
distans a se: quia amore imperfecto. In futuro autem se penitus immerger eidem amore perfe-
cto: vt sibi intime coniuncto & vnito. Primum ergo bonum non est finis huius scientiae, nisi fi-
nis sub fine: sed secundum: ad quod ordinatur primum vt in finem vltimum. & ex hoc habet ista scien
tia quod perfectissime sit speculatiua: & nomen sapientiae sibi appropriet: vt dicatur sapientia a sapo
re: quia non solum illuminat intellectum in cognitione veri: sed vlterius inflammat affectum in
fruitionem boni: bono se vniendo, non se ad aliquod bonum operandum vlterius extendendo . Sic
enim continet quicquid est perfectionis in omni habitu tam speculatiuo quam practico: quia finem
omnis veri in cognitione, & finem omnis boni in affectione. Et ideo respectu istius scientiae nul-
la alia potest dici sapientia: sed ista respectu omnium aliarum: secundum quod supra determinatum
est. Vnde & quia huius scientiae speculatio: sicut & vitae futurae, perficitur in affectione dilectio-
nis & fruitionis, dicitur a quibusdam quod ista scientia debet dici potius affectiua quam speculati-
ua: sed non est ita. Denominatio enim scientiae debet esse a fine suo intra, in quo stat ipsa cognitio
intra limites suos. Nunc autem illud quod est in affectione sequens huius scientiae speculationem
finis extra se est: sed ipsa speculatio quae stat in cognitione veri in intellectu, est finis eius intra
se: vt scientia est. & ideo simpliciter & absolute verius debet dici speculatiua quam practica aut affectiua.