Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e774

Sources:

Ba: Badius1520a

B64r

1
CIrca secundum arguitur quod ista scientia non sit homini necessaria. Primo sic. Il-
lud quod naturam rei secundum suam speciem excedit, non est ei necessarium: si-
cut talpae visus. ista scientia est huiusmodi: quia excedit facultatem humanae ratio-
nis vt habitum est supra. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. illud non est homini necessa-
rium: sine quo potest perfecte attingere suum finem vltimum. Homo sine hac
scientia potest hoc. ergo &c. Probatio mediae est, quoniam qui facit quod potest ex
humana ratione, postquam deficit: & non habet quod faciat vlterius, deus eius defectum
supplet: nec perire permittit. facere enim quod est in se, consulit Gloss. super illud Matth. v. Si filius
dei es: mitte te deorsum. Christus autem quod suum est, hora necessitatis apponendum promittit:
cum dicit Apostolis. Nolite cogitare quomodo aut quid loquamini. vt dicit Augustinus quarto de
doctrina christiana. cap. xiii. sed illud potest facere homo sine hac scientia. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. Deu
tero. xxxii. dicitur. Dei perfecta sunt opera. Non est autem perfectum quod nihil potest de se in sibi ne
cessarium. ergo cum homo sit de perfectioribus operibus dei: per se potest in sibi necessarium. Non
ergo haec scientia est ei necessaria: quia de se non potest in ipsam: vt dictum est.

4 ⁋ Quarto sic. Ho-
mo non est imperfectior aliis creaturis. sed omnia ex propriis sibi naturalibus possunt in sibi ne-
cessaria. ergo vt prius.

5 ⁋ Contra est: quoniam illa scientia est homini necessaria: sine qua non potest
placere deo: & ipsum damnari necesse est. haec scientia est huiusmodi: quia est scientia fidei: & si-
ne fide impossibile est placere deo: vt dicitur Heb. xi. & Marci. vlti. dicitur. Qui vero non credide-
rit condemnabitur. ergo &c.

6
⁋ Dicendum ad hoc: quod necessitas huius scientiae dupliciter habet accipi. Vno modo
do in comparatione ad nos. Alio modo in comparatione ad alias scientias. Primo modo propter
nostram indigentiam. Secundo modo propter aliarum scientiarum insufficientiam. De necessita.
te eius secundo modo super scientias philosophicas, sufficienter habitum est supra: determinan-
do quomodo non contingit scire omnia ex scientiis philosophicis: vnde solum de necessitate eius primo
modo hic debet esse sermo.

7 ⁋ Sciendum. igitur quod homo in hoc differt a caeteris creaturis corpora
libus: quod nulla earum ad vlterius bonum ordinatur quam attingere poterit ex puris naturalibus su-
is. Solus autem homo sic creatus est: vt naturaliter habilis sit eleuari ad vlterius bonum per gra-
tiam, quam possit attingere per naturam. Nunc autem ita est quod quandocunque aliquid ordinatur ad per-
fectius quam per naturam suam possit attingere: necessarium est si debeat ad ipsum attigere, promoueri actio
ne superioris perfecti in illo ad quod alter est promouendus. Nihil enim procedit de potentia ad
actum etiam in his quae per naturam potest attingere: nisi per aliquid secundum idem existens in
actu: sic etiam necesse est ipsum promoueri ad illud actionee superioris: vt cum sit in dispositum
& debile ad suscipiendam perfectam actionem & influentiam illius superioris: quod illius actionem &
influentiam non recipiat statim perfecte: sed primo imperfecte: deinde perfectius, vsquequo to-
taliter perficiatur.

