Quaestio 12

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e732

Sources:

Ba: Badius1520a

B61r

1
CIrca. xii. arguitur quod omnes aliae scientiae aequalem vsum habent ad istam. Primo
sic. Haec scientia alias assumit in vsum suum: inquantum in finem suum ordi-
nantur. omnes aequaliter in finem eius ordinantur: quia vt in finem vltimum.
ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. haec scientia alias scientias assumit in vsum suum, ratio
ne veritatum quas continent. sed aequalis est veritas omnium verorum: quia
veritas est rectitudo quaedam. ergo &c.

3 ⁋ Contra est secundum praedicta: quia
non assumit illa quae sunt aliarum scientiarum, nisi ad vsum suum sint vtilia. sed
non sunt omnia aequaliter vtilia ad hanc scientiam: vt determinat Augustinus secundo de doctri.
christiana. ergo &c.

4
⁋ Dicendum ad hoc quod illa quae aequalem vsum habent ad aliquid: necesse est quod ad
illud se habeant eodem ordine secundum idem & eodem modo: quia in istis consistit comparatio
nis aequalitas. Nunc autem comparando alias scientias ad istam secundum vsum suum: neque eo-
dem ordine, neque secundum idem, neque eodem modo se habent ad eam. Idcirco dicendum quod non
aequalem vsum habent aliae scientiae ad istam. Primo quidem non ordinantur aliae scientiae in vsum
istius eodem ordine: quoniam quaedam ordinantur ad istam mediatius: quaedam immediatius. Cum
enim vt dicit Hug. in prolo. cae. Hierarchiae, Philosophia omnis in tres partes secatur: Prima est logica, sub
qua comprehendit omnes scientias sermocinales: quae non docent cognoscere res sed modos scien
di alia: de quibus dicit Philosophus: Quaedam non volumus scire propter se: sed vt per haec alia co
gnoscamus. & ideo sunt aliis priores: secundum quod dicit Boethius . Necesse est prius ostendere quis
modus sit possibilis ad veritatem propositam manifestandam. Secunda est ethica: quae formam vir-
tutum disponit: & est in secundo ordine: quia mentem habitibus virtutum ad percipiendum re-
rum veritates serenat. secundum quod dicit Augustinus iiii. de ciui. dei. ca. iii. Socrates primo vniuersam philo
sophiam ad corrigendos, componendosque mores fexisse memoratur: cum ante illum omnes ma-
gis physicis perscrutandis operam impendebant. Nolebat enim immundas terrenis occupationi-
bus animas se in diuina conari: quae non putabat nisi munda mente posse comprehendi: ideoque
primo purgandae vitae censebat instandum: vt depressis libidinibus ornatus animus naturali vigo
re in aeterna se extolleret. Tertia vero est Theorica: quae sola verum in eo quod est & non est scruta
ri elegit. Huius vt dicit Hug. tres sunt partes. Prima Metaphysica. Secunda physica. Tertia theologia
in quibus contemplatio veritatis quibusdam quasi contemplationum gradibus ad summum con-
scendit. Prima enim speculatur visibiles inuisibilium rerum formas. Secunda inuisibiles rerum visibi-
lium causas. Tertia contemplatur inuisibilium substantiarum inuisibiles naturas. Et est in istis qua
si progressio quaedam & profectus mentis ad cognoscendum verum. per visibiles enim inuisibilium formas
peruenitur ad inuisibiles visibilium causas: & per inuisibiles visibilium causas ascenditur ad inui
sibilium substantiarum cognoscendum naturas: vbi est summa veritatis perfectio: qua nihil altius esse
potest animo contemplanti. Non ergo eodem ordine aliae scientiae vsum habent ad istam: sed quae
dam mediatius: quaedam vero immediatius. Immediatius enim ad istam ordinantur scientiae phyae
sicae. id est naturales communiter dictae continentes sub se metaphysicam: post illas mathematicae: & post
mathematicas morales, & post morales sermocinales. Secundo etiam modo non ordinantur aliae scien
tiae in vsum istius aeque principaliter scilicet secundum idem. Cum enim vt dicit Augustinus iiii. de civitate dei.
cap. iiii. studium sapientiae in actione & contemplatione versatur: & actio consistit in amore bo-
ni, & contemplatio in speculatione veri: ad partem theologiae, quae in actione consistit, plus valet mo
ralis philosophia: ad partem vero eius quae in contemplatione consistit, plus valet tota philosophia residua
Tertio similiter modo non ordinantur omnes scientiae in vsum huius scientiae eodem modo. Cum enim
ad perfectum modum tractandi sacram scripturam duo sunt necessaria. scilicet modus inueniendi quae intelligen-
da sunt: & modus proferendi quae sunt intellecta: vt dicit Augustinus i de doctrina christiana quantum ad mo-
dum proferendi duo sunt necessaria: orationis congruentia, & orationis decentia. Quantum ad primum
vtilis est grammatica: vt modos locutionis nos doceat: in quibus vsus nobis deficit. & sic necessaria Ba61v
est nobis ad vsum huius scientiae: sicut & ad vsum aliarum scientiarum: sed per accidens. secundum
quod dicit Augustinus. iiii. de doctri, christiana. Neque ipsa arte grammatica, qua discitur locutionis in-
tegritas, indigerent pueri, si eis inter homines qui integre loquerentur, crescere daretur & viue-
re. Nescientes enim vlla nomina vitiorum: quicquid vitiorum cuiuslibet ore loquentium audirent
sana sua consuetudine reprehenderent & cauerent. sicut rusticos vrbani reprehendunt: etiam qui
literas nesciunt. Quantum ad secundum vtilis est Rhetorica: vt ex ea modos persuasionum sacra scri
ptura accipiat. secundum quod dicit Augustinus iiii. de doctriniti. christiana. Cum posita sit in medio facul-
tas eloquii: quae ad persuadenda seu praua, seu recta valet plurimum: cur non bonorum studio
comparatur vt militet veritati: cumi mali ad obtinendas prauas vanasque causas in vsus iniquitatis,
& erroris vsurpent:

