Quaestio 10

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e710

Sources:

Ba: Badius1520a

B59v

1
CIrca decimum arguitur, quod aliae scientiae non sunt addiscendae nisi in vsum huius
scientiae. Primo sic. Abusus est quando vtile assumitur non ordinando ipsum
in finem ad quem est. Vtile enim nihil dicitur nisi in ordinatione ad suum finem.
Aliae autem scientiae non sunt homini concessae: nisi quantum vtiles ad istam, vt iam
dictum est. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Scientia quae de se non valet ad salutem: sed
mittit in errorem nisi in melioris scientiae vsum assumatur: non est addiscenda Ba60r
nisi in vsum melioris scientiae: quia se mittere in errorem illicitum est. omnes scientiae aliae sunt hu
iusmodi: in errores enim mittunt de se, vt dictum est supra. secundum Ambro. De ordine vero earum
in vsum meliorem dicit Hierony. super epistolam ad Titum. Alia (inquit) scientia non est scientia
pietatis. Proficere autem potest ad vitam, dum fuerit in meliores vsus assumpta. qui secundum
ipsum non est nisi vsus huius scientiae. ergo &c.

3 ⁋ In oppositum arguitur sic. Quod bonum est exise:
per se sumptum eligendum, etiam si eligibile sit propter aliud, vt virtutes. veritas scientiarum phi-
losophicarum est huiusmodi. ergo &c.

4
⁋ Dicendum ad hoc quod omnis humana scientia vitae huius ordinatur ad finem hu-
manae vitae, quae est aperta dei visio in futuro: & ideo cum nulla aliarum vnquam finem illum in se
includat: necessarium est quod quaelibet illarum ordinetur ad aliquem finem alium a se: mediante quo
ordinatur ad illum finem vltimum: ita quod non nisi in ordine ad illum finem ad quem immediate
ordinatur: debeat addisci: aliter enim frustra addisceretur: & in vanum. Aliarum autem scientia-
rum quaedam ordinantur immediate ad aliquem finem alium sibi proprium: praeterquam sit ipsum
scire per ipsas. Secundum quod in Mechanicis carpentaria ordinatur ad arcam, aut scannum, quae siunt
per ipsam. In liberalibus vero: medicina ordinatur ad humani corporis sanitatem, ciuilis vero ad
pacem ciuitatis. De istis bene verum est, quod addisci bene possunt non in vsum huius scientiae: quia
mediante suo proprio fine vtiliter ordinatur quaelibet earum ad finem communem humanae via
tae. Aliae vero sunt quae non ordinantur ad aliquem alium finem operatum per ipsas sibi proprium,
praeterquam ad ipsum scire quod acquiritur per eas. vt sunt scientiae philosophicae, maxime pure specu
latiuae. de quibus dicit Philosophus primo Metaphysicae, quod inuentae sunt non propter aliquam in-
uentorum vtilitatem, aut necessitatem, sed suiipsius gratia: & eius quodlest scire. Sed quia quan-
tuncunque sunt suiipsius gratia & eius quod est scire, vanae tamen essent omnes nisi ad aliquid aliud ordi-
narentur: & per illud ad finem vltimum humanae vitae: quae est visio dei: cum de se illum non inclu-
dant: licet Philosophus in speculatione per scientias speculatiuas finem humanae vitae posuit: & ma
le: Scire igitur in istis scientiis cum non ordinetur ad aliquid operari per ipsas: necessario ordina-
tur ad aliud scire superioris scientiae: & per illam ad finem vltimum vitae humanae: propter quem so-
lummodo sunt addiscendae. Sunt enim addiscendae, quatenus ex cognitis per ipsas ratio nostra progredi pos-
sit a visibilibus ad inuisibilia: & a temporalibus ad aeterna. Non enim vt ait Augustinus de vera relig.
frustra & inaniter intueri oportet pulchritudinem caeli: & ordinem syderum: candorem lucis: die-
rum ac noctium vicissitudines, lunae menstrua, curricula anni, vim seminum, species munerosque gignen-
tium, & omnia in suo genere modum naturamque seruantia. In quorum consideratione non vana & peri-
tura curiositas, sed gradus ad immortalia & semper permanentia faciendus. Hoc autem non potest
esse nisi mediante superiori scientia: quae immediate ad illa pertingit. Illa autem scientia vlterior
non potest esse nisi ista, quae immediate attingit finem vltimum: in cuius vsum ordinantur aliae. De
scientiis igitur philosophicis pure speculatiuis absolute dicendum, quod non licet eas addiscere: nisi in
vsum huius scientiae. Nisi forte quis aliquam illarum scientiarum discat vt melius disponatur
ad discendum quaedam alia. veluti logicam & naturalem philosophiam: vt magis proficiat in me-
dicina. Qui enim philosophicas scientias discunt finem statuendo in ipsis propter scire naturas re-
rum: non in ordine ad vsum istius scientiae, vel per se, vel per alios, quos forte docet philosophia
vt promoueantur ad theologiam: isti sunt qui ambulant in vanitate sensus sui: qui secundum apo-
stolum, Veritatem dei in iniustitia detinent. Deus enim veritatem illarum scientiarum propter vsum
huius scientiae ab illis vanis hominibus inuestigari permisit. vt dictum est in quaestione praeceden-
ti.

5 ⁋ Per haec patent obiecta. Aliae enim scientiae quae fines proprios non habent, re vera non sunt ho-
mini concessae nisi propter istam: & ideo vanum est eas discere nisi in vsum istius, nec licet, quia vt
dicitur in secundo argumento, qui philosophicis diligit insistere propter se: non potest, vel vix po
test errores euadere verae fidei contrarios. Scientiae vero quae habent proprios fines: bene sunt ho-
mini concessae aliter quam ad vsum istius: & licet eas addiscere sine periculo erroris.

6
⁋ Quia arguitur in oppositum, quod bonum per se eligendum: Dicendum quod per se dici
tur aliquid eligendum finaliter, vel formaliter. Per se formaliter omnis scientia & virtus est eligen
da: non autem finaliter. de quo est hic sermo. secundum quod de hoc habitum est supra in quaestione An stu
dendum est scientiae propter se. Vnde in scientiis liberalibus stare propter delectationem illius sci-
re quod in eis inuenitur: non ordinando scire acquisitum ex illis ad aliam vtilitatem: & maxime
in vsum huius scientiae, omnino illicitum est.