Quaestio 9

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e698

Sources:

Ba: Badius1520a

B58v

1
CIrca nonum arguitur, quod ista scientia non debet exquisita in aliis scientiis supponere: &
in vsum suum assumere. Primo sic. scientia quae habet alias regulare, nihil sumit
probatum ab illis. sed magis econverso. Scientia ista est huiusmodi vt habitum est
supra. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. perfectum nullo indiget: quia omnis indigentia est ratione im
perfectionis. Scientia ista perfectissima est, vt habitum est supra. ergo &c.

3 ⁋ Ter
tio sic. super illud. i. Corinth. i. Perdam sapientiam. dicit Glos. Quia praedixerat quod
eam non reciperet in praedicatione euangelica. Tota ista scientia est principaliter praedicatio euangelica.
ergo in ea non debet recipi secularis sapientia.

4 ⁋ Contra est quod Decret. dist. A legitur. Dns praecepit filiis
lsrael, vt expoliarent aegyptios: moraliter instruens, vt siue aurum sapientiae siue argentum eloquentiae apud
poetas inuenimus, in vsum salutiferae eruditionis vertamus
. Salutifera eruditio sola est ista scientia. ergo &c.

5
⁋ Dicendum ad hoc, quod ita est in omnibus scientiis ordinatis ad vnam tanquam ad prin Ba59r
cipalem: ad cuius finem in practicis, vel principia in speculatiuis, principia & fines aliarum ordinam
tur, quod licet illi scientiae principali assumere & in vsum suum convertere quicquid sibi vtile in aliis scien-
tiis sibi subiectis inuenerit: quia propter ipsam & eius finem & principia tractatur principaliter
quicquid in illis tractatur. vnde & principalis scientia qua circa superiora occupatur, scientiis in-
ferioribus dat sua subiecta particularia pertractanda, vt considerent illa quae circa ipsa sunt consideram
da, vt ex eis in vsum sibi assumat: quae sibi sunt vtilia. secundum quod haec patent in prima philosophia
respectu aliarum scientiarum philosophicarum: & in scientia ciuili respectu aliarum scientiarum
practicarum. Quare cum vt determinatum est supra: haec scientia principalis est omni modo prin
cipalitatis super omnes scientias: ideo eius est ab eis bene considerata in suum vsum assumere: & in
principia sua reducere: & ad suum finem ordinare: qui est finis vltimus & felicitas humanae vitae:
ad quem ista scientia immediate ordinatur & nulla alia nisi mediante ista: sed omnis alia per istam.
Et ideo dicit Auicen. i. Metaphysicae, quod omnes scientiae communicant in vna vtilitate: quae est acquisi-
tio perfectionis humanae animae in effectu, praeparantis eam ad futuram beatitudinem. Cum au-
tem inquiritur in principiis scientiarum: non est intentio earum perducendi ad hoc: sed iuuan-
di seinuicem ad hoc vt vtilitas proueniat, postquam certificatur scientia alia ab alia. Reuera postquam
haec scientia certificatur per alias in eis quae sunt quaesita in illis & quae assumit in vsum suum ab
eis, ducit omnes in finem humanae vitae: ad quem nulla aliarum per se & immediate potest attingere
& ideo omnes vanae sunt: & vanos homines faciunt: nisi quatenus assumuntur in vsum huius scien
tiae. Ad hanc enim deus omnes alias licet per ignorantes ordinauit. secundum quod dicit Hug. super pro
log. cael. Hier. Legimus artes & studia, disciplinas & rationum praecepta plurima quae illi suo sensu
& ingenio scrutati sunt: & inuenerunt & conscripserunt: inuenta & legenda posteris tradide-
runt, Logicam, Ethicam, Physicam, & Mathematicam, de forma vitae & morum de dispositione & or-
dinatione & causis & prouentibus rerum omnium: & inualuerunt in parte ista vt verum apprehen
derent: quoniam & haec veritas per eos ministranda erat: qui non erant ad vitam: data est illis propter
nos quibus consummatio seruabatur, & inchoatio parabatur: vt inuenirent veritatem illam quam opor
tuit suscipere filios vitae ad obsequium summae veritatis: cuius labor philosophis appositus est: his vero fru-
ctus seruatus. Propter quod dicit Augustinus ii. de doctrina christia. Philosophi siqua forte vera dixerunt
non solum formidanda non sunt, sed ab illis tanquam ab iniustis possessoribus in vsum nostrum ven-
dicanda, quae ab eis auferre debet christianus ad vsum iustum praedicandi euangelium, quod multi fide
les nostri fecerunt: vt martyr Oyprianus, Victorinus, Hilarius: & vt de nfis taceam: innumerabiles
graeci, quod etiam fecit Apostous Actuum. xvii. dicens enim de deo. Quoniam in ipso viuimus: mouemur &
lumus. sumit confirmationem a poeta qui dixit. Ipsius enim & genus sumus. Hinc etiam dicit Hierony.
in epistola ad Optatum. Doctores antiqui intantum philosophorum doctrinis atque sententiis suos
repleuere libros vt nesceias quid in illis admirari debeas: eruditionem styli an scientiam scriptu-
rarum.