8 Si enim hoc contingit in actionibus naturae in recipiendo illud ad quod res ali
qua naturaliter ordinatur, multo fortius ergo & in recipiendo illud ad quod supernaturaliter or-
dinatur. Cum igitur homo sic paulatim procedit ad perfectionem in omni cognitione: qua per pu-
ra naturalia perfici potest: vt etiam nullam earum statim simul recipere potest: sicut patet in discipulis qui ac-
cipiunt disciplinas per magistrum: in quibus a facilioribus & grossioribus procedit ad subtiliora
& difficiliora quae statim non posset capere discipulus: Multo fortius ergo sic oportet quod procedat
gradatim ad perfectionem illius cognitionis qua supernaturaliter debet perfici: cum magis sit in-
dispositus & debilior ad suscipiendum influentiam agentis ad causandum in ipso illud ad quod ordinatur su
pernaturaliter, quam ad suscipiendum influentiam agentis ad causandum in ipso aliquod ad quod ordinatur
naturaliter. Quare cum homo ordinatur ad hoc: vt supnaturaliter perficiatur perfecta cognitione di
uinorum, clara scilicet & aperta: statim pro statu huius vitae eam capere non sufficit: sed necesse est quod Ba64v
agens superius actu perfectum illorum cognitione, aliqua illorum cognitione imperfecta & obum-
brata primo imbuatur, per quam ad perfectam proficere possit. Sicut ergo in disciplinis discen-
ti primo proponuntur quaedam, & tamen faciliora: quorum rationes statim capere non potest: pote-
rit autem postea: & tamen sine illis non posset ascendere ad altiora: ideo secundum philosophum
oportet eum credere qui discit: sic in claram notitiam dei & diuinorum homo deuenire non po
test: nisi ei primo proponantur quaedam credenda: quorum rationes statim capere non potest: ex
quorum manuductione ad perfectiorem notitiam gradatim perueniat: & semper proficiat quandiu
sit in hac vita, donec in futuro ad perfectam perueniat visionem: quae fidei succedet. Haec sunt
illa quae docentur per hanc scientiam. Ideo dicendum simpliciter, quod homini haec scientia summe
necessaria est: & hoc est quod dicitur in collationibus patrum: collatione. x. Quantum operatio nostra sese
habet cuiuslibet artis siue disciplinae perfectio: necesse est vt quibusdam mollibus. incipiens rudimentis facilio
ribus primum ac tenerrimis initiis imbuatur: vt quodam rationali lacte nutrita & paulatim educa-
ta succrescat: atque ita sensim ab imis ad summa gradatim conscendat. quibus cum fuerit planiora
principia & quodammodo ianuas acceptae professionis aggressa: ad penetralia quoque & excelsa fastigia
consequenter & absque labore perueniat. Quod continuo declaratur ibidem per exempla, cum subditur.
Nam quemadmodum pronunciare puerorum quispiam simplices poterit simul copulas syllabarum:
nisi prius elementorum characteres diligenter agnouerit: vel quomodo citatam legendi peritiam con
sequetur qui breues & angustas descriptiones nominum necdum idoneus est coniugare: Ex quo con
sequenter ibidem concluditur. Quapropter huic quoque subtilissimae disciplinae per quam instruimur deo iugi
ter inhaerere, non dubito quaedam institutionis inesse fundamina: quibus primum firmissime collatis post
hoc supposita extollantur perfectionis excelsa fastigia. Huius autem institutionis fundamina sunt illa quae
nobis in hac scientia traduntur cognoscenda in praesenti de deo per fidem: vt in futuro cognosca-
tur a nobis per speciem. Nisi enim illa ex hac scientia haberemus: vnde de eis quae sunt ibi aliquoid cogita
remus non haberemus. secundum quod Augustinus loquens de scriptoribus huius scientiae sub metaphora
modotium, dicit in principio super Ioan. Oculos nostros dum leuamus ad scripturas: quia per homi
nes ministratae sunt: leuamus oculos nfos ad montes: vnde veniat nobis auxilium. nisi enim mon-
tes ista dicerent, vnde omnino cogitaretis non inueniretis. Et licet ista scientia quae sic homini con
ceditur primo de diuinis est imperfecta: per hanc tamen ordinatur ad perfectiorem: propter quam adi-
piscendam haec prima conceditur: vt per hanc homo quoquo modo cognoscens diuina, & ad vlterio
rem cognitionem inflammatus omnino tendat, & anhelet ad illam: & totum studium suum ad illam
dirigat: quod non posset facere nisi hanc primo perciperet: quia nemo in aliquid tendit amore: quod non fu
it aliquo modo ab eo praecognitum. Vnde attendendo notitiam diuinorum quam modo habemus per fi
dem, dixit Christus discipulis. Ioan. xv. Omnia quaecumque audiui a patre meo scilicet v. Attendendo vero
illam quam expectamus per speciem, dixit eisdem. Ioan. xvi. Adhuc multa habeo vobis dicere quae non po
testis portare modo
. Nota autem fecit illa vt ex eis aliquantulum cognoscamus ista: & cognita diligamus:
& dilectione proficiendo ad ea quandoque capienda nos praeparemus. Vnde Augustinus exponens vtrumque
dictorum verborum super Ioannem. ser. xlii. partis secundae dicit sic. Charissimi non a nobis expectetis au
dire, quae tunc noluit dominus dicere discipulis: quia nondum poterant illa portare: sed potius in cha
ritate proficite: vt spiritualia diligentes spiritualem vocem interiori auditu nosse possitis. Non enim dilia
gitur quod penitus ignoratur. Sed cum diligitur quod ex quacunque parte cognoscitur: ipsa efficitur di
lectione vt melius & plenius cognoscatur.

