Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e72

Sources:

Ba: Badius1520a

B1r

1
CIrca primum istorum arguitur quod non contingit hominem scire quicquam
Primo ex parte modi sciendi, sic. Quicquid scit homo scit ex priori & notiori si
bi. primo Poste. & primo physicae. Sic autem non contingit eum scire aliquid nisi scien-
do illud per prius & notius eo: & eadem ratione illud per aliud prius & notius illo
& sic in infinitum. Sic autem procedendo ad scientiam nihil contingit scire omnino se
cundum philosophum secundo Metaphysicae. ergo &c.

2 ⁋ Secundo ex parte medii quo
scitur, sic. Omnis humana cognitio intellectiua ortum habet a sensu. i. Metaph. &. ii.
poste.
Sed a sensibus corporis syncera veritas non est expetenda, secundum Aug. lxxxiii quaestionibus quaestio-
ne. ix.
Ergo cognitione intellectiua non potest homo scire synceram veritatem. Sed non contingit ho
minem scire nisi sciendo synceram veritatem: quia nihil scitur nisi verum. i. poste. & non est veritas
nisi sit syncera, id est pura a falsitate, secundum Aug. lxxxiii quaestionibus quaestione i. ergo &c.

3 ⁋ Tertio ex eodem medio argue
bant negantes scientiam, sicut habetur. iiii. Metaphysicae, sic. Sensus nihil certi apprehendit de re,. quia
si aliquid apparet vni de re aliqua: contrarium eius apparet alteri de eadem: & quod apparet vni in
vno tempore & in vna dispositione: contrarium eius apparet eidem: in alio tempore, & in alia dispo-
sitione. Quare cum intellectus nihil apprehendit nisi a sensu, intellectus nihil certi: potest apprehende
re de re quacunque, non potest autem esse scientia nisi apprehendendo aliquid certum & determinatum se
cundum Philosophum. vi. Meta. ergo &c.

4 ⁋ Quarto ex parte scibilis est similiter argumentum eorum. iiii.
Meta.
sic. Scientia non est nisi de fixo & permanente secundum Boetium primo Arithme. In rebus autem Ba1v
sensibilibus ex quibus habetur omnis humana cognitio mediante sensu, non est aliquid fixum autem
permanens, secundum Augustinus qui dicit. lxxxiii, quod quid ix. Quod sensibile dicitur sine vlla intermissio-
ne temporis commutatur. ergo &c.

5 ⁋ Quinto ex parte scientis, & est argumentum Mennonis quo
negabat scientiam in principio Posterio. vt dicit Commentator super. ix. Metaphysicae, sic, ne-
mo addiscit nisi qui aliquid nouit. secundum Augustinus iii. de Aca. & Philosophum. ix. Metaphysicae.
Qui autem aliquid nouit non addiscit: quia addiscere est motus ad sciendum. Nemo ergo est qui ali
quid addiscit. Nemo autem potest habere disciplinam qui nihil didicit, secundum Augu. ibidem.
ergo &c.

6 ⁋ Sexto arguitur ex eodem medio aliter formando argumentum, sic. nihil addiscit qui
nihil nouit: non potest autem habere disciplinam qui nihil addiscit: ergo non potest habere discipli
nam qui nihil nouit, homo quilibet ab initio nihil nouit: quia intellectus humanus antequam recipiat spe
cies, est sicut tabula rasa in qua nihil depictum est, vt dicitur in tertio de anima. ergo &c.

7 ⁋ Septi-
mo ex parte obiecti, sic. ille non potest scire rem qui non percipit essentiam & quidditatem rei: sed
solum idolum eius, quia non nouit Herculem, qui solum vidit picturam eius. Homo autem ni
hil percipit de re nisi solum idolum eius, vt speciem receptam per sensus, quae idolum rei est non
ipsa res. Lapis enim non est in anima, sed species lapidis, ergo &c.

8
⁋ In contrarium arguitur primo argumento Commen. super principium secundi Me-
taphysicae, sic. Desiderium naturale non est frustra, homo secundum Philosophum in primo Metaphy
sicae natura scire desiderat: ergo defiderium hominis ad scire non est frustra. Esset autem frustra ni
si contingeret eum scire, ergo &c.