5 ⁋ Circa modum inueniendi quae intelligenda sunt: duo sunt necessaria. scilicet
inuentio verarum sententiarum: quod pertinet ad scientiam rerum. & inuentio connexionum: qui-
bus quae vere inuenta sunt in rebus, esse vere inuenta cognoscantur: quod pertinet ad artem disputati
uam. secundum quod dicit Augustinus ii. de doctriaie christiana. Aliud est nosse regulas connexionum: aliud sen-
tentiarum veritatem. In veritate ipsae per se sententiae considerandae sunt: sed veris certisque sententiis cum incertae
vera connexione iuguntur, ipsae etiam certae fiant necesse est.

6 ⁋ Circa vsum artis disputatiuae, Sciendum quod se
cundum quod dicit Auer. & etiam Augustinus de Acad. dupliciter vtendum est ea in hac scientia, sicut & in aliis. primo quia
declarat communes propositiones quibus vtitur quaelibet scientia. Secundo quia docet modos arguendi quibus
declaratur vere inuentum esse id quod aliae scientiae ex propriis principiis vere adinueniunt: secundum
quod dicit Philosophus loquens vt logicus in lib. Poster. Aliarum scientiarum est medium inuenire. Nostrum autem
est ordinare. De vtilitate scientiae disputatiuae specialiter ad istam scientiam dicit Augustinus ii. de do-
ctrina christiana. Disciplina disputationis ad omnia genera quaestionum, quae in literis sanctis sunt
penetranda & dissoluenda plurimum valet. Disputatione autem sophistica maxime cauendum est
vti in hac scientia: & praecipue litigiosa, quoniam vt ibidem dicit Augustinus Genus captiosarum con-
clusionum scriptura quantum detestatur illo loco ostendit vbi dictum est: Qui sophistice loquitur odi-
bilis est. Cum enim vt dicit. ii. libro soli. non melius veritas possit quam interrogando & responden-
do inuestigari: & vix quisquam inueniatur quem non pudeat conuinci disputatione: eo pene semper
cuenit: vt rem bene inductam ad discutiendum, inconditus pertinaciae clamor expendat: & cum
laceratione animorum plerumque dissimulata, interdum etiam aperta.

7 ⁋ Sciendum tamen quod sophistica
rum connexionum rationes etiam vtile est ad vsum huius scientiae assumere: vt cognoscantur, & dece-
ptiones prauorum fidelibus non lateant. Cum enim vt dicit Augustinus iiii. de doctritiui, christiana, in
principio: illi fallacibus argumentis veritatem oppugnent, & falsitatem asserant: isti vero nec vera
defendere: nec falsa valeant refutare: illi animos audientium in errorem mouentes impellentesque
terreant: contristent: exhilarent: exhortentur ardenter: isti pro veritate lenti frigidique dormitent:
quis ita desipiat vt hoc dicat: De vtilitate notitiae rerum ex scientiis naturalibus dicit Augusti
nus secundo de doctrina christiana. Rerum ignorantia facit obscuras lectiones, cum ignoramus vel
animantium, vel lapidum, vel haerbarum aliarumve rerum naturas: quae plerunque in scriptu-
ris alicuius similitudinis gratia ponuntur. De vtilitate vero Arithmeticae dicit ibidem. Numero-
rum imperitia multa facit non intelligi. & de Musica ibidem. Non pauca etiam claudit atque obte-
git rerum musicarum ignorantia. & sic de caeteris: secundum quod de eis ibidem plura pertractat.
Est autem pro generali regula tenendum in omni scientia rerum: quod tanto plus valet ad vsum
huius scientiae: quanto plura & apertiora de deo & de rebus diuinis loquitur. Et ideo Augustinus
octauo de ciuitate dei, in tractandis sacris literis vtilitatem philosophiae Platonis, philosophiae cae-
terorum philosophorum anteponit. Quicunque (inquiens) philosophi de summo deo, & vero ista
senserunt: quod rerum creatarum sit effector, & lumen cognoscendarum, & bonum operandarum:
quodque ab illo nobis sit & principium naturae, & veritas doctrinae, & felicitas vitae, sicut Plato & qui
eum bene intellexerunt, eos omnes caeteris anteponimus: eosque nobis propinquiores fatemur.

8
⁋ Ad primum in oppositum, quod omnes scientiae aequaliter ordinantur in finem huius
scientiae: Dicendum quod licet aequaliter ordinentur in finem huius scientiae: quo ad hoc quod in ipsum
ordinantur tanquam in finem vltimum: non tamen eodem modo: quia non aeque immediate: neque se-
cundum idem neque ad idem: vt dictum est.

9 ⁋ Ad secundum quod aequaliter est veritas omnium scientiarum: Dicen
dum quod licet ita esset: veritas tamen quorundam maiorem conformitatem habet ad ea quae proprie sunt huius
scientiae quam aliorum: & secundum hoc diuersimode bene possunt assumi in vsum huius scientiae.
Quomodo non sit veritas aequalis in omnibus, habitum est supra.