9 Si ergo in charitate proficiatis, deus deducet vos in omnem
veritatem: sic fiet vt illa discatis quae noluit tunc dicere, & ea ipsa quae per lectiones atque sermones
extrinsecus adhibitos didicistis: & cum didicistis de natura dei non corporea ipsa mente conspi-
cere atque percipere valeatis. sed si ille magister interior vellet nobis id quod de incorporea luce di
xit: ita dicere sicut sanctis angelis dicit, nondum ea portare possemus. Proinde quod ait, Inducet vos in
omnem veritatem: non arbitror in hac vita in cuiusquam mente posse impleri. Quis enim viuens in
hoc corpore quod corrumpitur & aggrauat animam, posset cognoscere omnem veritatem: cum
dicat Apostolus: Ex parte scimus: Sed per spantum sanctum sit nobis: vnde nunc pignus accepimus: vt
ad ipsam quoque plenitudinem veniamus: de qua dicit. Tunc autem videbimus facie ad faciem: &
nunc scio ex parte: tunc cognoscam sicut & cognitus sum. Vnde & debet illud modicum quod nunc
est ex parte & imperfectum, multum ab homine reputari. Philosophi enim qui aliquid ex rebus na-
turalibus de deo & de diuinis sciebant, illo excitati omnem suam notitiam in diuina extendere ni
tebantur. Propter quod contra Simonidem qui suadebat hominibus praetermittenda diuina: quasi
humanam cognitionem excedentia, inquientem humana debere sapere hominem, & mortalia mortalem, Ba65r
dicit Philosophus in. x. Ethic. quod homo debet se trahere ad immortalia & diuina quantum potest. Et. ideo
quia proximiora immortalibus sunt corpora caelestia, dicit in secundo cae. & mundo. quod cum de caelesti-
bus quaestiones possunt solui parua & topica ratione, conuenit auditori vt vehemens sit gaudium
eius. Et quia adhuc sunt superiores substantiae separatae, de illis dicit. xi. de animalibus, quod quamuis parum
sit quod de substantiis superioribus percipimus, tamen id modicum est magis amatum & desideratum omni cogni
tione quam de substantiis inferioribus habemus. Ecce qualiter philosophi nobiscum in idipsum
nitebantur.

10 ⁋ Ad primum in oppositum quod haec scientia excedit hominis speciem: dicendum quod verum
est: ita quod eam ex puris naturalibus possit attingere. Non tamen quin naturaliter sit ordinata: vt ad eam
possit attingere per gratiam, vt dictum est. secundum quod dicit Augustinus Posse habere fidem & charita-
tem naturae est hominium: habere autem gratia est fidelium.

11 ⁋ Ad secundum: quod homo sine hac scientia po-
test facere quantum in se est: vt suam perfectionem attingat: dicendum quod verum est. Nihilominus ne
cessaria est haec scientia: quia per ipsam facit deus quod in se est. Per notitiam enim fidei ducit quemli
bet qui dispositus est ad eam, si in ea persistat, ad visionem perfectam, ad quam per philosophiam ex puris natu
ralibus acceptam non posset attingere.

12 ⁋ Ad tertium quod dei perfecta sunt opera, dicendum quod homo est
opus dei dupliciter. Naturale, & secundum hoc est perfectus quo ad naturalia ad acquirendum ea quae perfi
ciunt eum in statu naturae. Et est opus dei gratuitum perfectibile ab eo quo ad gratuita. Primo quo ad
gratuita dona huius vitae: deinde futurae. iuxta Augustinus Nihil deus in nobis praeter sua dona coronat.

13
⁋ Ad quartum quod alia sibi acquirunt necessaria ex naturalibus, dicendum. quod homo non potest acquirere suam
vltimam perfectionem ex puris naturalibus, hoc non est ex eius imperfectione: sed perfectione: quia
scilicet ad altius ordinatur quam ex puris naturalibus natura sua possit attingere, quod contingit in
aliis, quae etiam quo ad pura naturalia sunt inferiora homine. Vnde quia homo ad altius ordinatur quam natura
sua ex se possit attingere, non est mirum si altiori auxilio indiget & pluribus vt attingat ad finem suum
vltimum ad quem est, quam alia. Nec tamen solum necessaria est haec scientia propter ea quae non potest ho
mo ex naturalis rationis inuestigatione attingere: sed etiam propter illa quae aliquo modo attingere
potest. secundum quod de necessitate eius quo ad vtraque infra dicetur, loquendo de materia huius scientiae.