9 ⁋ Secundo ex eodem medio aliter formando argumentum sic, quid
homo naturaliter desiderat possibile est ei accidere, secundum quod dicit Augustinus iiii. contra Iul. Neque omnes
homines naturali instinctu beati esse vellemus nisi esse possemus. homo naturaliter scire desiderat
in ergo &c.

10 ⁋ Tertio adhuc quasi ex eodem medio sic. vnumquodque potest attingere suam perfectionem
ad quam naturaliter ordinatur, quia aliter esset frustra. Scire est hominis perfectio ad quam naturali-
ter ordinatur: quia in scientia speculatiua consistit eius felicitas secundum Philosophum. x. Ethi.
ergo &c.

11 ⁋ Quarto sic. Philosophous dicit. iii. &. iiii. Metaphysicae, & secundo cae. & mun. Quod non po
test compleri impossibile est vt incipiat fieri ab agente per naturam vel per rationem: quia omnis
motus habet finem & complementum propter quem est. Sed secundum eundem primo Metaphysicae
homines philosophati sunt & prudentiam primo inceperunt inuestigare propter id quid est scire & in
telligere & fugere ignorantiam: possibile est ergo hominem scire & intelligere.

12 ⁋ Quinto sic. secundum
Augustinus de vera religione, qui dubitat an contingat aliquid scire se dubitare non dubitat, sed certus est, non
est autem certus nisi de vero quod scit: ergo illum qui dubitat se scire, necesse est concedere se ali-
quid scire. Hoc autem non esset nisi contingeret eum aliquid scire cum contingit eum dubitare.
ergo &c.

13 ⁋ Sexto quasi eadem via arguunt Philosophus & eius Commenta. iiii. Metaphysicae sic. qui ne
gat scientiam esse, dicit in hoc quia certus est quod non est scientia, de non est certus nisi de aliquo quid
scit: ergo qui negat scientiam esse, & quod hominem non contingit scire, necesse habet concedere
scientiam esse, & quia contingit hominem aliquid scire. Et est haec ratio consimilis rationi illi qua Phi
losophus concludit in iiii. Metaphysicae, quod illum qui negat loquelam esse, necesse est concedere lo-
quelam esse.

