Quaestio 13

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e743

Sources:

Ba: Badius1520a

B62r

1 Ba62r
CIrca. xiii. arguitur: quod non omnes aliae scientiae concordant in veritate eorum quae
sunt huius scientiae: neque econuerso: sed quod secundum illas scientias aliqua falsa
vera sunt iudicanda secundum istam: & econuerso. Primo sic. super illud Psal.
Mirificauit misericordiam suam mihi in ciuitate munita. dicit Glos. Mundus
dicitur ciuitas munita: quia scientia carnali & philosophica traditione armatus
erat contra dominum, quid esse non posset: nisi veritas mundanae sapientiae contra
ria esset veritati huius scientiae, quae est scientia domini: quia: non armatur nisi contrarium contra
contrarium. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. super illud. i. ad Corin. i. Non misit me deus baptizare sed euange
lizare: non in sapientia verbi: vt non euacuetur crux Christianu dicit Glos. Quasi dicat, misit me euange-
lizare non in sapientia verb id i. in sapientia philosophorum, quae sapientia verbi dicitur quia verbo
los facit. Per illam enim sapientiam euacuatur crux Christiana it mors Christi: & impossibile secundum naturam iu
dicatur: vt deus immortalis moreretur. sed hoc non esset nisi veritas illius sapientiae veritati huius
scientiae contrariaretur. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. Illae scientiae non concordant in eodem: quae proferunt
iudicia contraria, & simul vera: immo falsum apud vnam, verum est apud alteram: & econuerso. ista
scientia & aliae comparatae huic sunt huiusmodi. ergo &c. Probatio mediae est. Philosophus enim ex scien-
tia philosophica medicinali vere iudicasset Exechiam moriturum. Theologus autem ex scientia ista si ex ea
diuini consilii dispositionem vidisset: iudicasset eum & vere non moriturum: sed superuicturum.

4
⁋ In oppositum arguitur. primo sic. quaecunque sunt vera: intantum sunt vera, inquantum imitantur
primam veritatem: & falsa inquantum ab eius imitatione deficiunt: vt dictum est supra: secundum Au
gustinum de vera religio. Vnum autem & idem non nisi vniformiter imitatur eam sub quacunque
scientia & cuiuscunque cognitione cadat. ergo idem sub quacunque scientia, & sub cuiuscunque co-
gnitione cadat, semper eodem modo est verum. Quare cum non contingit scire nisi verum: quod
verum est & scitum a sapiente in vna scientia, verum etiam erit a quocunque fuerit scitum: & in
quacunque scientia: & contrarium eius falsum. Non ergo verum in hac scientia potest esse falsum
in alia vel econuerso.

5 ⁋ Secundo sic. deus ipse nouit veritatem cuiuslibet scientiae, huius & aliarum.
Si ergo idem quod verum est in hac scientia: falsum esset in alia vel econuerso: Scientia dei esset si
biipsi contraria circa idem: quia esset simul vera & falsa: quod est impossibile. Nec potest responde-
ri: quod non est inconveniens: quia hoc est ex comparatione ad diuersas scientias: quoniam scientia dei non
est causata ex rebus vel scientiis aliis a se: sed a seipso scit quae nouit.

6 ⁋ Tertio: sic. secundum quod dicit
Philosophus secundo Metaphy. Vnumquodque sicut se habet ad esse: sic & ad cognitionem & verita-
tem: quia eadem sunt principia essendi & cognoscendi. Et secundum Augustinus de vera relims vnumquodque
verum est in eo quod verum aliquid est, & falsum in eo quod falsum non ens est. & hoc est idem cum eo quod
solet dici: quod verum, & ens: falsum & non ens convertuntur. sed ita est quod vnum & idem ex eo quod con
sideratur a diuersis aut in diuersis scientiis, non potest simul esse ens & non ens: ens respectu vni-
us, & non ens respectu alterius: quia esse quid absolutum est. ergo idem non potest esse simul ve-
rum & falsum. verum respectu vnius: falsum autem respectu alterius.

