Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e763

Sources:

Ba: Badius1520a

B63v

1
CIrca primum arguitur: quod haec scientia non sit vtilis. Primo sic. Nihil est vtile ni
si ex relatione in finem extra, quia secundum Augustinus Vti est referre in finem.
Sed inter omnes scientias ista sola non est relata in finem extra se: sed in se conti
net finem omnium aliarum scientiarum: vt habitum est supra. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic.
vtile pertinet ad actum voluntatis: quia secundum Augustinus vti est assumere
aliquid in facultatem voluntatis. scientia non pertinet ad voluntatem: sed ad in
tellectum. ergo &c.

3 ⁋ Ad oppositum arguitur primo sic. vtile est illud quod re-
latum est in finem: haec scientia immediate refertur in finem vitae humanae, quae est visio dei: vt su
pra habitum est. ergo &c.

4 ⁋ Secundo sic. quod alterum regulat & dirigit: vtile est ei. haec scientia est
huiusmodi respectu aliarum: vt dictum est supra. ergo &c.

5 ⁋ Tertio sic. Apostoteneus dicit. ii. ad Timo. iii.
Omnis scientia diuinitus inspirata est vtilis ad docendum &c. haec est talis. ergo &c.

6
⁋ Ad hoc intelligendum est: quod vtile dicitur aliquid ex relatione, & profectu ad alte
rum dupliciter: proprie scilicet & improprie. Proprie illud dicitur alteri vtile: quod natum est sumi in fa-
cultatem alterius: vt praedominantis. sicut martellus vtilis est fabro. hoc modo ista scientia est vti-
lis homini: & magis quam aliqua aliarum: quia immediatius per ipsam in finem suum tendit. Dicit
enim Auicen. quod omnes scientiae communicant in vna vtilitate, quae est acquisitio perfectionis huma
nae, praeparantis ipsum hominem ad futuram felicitatem: non vt immediate omnes attingant ad eam:
sed vt iuuent se mutuo: vt scilicet vna earum attingat illam immediate, veluti ista: quia sine hac
scientia nemo beatus est: vt dicit Gloss. super illud. i. Corinth. ii. Nos spiritum dei accepimus, vt scientiae
mus quae donata sunt nobis. & per istam attingant eam omnes aliae: inquantum ista sumit omnes
alias in vsum suum: vt supra dictum est. Vtilitatem huius scientiae ad illum finem tangit Aposto
lus cum dicit. ii. Timo. iii. Omnis scientia diuinitus inspirata vtilis est ad docendum, ad arguendum,
ad corripiendum, ad erudiendum in iustitia: vt perfectus sit homo dei ad omne opus bonum in
structus. & hoc in quatuor conditionibus: respondentibus quatuor generibus hominum: quorum
instructioni vtilis est haec scientia. Est enim vtilis infidelibus, vt in fide informentur & ei obediant. Sic vti
lis est ad docendum. Glos. ignorantes. Est etiam vtilis rebellibus: vt fidei obediant: ad corrigendum.
Gloss. contumaces. & obedientibus: hoc est rudibus vt credenda percipiant: ad erudiendum. Glos.
rudes. & tepidis: vt credita opere implere studeant: ad arguendum. Gloss, negligentes. Improprie
autem sumendo vtile, ista scientia vtilis est aliis sicut dominans est seruienti: & regens ad id quod
regitur. haec enim scientia est adeo alta super alias: vt aliter eis vtilis esse non possit: sicut patet ex
praedeterminatis.

7
⁋ Ad primum in oppositum: quod ista scientia non est relata in finem extra se: Dicen
dum quod verum est alicuius scientiae alterius vitae huius. Refertur tamen vt in finem ad scientiam
alterius vitae: quem etsi in seipso comprehendit: hoc est imperfecte: propter imperfectam notitiam quam Ba64r
tradit de deo: respectu illius quae erit in patria.

8 ⁋ Ad secundum quod vtile pertinet ad actum vo-
luntatis: Dicendum quod verum est: inquantum voluntas est vniuersalis motor: super omnes vires
animae. Vti tamen & vtile pertinet ad actum cuiuslibet praedominantis ordinantis alterum in
actum, & in finem suum: quamuis voluntas ex hoc quod vult quamlibet aliam potentiam sic vel sic ali-
quo vti: etiam sic ipsa quodammodo vtatur.

9 ⁋ Ad tertium in oppositum: quod ista scientia est vtilis
aliis: Dicendum quod verum est improprie loquendo: vt dictum est: ad modum quo dominus est vti
lis seruo: vt determinat Auicen. de vtilitate metaphysicae suae ad alias scientias: in primo Metaphy
sicae suae.