14
⁋ Dicendum quod scire large accepto ad omnem notitiam certam qua cognoscitur
res sicut est absque omni fallacia & deceptione, & sic intellecta & proposita quaestione contra negantes
scientiam & omnem veritatis perceptionem, manifestum est & clarum quod contingit hominem scire aliquid
& hoc secundum omnem modum sciendi & cognoscendi. Scire enim potest aliquis rem aliquam dupliciter
vel testimonio alieno & exteriori, vel testimonio proprio & interiori. Quia primo modo contingit
aliquid scire, dicit Augustinus contra Aca, xv. de trinitate. c. xii. Absit inquit, vt nos scire negemus, quae testimonio
didicimus aliorum. Alioquin nescimus oceanum, nec scimus esse terras atque vrbes, quas celeber-
rima fama conmendat. Nescimus fuisse homines & opera eorum quae historica lectione didicimus. po
stremo nescimus in quibus locis vel ex quibus hominibus fuerimus exorti: quia haec omnia testi-
moniis aliorum didicimus. Quia autem secundo modo contingit aliquid scire & rem percipere sicut
est, manifestum est ex eis quae experimur in nobis, & circa nos. & hoc tam in cognitione sensitiua
quam intellectiua. In cognitione enim sensitiua sensus ille vere rem percipit sicuti est fine omni deceptio
ne & fallacia: cui in actione propria sentiendi suum proprium obiectum non contradicit aliquis sen-
sus verior vel intellectus acceptus ab alio sensu veriori fiue in eodem siue in alio. Nec de eo quid sic
percipimus dubitandum est quin percipiamus ipsum sicuti est, nec oportet in hoc aliquam vlteriorem
causam certitudinis quaerere. Quia vt dicit Philosophus, Quaerere rationem cuius habemus sen- Ba2r
sum, infirmitas intellectus est. cuius enim dignius habemus aliquid quam rationem, non est quaerenda ratio. ex
perimentum ei sermonum verorum est vt conveniant rebus sensatis. Hic est quod dicit Augustinus vbi supra. Absit a no
bis vt ea quae per sensus corporis didicimus vera esse dubitemus. Per eos enim didicimus coelum & terram
& ea quae in eis nobis nota sunt. Hinc etiam Tullius in libro suo de Academica volens probare contra Academica quod contin
git aliquid certitudinaliter scire, dicit sic. Ordiamur a sensibus: quorum ita clara iudicia & certa sunt
vt si optio naturae detur, non videam quid quaeratur amplius. Meo iudicio maxima est in sensibus veritas:
si & sani sunt ac valentes & omnia remouentur quae obstant & impediunt. aspectus ipse fidem facit sui iu-
dicii. De fide vero in cognitione intellectiua, quia sic contingit per eam aliquid vere scire sicuti est:
statim subiungit ibidem. dicit Aut qualia sunt haec quae dum de sensibus percipi dicimus talia sequuntur ea
quae non sensibus percipi dicuntur, vt haec: ille est albus, ille est canus. Deinde sequuntur maiora, vt
si homo est animal est. quo ex genere notitia rerum nobis imprimitur. Cognitione igitur intellectiua sicut iam
dictum est de cognitione sensitiua, intellectus ille vere rem percipit sicuti est sine omni deceptione &
fallacia: cui in actione propria intelligendi non contradicit intellectus verior, vel acceptus a sensu ve
riori, nec de tali intellectu plus dubitandum est quam de sensu. Vnde Augustinus vbi supra. Cum duo sunt genera
rerum quae sciuntur, vnum eorum quae per sensus corporis percipit animus, alterum eorum quae per seipsum, multa
illi philosophi (loquitur de Academica, garriunt contra corporis sensus: cum tamen quasdam firmissimas per seipsas perce
ptiones rerum verarum nequaquam in dubium reuocare potuerunt: quale est illud: scio me viuere. in quo non
metuimus ne aliqua veri similitudine fallamur. Quoniam certum est eum qui fallitur viuere. Vbi nec Academicus
dicere potest: fortassis dormis & nescis & in somnis vides: quia nec in ea scientia per somnia falli po
test: quia & dormire & in somnis videre viuentis est. Nec illud Academica dicere potest furis fortassis & nescis
quia sanorum visis similia sunt etiam visa furentium. Sed qui furit viuit, nec contradicit Academica Non ergo
fallitur nec mentiri potest, qui dixerit se viuere, nec de hoc alia probatio requirenda est, quam illa quae
habetur exercitio intellectus, & per signa euidentia a posteriori, qualia inferius ponentur.

15 ⁋ Contra hoc tamen
antiquitus vigebant. vii. errores tum ex parte sensus tum ex parte intellectus, quorum quinque reprobat
Philosophous. iiii. Metaph. illorum. scilicet errorem qui negabant scientiam negando illud principium scientiale
de quolibet affirmatio vel negatio & non simul de eodem.

16 ⁋ Sextum vero qui erat Mennonis negantis hominem
posse addiscere, reprobat in principio Poste.

17 ⁋ Septimum vero qui erat Academicorum negantium veri
perceptionem, reprobant Augustinus & Tullius in libris suis de Academicis.