7
⁋ Dicendum ad hoc: quod veritas propria fidei & sacrae scripturae capacitatem natu
ralis rationis excedit: nec potest ratio naturalis de se extendere se vt veritates quae sunt propriae hu
ius scientiae, capiat vel percipiat. secundum quod dicit Apostolus. i. Corinth. ii. Quae dei sunt, nemo
cognouit nisi spiritus dei. Glos. Id est spiritus sanctus & illi quos cognoscere facit. vnde sequitur in Apo
sto. Animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus dei. Gloss. Vt partum virginis & resurre-
ctionem. Nihil enim aestimat posse fieri: nisi quod nouit quomodo fiat. Et dicitur animalis animi
sensus, qui de deo iuxta corporum phantasiam vel rationem philosophicam iudicat. & sequitur in
Apostolo. Stultitia est illi: & non potest intelligere. Gloss. Secundum humanum sensum. Et quamuis ita
sit: quaecunque tamen vera sunt iudicio huius scientiae, falsa esse non possunt in recto iudicio naturalis ra
tionis: si ad ea capienda posset naturalis ratio eleuari: sicut econuerso quaecunque vera sunt iudi-
cio vero naturalis rationis in alia scientia, in recto iudicio huius scientiae falsa esse non possunt. Pro
pter quod dicit Philosophus in principio Ethico. Vero omnia consonant existentia. Falso autem
cito dissonat verum. Vnde etsi quaedam quae in rei veritate vera sunt, & vera iudicantur recto
iudicio huius scientiae: iudicio alterius sapientis vt mundani, falsa esse dicuntur: hoc non contingit ni
si per errorem iudicantis, qui praesumit iudicare quae facultatem suam excedunt: in quibus omnino
certum iudicium habere non potest. Sicut enim caecum naturaliter impossibile est cognoscere vel
iudicare in coloribus quid album, quid nigrum: sic hominem in puris naturalibus constitutum, qui
naturaliter caecus est quo ad spiritualia & supernaturalia: licet per gratiam natus sit illuminari ad Ba62v
aspiciendum illa: impossibile est cognoscere vel iudicare in eis quae sunt supernaturalia & propria
huic scientiae, quid verum, & quid falsum, quae bene cognoscit & iudicat homo spiritualis per lu-
men fidei & intellectus, lumine superiori illustratus: secundum quod post supra dicta sequitur in Apo
sto. Spiritualis autem iudicat omnia: & ipse a nemine iudicatur. vbi dicit Glos. Intelligit & discernit
omnia quae ad iustitiam & vitam sufficiunt certa fide: & ipse a nullo homine animali intelligitur
vtrum bene an male intelligat. Quia dicentes se esse sapientes stulti facti sunt: vt dicitur Ro id est vbi
dicit Gloss. Sapientes in naturis rerum stulti facti sunt in deo. Veritas igitur theologica & philosophica
in omnibus concordant: & est veritas philosophica manuductiua ad veritatem theologicam & gra
dus ad illam. Vnde rationes quae videntur ex principiis philosophiae constructae contrariae veritati
fidei & theologiae: non ex veris principiis philosophiae: sed solum per errorem humanae industriae sunt con
structae: secundum quod etiam multa sibimet contraria philosophis in philosophia senserunt: quia humanis sensibus
& humanis ratiocinationibus ista quaesierunt: vt dicit Augustinus ix. de ciui. dei. ca. xli. Et ideo quia non
sunt constructae ex principiis philosophiae omnes vere dissolubiles sunt. Et sicut per errorem natu-
ralis rationis sunt constructae: vel circa vera principia philosophiae, vel male extendendo principia
philosophiae vltra id quod extendi deberent: sic per directionem naturalis rationis vel ex se vel adiu-
torio supernaturalis illustrationis qua supernaturalia cognoscuntur, omnes possunt dissolui. Vt si
arguat aliquis quod natura non potest idem corporaliter reparare: ergo non potest fieri resurrectio mor
tuorum: male extendit principia vera philosophiae naturalis. Multa enim in materia naturali vir-
tute superiori possunt fieri: quae natura non potest facere: vt dictum est supra: vnde debet conclude
re: ergo actione naturae non potest fieri resurrectio mortuorum: & ibi stare. Sed cum concludit quod a
nulla alia virtute hoc potest fieri, philosophiam excedit: quia hoc ex principiis philosophiae non ha-
bet: sed contrarium potius. Ex quo enim philosophia docet primum principium omnium esse potentiae
infinitae: licet ignoret quomodo possit operari supra solitum cursum naturae: non debet negare quin
ab aliqua virtute supernaturali hoc sit possibile fieri: cum scit esse aliquod agens infinitae virtutis.
Nec etiam ex philosophia debet asserere quod illud non possit fieri: quia ignorat quomodo fieri possit
supra consuetum cursum naturae: vt demus deum aliquid posse: quod nos fatemur inuestigare non
posse: sicut dicit Augustinus in epistola ad Volusianum. Et forte si aliqui praesumant dicere quod extra cur
sum consuetum naturae primum principium nihil posset agere: hoc re vera humana temeritas confin-
git: nec recta ratio ex principiis philosophiae dictat. Vnde sicut temerarius theologus ignorans ea
quae sunt philosophiae: multa potest reputare falsa in scientiis philosophicis quae tamen sunt verissima: & crede
re hoc se habere ex principiis theologicis: in quibus deceptus est: sic econtrario temerarius philosophus mul
ta potest reputare esse falsa in hac scientia, quae tamen sunt verissima: & credere hoc se habere ex principiis
philosophicis, in quibus deceptus est, vel quae male ad vera theologica destruenda applicat. sicut Comment.
ille haereticus Auer. super. xii. Metaph. impossibile reputat deum esse trinum & vnum: quia vt di-
cit, non possunt esse tres nisi in eis numeretur substantia. & non intellexit quid dixit. Propter quod di-
cit Augustinus in epistola quadam ad Marcellum. Si ratio contra diuinarum scripturarum auctoritatem redditur:
quamlibet acuta sit, fallit veri similitudine: nam vera esse non potest. Rursum si manifestae certaeque ratio
ni velut scripturarum sacrarum obiicitur auctoritas, non intelligit qui hoc facit, & non scripturarum
illarum sensum, ad quem penetrare non potuit: sed suum potius opponit. veritati.