18 ⁋ Eorum autem contra quorum errores
disputat Philosophous. iiii. Metaphysicae. quidam dicebant quod omnia essent falsa: quidam vero quod omnia essent ve
ra. Alii vero quod omnia essent vera & falsa simul. Eorum vero qui dicebant quod omnia essent falsa: quidam ratio-
nem opinionis suae acceperunt ex parte rei, vt Anaxagoras & Xenocrates: qui dicebant quod omne esset
admixtum cum omni, quia videbant fieri omne ex omni: & illud mixtum dicebant esse neque ens, neque non ens,
& quasi neutrum extremorum, sed medium per abnegationem inter ipsa, & ideo impossibile esse vt aliquid
aestimetur vere: sed quod omnes aestimationes essent falsae: & quod sic non esset scientia de aliquo: quia scientia so
lum verorum est, vt dicitur primo Posteriorum Isti errabant non distinguendo ens in potentia ab ente in actu.
in potentia enim contraria & contradictoria sunt simul, non autem in actum. Circa entia enim in actu est solum
modo distinctio contrariorum & contradictoriorum: quod scilicet aliquid sit determinate hoc & non illud, per quid
est determinata veritas & scientia de aliquo quod sit ipsum & non aliud.

19 ⁋ Alii vero dicebant quod omnia a
essent falsa sumentes rationem suam ex parte sensus, vt Democritus. & Leucippus: qui dixerunt quod idem sentitur a qui
busdam quidem dulce, & a quibusdam amarum, & quod isti non differunt nisi secundum multitudinem & paucitatem
quia. scilicet illi quibus videtur dulce sunt plures & sani: quibus vero amarum, sunt pauci & infirmi. Nihil
ergo vt dicebant est in rei veritate determinate tale vel tale: immo quodlibet nec tale est nec tale.
& sic nihil est verum, sed omnia sunt falsa, & non est omnino scientia. Causa erroris istorum erat: quia aesti
mabant quod intellectus & sensus idem essent, & scientia a sensu comprehenderetur. Vnde cum eis visum fuit quod
sensibilia diuersam habent dispositionem apud sensum, nec aliquid certi sentiretur, crediderunt quod nec aliquid certe
sciretur.

20 ⁋ Horum opinioni annexa fuit opinio Acade. de quae dicit Augustinus quod affirmabant ab homine nihil veri aut ai
certi percipi posse. Non tamen hominem debere cessare a veritatis inquisitione. Veritatem autem dicebant aut solum
deum nosse, aut fortasse animam hominis exutam corpore. & quod hoc intendebant de rebus tantum quae pertinent
ad philosophiam. de aliis autem non curabant. Ratio eorum secundum quod recitat Augustinus fuit, quia dicebant solum his signis ve
rum posse cognosci, quae non possent habere rationem falsi: ita quod verum a falso dissimilibus notis discerneretur, nec
haberet cum falso signa communia, & sic id quid verum est falsum appere non posset, talia autem signa inueniri posse, im
possibile esse credebant, & ideo concludebant quod veritas propter quasdam naturae tenebras vel non esset vel obruta
& confusa nobis lateret. vnde & dixit Democritus vt habetur. iiii. Metaphysicae Aut nihil omnino est verum: aut quid non mon
stratur nobis.

21 ⁋ Alii vero vt Protagoras & eius sequaces dicebant omnia vera & falsa esse simul: Dicendo quod non Ba2v
esset veritas extra animam, & quod illud quod apparet extra, non est aliquid quod est in ipsa re in tempore quo apparet: sed
est in ipso apprehendente. Vnde omnino negabant res habere esse extra animam: & ideo oportebat illos dicere
quod duo contraria essent simul vera: non tantum secundum diuersos sensus apprehendentes sed etiam secundum eundem sensum
diuersimode dispositum: quia quod apparet vni mel secundum gustum: alteri apparet secundum gustum non mel: & quod
vni apparet mel secundum visum, apparet eidem non mel secundum gustum: & quod alicui apparet vnum per ocu
los: mutato situ oculorum apparet ei duo. Ex quo concludebant quod nihil determinatum appareret.
nec esset aliquid verum determinatum, & quod ideo omnino non esset scientia.

22 ⁋ Alii vero vt Heraclitus
& eius sequaces dixerunt quod omnia sunt simul vera & falsa: quia aestimabant quod tantum sensibilia essent
entia: & quod ipsa non essent determinata in esse suo, sed continue transmutata, & quod sic nihil in eis
maneret idem in rei veritate: sed essent in eis simul ens & non ens, & de eodem: quia motus compo-
nitur ex esse & non esse: & omnis transmutatio media est inter ens & non ens. Propter quod vlterius di
xerunt quod non oporteret respondere ad quaestionem sic vel non. Vnde & Heraclitus in fine vitae
suae opinabatur quod non oporteret aliquid dicere, sed tantum mouebat digitum: ex quo mouebantur ad dicendum
quod de nullo scientia acquiri posset ab homine.

23 ⁋ Opinio Mennonis & quorundam Platonicorum erat quod
nemo posset aliquid addiscere: & quod ideo nemo posset aliquid scire, vt supra dictum est in v. &. vi. ar
gumento. Defectus rationum opinionum istarum patebit statim in dissoluendo argumenta.

24 ⁋ Sed con
tra positionem omnium istorum principalem, quia negans scientiam destruit omnem fidem & totam philo
sophiam: vt dicit Philosophus. iiii. Metaphysicae: impossibile est disputare demonstrando scientiam
esse, & aliquid posse sciri: quia negant omnia sciendi principia, sed tantum vtendum est defensione scien
tiae contra ipsos sermonibus veris & valde probabilibus, quos non possunt negare. Ex talibus igitur
sermonibus per tria aperta inconvenientia sequentia ex dicto ipsorum conuincit eos Tullius in libro
suo de Aca, quorum primum sumitur ex scientiis artificialibus. Secundum ex actibus virtutum. Tertium
ex operibus humanae conversationis. Primum inducit sic. Omnis ars ex multis perceptionibus sit: quas
si substraxeris, quomodo distingues artificem ab inscio: Quid eim est quod arte effici potest nisi is qui artem
tractabit multa perceperit: Vnde dicit Augustinus de vera religione nihil aliud esse artem vulgarem nisi rerum exper
tarum memoriam.

25 ⁋ Secundum inducit sic. quaero: vir ille bonus qui statuit omnem cruciatum perferre potius
quam officium perdat aut fidem, quo fieri potest vt nullum supplicium recuset nisi his rebus assensus sit quae
falsae esse non possunt:

26 ⁋ Tertium inducit sic. quomodo suscipere aliquam rem aut agere fideliter audebit cui cer
tum nihil erit quod sequatur, vltimum bonorum ignorans quo omnia referantur: De hoc ponit bonum exemplum Philosophus
iiii. Metaph. Ambulans enim vt dicit ambulat & non stat, quia opinatur quod ambulandum est: & non vadit per viam
ad puteum stantem in via, sed euitat ipsum. Scit enim quod casus in puteum est malus. Rationes igitur probantes
quod contingit aliquid scire, concedendae sunt. Ad rationes vero in oppositum respondendum per ordinem.

27
⁋ Ad primum quod omnis scientia est ex priori & notiori &c. Dicendum quod ille modus acquirendi
scientiam solummo est intelligendus de scientiis conclusionum. Principia enim per se primo & immediate cognoscuntur
non per alia: quia non habent alia notiora se. Non distinguentibus igitur notum per se ab illo quod est notum
per aliud, illis solummodo contingit ille processus in infinitum & nihil scire, & non aliis.