8 ⁋ Item Paulinus
in epistola ad Augu. Haeretici qui doctrinas daemoniorum & sequuntur, & promunt conceptis ab eorum
spiritu adinuentionibus, quae non viderunt phantasmata quasi visa singentes: & pestiferis dispu-
tationibus corda male credula seminantes: hi sunt qui non tenent caput. i. Christum fontem veritatis:
cuius doctrinae quicquod aduersatur, insanum est.

9 ⁋ Item Augustinus in epistola ad Consentium. Illa ratio quae per
suasit in ea trinitate quae deus est, filium non esse patri coaeternum: & alterius esse substantiae: atque ali
qua parte dissimilem, & ex modo inferiorem: Non ideo quia ratio: sed quia falsa ratio: cauenda &
detestanda dicenda est. Nam si ratio vera esset, non vtique errasset. Quapropter sicut non ideo debes
omnem vitare rationem: quia est & falsa ratio: hoc & de sapientia dixerim: neque enim propterea sapiem
tia vitanda est: quia est & falsa sapientia. Et dixit Augustinus haec contra Consentium: quia ille dixit quod in eis quae sunt
fidei & sacrae scripturae: non rationi sed auctoritati credendum est: quia haeretici non errassent si scripturis
sacrismagis quam suis rationibus accommodare fidem mallent. Per haec patent in parte obiecta in contrarium.
Quia ergo arguitur primo quod mundus philosophica traditione armatus erat contra
deum: Dicendum quod aliud est dicere philosophiam: aliud vero philosophicam traditionem. Philosophia enim est vera rerum
naturalium scientia: quae a veris philosophis ex rebus est animaduersa: non ab eis instituta. & semper sonat
quantum est de se nomen philosophiae in bonum. Vnde quaecunque philosophi conscripserunt: quae vere ex re Ba63r
bus animaduerterunt: illa verissima sunt: & contraria deo & dictis eius esse non possunt: quia crea
turae sunt verum opus dei: in quo veritas diuinae sapientiae relucet. Ecclsi. xlii. Gloria domini ple-
num est opus eius. & Eccli. i. Effudit illam super omnia opera sua. Philosophica autem traditio est omne
illud quod in publicis scriptis reduxerunt: quasi ex rebus veridica animaduersione inuestigatum: in
quibus quam plurimum multi ex ipsis errauerunt. Et quo ad illa erronea in quibus mundus per ipsos erat in
structus: quae contraria erant diuinae veritati: dicit Glos. illa: quia mundus erat philosophica tra-
ditione armatus contra deum. Vnde illa traditio erat sapientia mundi: de qua dicit Apostolus. i
Corinth. iii. Sapientia huius mundi, stultitia est apud deum. Et quomodo deprehenditur esse stulti
tia, statim subdit Apostolus prophetico vtens testimonio, dicens. Scriptum est enim: Comprehendam
sapientes in astutia sua. vbi dicit Glos. Comprehendam.d i. falsos ostendam, faciendo aliter quam ipsi dicunt.
Sapientiam enim illam deus probat esse stultitiam, faciendo quod mundus posse fieri negauit. Vnde
sapientia mundi non vero nomine: sed abusiuo sapientia dicitur. secundum quod super illud. i. Corint.
primo. Perdam sapientiam sapientum. dicit Gloss. Non vera sapientia perditur a domino: sed fal-
si nominis scientia, quam sibi thesaurizant lingua mendacii, & deficiunt scrutantes scrutinia. Secun
dum enim quod dicitur in Psal. Dominus scit cogitationes hominum: quoniam vanae sunt. i. falsae. dicit
Glos. super illud: Comprehendam. Vnde talem doctrinam hortatur Apostolus fugere cum dicit Co
lossen. ii. Ne tetigeritis: neque gustaueritis: neque contrectaueritis, quae omnia sunt in interitu ipso
vsu: secundum praecepta & doctrinas hominum: quae sunt rationem quidem habentia sapientiae
in superstitione.