28 ⁋ Ad secun-
dum quod a sensibus corporis non est expetenda syncera veritas: Dicendum quod verum est vbique & in omnibus
sequendo iudicium sensus. & hoc propter duo, ex quibus Augustinus arguit, quod iudicium certum non est con-
stitutum in sensibus. Quorum primum est rerum sensibilium mutabilitas. Secundum est ipsius sensus fallibi-
litas. Apprehensione autem facta per sensus auertendo a sensibus vt iudicium fiat in ratione, quod
summe monet fieri Augustinus in inquisitione veritatis, bene a sensibus syncera veritas expetenda est. & hoc
quantum ex puris naturalibus iudicio rationis in lumine puro naturali potest conspici: vel simpliciter iu
dicio intellectus in claritate lucis aeternae. De qua synceritate in iudicio rationis sequentis sensum loquitur
Augustinus ad literam: secundum quod de vtroque modo conspiciendi veritatem videbitur inferius. Ex sensu ergo origi
naliter bene est expetenda syncera veritas quodam modo: quoniam sensus proprii est certissima cognitio
circa suum, proprium obiectum nisi impediatur vel ex se vel ex medio, vel ab aliquo alio: nec contingit cessan-
te omni impedimento ipsum errare siue aliter apprehendere suum proprium obiectum quam sit: licet talis appre
hensio non sit mansiua vel propter rei vel propter ipsius sensus mutabilitatem: vt certa veritas diu
capi non possit stando omnino in iudicio sensus. Id tamen quod apprehensum est per sensum non deceptum
abstrahendo & iudicium formando penes intellectum, vbi manet quasi sine transmutatione quod
apprehensum est, nec verisimilibus speciebus phantasmatum obumbrari potest, certissima veri-
tas a tali sensu capitur, & nobis certissima scientia est illa rerum sensibilium quae ad sensus ex-
perientiam potest reduci. Vnde sensum dimittentes & eius iudicium penitus abnegantes frequenter Ba3r
in absurdissimos errores apud intellectum sophisticis rationibus decepti inciderunt. Sicut Zeno, qui
dixit quod nihil contingit moueri, & quicumque dixit quod moto vno mouentur omnia. Vnde semper oportet
credere sensui particulari non impedito, nisi alius sensus dignior in eodem alio tempore, vel in alio eodem
tempore contradicat, vel virtus aliqua superior percipiens sensus impedimentum. Non enim sensus equae bene
dispositi sunt in omnibus vel in eodem diuersis temporibus, & ideo non aequaliter iudicio eorum credendum est
vt patet in sano & aegro. Magis enim credendum est gustui sani quam aegri, & ei qui videt aliquid de proprie
quam qui videt de longe: & ei qui videt aliquid per medium vniforme quam ei qui videt per medium non vni-
forme, & sic de caeteris huiusmodi dispositionibus.

29 ⁋ Ad tertium quod idem saepius apparet diuersimode eidem
vel diuersis: Dicendum quod non sequitur ex hoc quod nulli sensui credendum est: quia vt dictum est in quo
vnus fallitur alter frequenter verum dicit: vel in quo idem fallitur in vna dispositione: verum dicit in alia. & sic pa
tet quo deficiebat ratio Democriti. Licet ei sensibilia habent diuersam dispositionem apud sensum, aliquid tamen
determinate percipitur per sensum non deceptum in hora in quae non decipitur. Et non solum differunt sensationes pe
nes paucitatem & multitudinem sensibilium, sed secundum dignitatem maiorem & minorem sensuum in sentiendo.
Similiter patet defectus rationis Aca. Non ei verum est dictum eorum quod nihil percipitur determinate per signa, & quod non
verificant de re: immo signa quae sunt propria sensibilia alicuius sensus, id quod sunt ostendunt sen
sui proprio non decepto nec impedito, & in determinatam notitiam veritatis rei possunt intellectum in-
ducere. Vnde & ipsimet solliciti erant in inquirendo veritatem per huiusmodi signa magis quam alii: li-
cet aestimatio eorum esset quod veritatem numquam possent inuenire: & erat aestimatio eorum similis in hoc ei quod
currere aliquem ad apprehendendum aliquid quod nunquam apprehendet. Sicut improperat eis Philosophus iii. Meta
physicae. Caetera vero pertinentia ad eorum opinionem amplius declarabuntur in quaestione proxima sequen
ti. Per idem patet falsum esse quod assumpsit Amphratagus quod res sequuntur sensuum apparentias, quoniam sen
sus siue verus siue deceptus non potest sumi nisi a re: quia sensus est virtus passiua. Vnde & quamuis
idem diuersimode apparet eidem vel diuersis, hoc non est nisi propter deceptionem vel impedi-
mentum alicuius sensus cui non oportet credere in hoc: nec tamen propter hoc dicendum est quod nulli
sensui credendum est. Sensui enim non decepto omnino oportet credere: & quis sit talis maxime habet
iudicare intellectus ex pluribus experimentationibus praehabitis circa illa in quibus sensus potest decipi vel
impediri.

30 ⁋ Ad quartum quod omnia sensibilia sunt in continua transmutatione: dicendum quod Heraclitiani
quorum illa fuit ratio solum sensibilia credebant esse entia: & erat error omnium philosophantium,
vsque ad tempora ltalicorum, qui vnanimiter negabant scientiam esse propter mutabilitatem rerum sensi-
bilium naturalium. Quorum errorem percipientes posteriores philosophi ponebant scientiam esse, & ali-
quid posse sciri in rebus sensibilibus naturalibus. Sed in modo sciendi & acquirendi scientiam diuersi-
ficati sunt. Pythagoras enim primus ltalicorum credens cum praecedentibus quod de rebus naturalibus pro
pter earum transmutationem ex eis ipsis non posset haberi scientia: vt tamen saluaret aliquo modo scientiam
rerum naturalium, mathematica induxit in naturalibus, ponendo ipsa principia & causas rerum naturalium
tam in esse quam in cognitione: eo quod per abstractionem suam a materia sensibili & transmutabili quodam
modo sunt intransmutabilia. Plato autem posterior Pythagora videns mathematica secundum rem inesse
naturalibus, & ideo realiter mutari cum naturalibus quantumcumque abstrahantur ab eis: nec per mathemati-
ca de naturalibus fixam posse haberi scientiam: posuit formas ideales causas & principia rerum naturalium
tam in esse quam in cognitione, & omnino separatas ab eis & absque omni transmutatione: vt sic per illas de trans
mutabilibus intransmutabilis possit esse scientia.

31 ⁋ Aristoteles autem videns quod res nec habet esse nec
cognosci nisi per id quod est in re: & quod singularium propter eorum transmutationem non posset esse scien
tia ex seipsis, posuit vniuersalia generae. scilicet & species abstrahi per intellectum a singularibus, in quibus habent
esse secundum veritatem. Vniuersale enim est vnum in multis & de multis, quae licet vt in singularibus sunt
sunt transmutabilia: vt tamen sunt in intellectu: sunt intransmutabilia. & secundum hoc de rebus naturalibus
sensibilibus, particularibus, transmutabilibus per eorum vniuersalia existentia apud intellectum posuit fixam habe
ri scientiam. Augustinus autem philosophia Platonis imbutus siqua inuenit in ea fidei accommoda in scriptis
suis assumpsit, quae vero inuenit fidei aduersa, quantum potuit in melius interptatus est. Et ideo cum vt dicit in
l. lxxxiii, q. xliiii, q. sacrilegium videbatur esse opinari ideas rerum poni extra diuinam mentem, quas ipsa intue
retur ad constituendum quae constituebat: quod tamen Aristo. Platoni imposuit: dixit Platonem eas posuisse in diui
na intelligentia & ibi subsistere: secundum quod dicit. viii. de ci. dei. c. iiii. Quid in eis Plato senserit. id est vbi finem omnium
actionum, vbi causam omnium naturarm, vbi lumen omnium rationum esse cognouerit vel crediderit, temere affir
mandum esse non arbitror. fortassis enim quam prae caeteris Platonem fama celebriore laudant, aliquid tale de deo sen
tiunt vt in illo inueniatur & causa subsistendi, & ratio intelligendi, & ordo viuendi. Vnde Augustinus sanius interpretans di
cta Platonis quam Aristo. ponit principia certae scientiae & cognitionis veritatis consistere in regulis siue ra
tionibus aeternis incommutabilibus existentibus in deo: quarum participatione per intellectualem cognitionem Ba3v
cognoscitur quicquid syncerae veritatis in creaturis cognoscitur, vt sicut sua entitate est causa omnium
existendi inquantum sunt: sic & sua veritate est causa omnium cognoscendi inquantum vera sunt,
& per hoc de rebus transmutabilibus quantuncumque transmutabiles sint certa potest esse & fixa scien
tia. secundum quod dicit Augustinus xii. de Trini. Non solum rerum sensibilium in locis positarum, sine spa
tiis localibus manent intelligibiles incorporalesque rationes: verumetiam motionum in tempori-
bus transeuntium sine temporali transitu stant etiam ipsae intelligibiles non sensibiles rationes: ad
quas mentis acie peruenire paucorum est. At cum peruenitur quantum fieri potest, non in eis ma
net ipse peruentor: & sit rei transitoriae transitoria cogitatio. Quae tamen cogitatio transiens per di
sciplinas quibus eruditur animus memoriae commendatur, vt sit quo redire possit quae cogitur
inde transire, quamuis si ad memoriam congitatio non rediret: atque ibi quod commendauerat inueniret: ve-
lut rudis adhuc sicut ducta fuit duceretur: idque inueniret vbi primum inuenerat in illa incorpo-
rea veritate: vnde rursus quasi descriptum in memoria figuraretur. Sed de hoc amplior sermo erit in
quaestione proxima inferius.