10 ⁋ Per idem patet secundum: quoniam per veram sapientiam verorum philosopho-
rum: nihil euacuatur eorum quae sunt fidei: vt dictum est. sed si quid euacuatur, hoc est per falsam falso-
rum philosophorum sapientiam: quae dicitur sapientia verbi. quia dicitur sapientia: etsi non sit, vt dicit Gloss.

11 ⁋ Ad
tertium quod aliae scientiae & ista dant contraria iudicia circa idem: quae ambo sunt vera: Dicendum quod est quod
dam iudicium circa praesentia & praeterita: & illud est determinatum: quia circa illa ex natura rei
est veritas determinata: nec vllo modo possunt circa idem esse contraria iudicia vera. Aliud vero
est iudicium circa futura, in quibus est veritas quantum est ex natura rei indeterminata: nisi deter-
minatio ei contingat ex sua causa: & ideo non potest circa illa in veritate esse iudicium determina
tum aliter quam ex sua causa a qua fieri habent. Nunc autem ita est: quod in talibus duplex est causa fieri rei. vna
particularis & proxima: alia vniuersalis & prima. quae sic se habent inter se: quod non fit res neque potest
fieri a proxima nisi per primam. econtra autem a prima multa fieri possunt non per proximam: & hoc
maxime ab illa quae est simpliciter prima omnium: quae effectus omnium causarum proximarum per se potest producere si
ne causis proximis: licet hoc negarent falsi philosophi: vt alias videbitur. Propter quod quaecunque res
futura quae nata est fieri ab vtrisque: magis sequitur huiusmodi causam primam quam proximam: & magis
iudicanda est esse futura vel non futura secundum causam primam quam secundum proximam: ita quod
si sit futura actione causae primae, & sit non futura actione causae proximae, simpliciter debet iudicari
esse futura, & non futura secundum quid. Vnde verus iudex ex causis naturalibus proximis nihil
debet iudicare futurum: nisi sub conditione si causa prima congruat causae proximae: aliter enim frequem
ter poterit errare: sicut patet in exemplo proposito. Exechias enim quantum erat ex causis proximis
aegritudinis suae moriturus erat: nec tamen a medico ex hoc debuit iudicariimoriturus simpliciter:
sed solum sub conditione: si causa prima perageret cursum: quem cum causis proximis aegritudinis illius
iam agere coeperat. sed ab inspectore diuini consilii, & causae primae potius debuit iudicari victurus
simpliciter: quia vidit causam primam se subtrahere debere ab actione quam coeperat cum causis aegritu
dinis proximis, & supernaturaliter agere cum principiis &causis sanitatis contra causas aegritudinis. Veri
dica igitur iudicia huius scientiae & aliarum circa idem non possunt esse contraria, nisi secundum quid.
Vnde iudicia absoluta quae sumuntur a causis proximis etiam in voluntariis omissa causa prima re
probat lac. in cano. sua. dicens. Ecce nunc dicitis, hodie aut cras ibimus in ciuitatem illam: & facie
mus ibi annum: & mercabimur & lucra faciemus: qui ignoratis quid sit vobis futurum in crastinum:
pro eo quod dicatis si domins voluerit: & si vixerimus, faciemus hoc vel illud. vbiide praesumptuosis dixit
Glos. In his omnibus superni iudicis examen ad mentem reuocare contemnunt. Quia ergo ista scien-
tia dicit secundum diuinum consilium Exechiam victurum, verum dixit simpliciter: quod vero me-
dicina dixit ipsum moriturum: falsum dixit simpliciter: & verum secundum quid. & ex hoc dictum
est supra: quod ista scientia omnes subalternat in dicendo propter quid.