32 ⁋ Ad quintum & sextum quod non contingit scire: quia non contingit
addiscere: Dicendum quod assumptum falsum est. Bene enim contingit addiscere, vt patebit inferius. Sed
intelligendum quod addiscere dupliciter potest accipi. Vno modo communiter ad omnem acquisitionem
scientiae de nouo: sic non oportet quod omnis addiscens aliquid nouit: quia addiscens notitiam primo-
rum principiorum ex nulla notitia praecedente eam acquirit. Alio modo proprie ad cognitionem con
clusionum solum, quam acquirit secundum actum ex notitia principiorum praecedente: in qua latet se
cundum potentiam vt infra patebit: & sic addiscens aliquid nouit.

33 ⁋ Ad septimum quod homo ni-
hil percipit de re cognoscibili nisi idolum solum: Dicendum quod percipere idolum rei contingit du
pliciter. Vno modo tanquam obiectum cognitionis: hoc modo verum est quod percipiens solum ido-
lum rei non cognoscit rem. Sicut videns imaginem Herculis depictam in pariete, ex hoc non vi-
det neque cognoscit Herculem. Alio modo tanquam rationem cognoscendi: sic non est verum. Per solam
enim speciem perceptam de re cognoscitur vere res, vt lapis vere videtur per solam speciem suam
sensibilem receptam in oculo: & vere intelligitur per solam speciem suam intelligibilem receptam in
intellectu. Sed dices forte quod illa species est sensibilis recepta a sensu: ergo cum sit accidens & simili
tudo solius accidentis, non ducit in cognitionem eius quod quid est & substantiae rei. Ad quod di-
cendum quod etsi intellectus recipit primo species intelligibiles rerum sensibilium & corporearum vt
sunt sensibiles, quas primo per illas species intelligit: secundario tamen sub illis speciebus sensibilium
naturalis rationis inuestigatione concipit per seipsam notitias rerum non sensibilium, vt sunt quiddi-
tates substantiarum, & alia eiusdem modi quae proprias species non habent in intellectu. Et hoc est quod di
cit Augustinus ix. de Tri. c. iii. Ipsam vim qua per oculos cernimus siue sint radii, siue aliquod aliud, oculis cer-
nere non valemus, sed mente quaerimus, & si fieri potest etiam hoc mente comprehendimus. Mens
ergo ipsa sicut corporearum rerum notitias per sensus corporis colligit: sic incorporearum per se
ipsam: & appellat res corporeas vt sensibiles sunt. Res autem incorporeas quaecumque id quod sunt sensibi
lia non sunt: vt sunt mathematica & quidditates substantiarum materia & forma: & huiusmodi
quorum notitiam mens sub speciebus sensibilium ex naturali colligantia sensibilium ad insensibilia na-
turalis rationis industria colligit quasi fodiendo sub ipsa specie a sensibili re ei praesentata: ad modum
quo ouis naturali instinctu per species sensatas aestimat insensatas: vt imaginando vel videndo per
speciem lupi sensibilem aestimat ipsum nociuum & inimicum. & ideo dicitur intelligere quasi ab
intus legere.