6 ⁋ Sed intelligendum quod assumere philosophica: & miscere inter sacra scripta potest ho-
mo dupliciter. Vno modo antequam plene instructus sit in hac scriptura, volens per vera dicta a phi-
losophis interpretari veritates sacrae scripturae. Alio modo veritate sacrae scripturae prius perfe-
cte partractata & intellecta, deide illa tamquam vtilia & declaratoria adducere. Primum non licet omnino. Secundum
vtile est valde. Vnde Clemens papa. dist. A. Quidam ingeniosi homines sanis doctrinis aduersantur: vt prout
eis videtur: non secundum traditiones patrum: sed secundum suum sensum docere videantur: & ex his quae legunt
in aliis scientiis verisimilitudines capiunt, volentes statim per simile in aliis iudicare. Sed diligenter obser
uandum est vt lex dei cum legitur: non secundum propriam ingenii virtutem aut intelligentiam lega
tur, vel doceatur. Sunt enim multa verba in scripturis diuinis: quae possunt trahi ad eum sensum:
quem sibi vnusquisque sponte praesupponit: sed non oportet. Non enim sensum alienum extrinsecus
debemus quaerere, sed quoquo modo ex scripturis ipsis sensum capere veritatis oportet. & ideo opor
tet ab eo scientiam addiscere literarum: qui eam a maioribus suis secundum veritatem sibi traditam seruat, vt
ipse possit eam quam recte suscepit conpetenter asserere. Cum vero ex diuinis scripturis integram
quisquam & firmam regulam veritatis susceperit, absurdum non erit, si aliquid etiam ex eruditione commu
ni ac liberalibus studiis quae forte in pueritia attigit, ad sermonem veri dogmatis conferat. lta ta-
men: vt vbi vera didicerit falsa & simulata declinet. Hic tamen oportet distinguere: quia aliena ap
ponere dictis sacrae scripturae potest aliquis, vel voluntarie & ex affectu hoc desiderante, vel neces-
sario & ex vtilitate ad hoc compellente. Primo modo adhuc non licet: quia vanitas est & ostenta-
tio. Secundo modo licet solummodo. secundum quod dicit Hieronysiy. super epistolam ad Titum. Siquando
cogimur literarum secularium recordari: & aliqua de his dicere quae olim omisimus: non est nostrae
voluntatis, sed (vt ita dicam) grauissimae necessitatis.

7 ⁋ Et nota quod sunt. iiii. vtilitates prouenientes Ba59v
sacrae scripturae ex hoc quod scripta aliena dictis eius commisceantur, propter quae licet ea assumere. Pri
ma, vt veritas sacrae scripturae testimoniis aduersariorum congruere appareat. secundum quod idem im
mediate post praedictum verbum super epistolam ad Titum, adiungit. d. Vt probemus ea quae a san
ctis prophetis ante secula multa praedicta sunt: tam graecorum quam latinorum & aliarum gentium lite
ris contineri. Cui attestatur Chrysosto. cum dicit super illud Matthaei. ii. Vidimus stellam eius in
oriente. Ad maiorem (inquit) dei gloriam pertinet: si virtus etiam inimicorum testimonio pandere
tur: etiam si ipsi quoque gentilitatis magistri consonam proferrent veri dei potentiam. Secunda, vt phi
losophicis dictis imbuti facilius ad veritatem fidei vocentur. secundum quod dicit Chrysosto. ibidem
de vocatione magorum per stellam in typum vocationis gentium ad fidem. Per ea (inquit) illos vo
cat: quae familiaria eis consuetudo faciebat: quia enim vnusquisque consuetudinis suae amicitia li-
gatur, missi ad totius orbis salutem magistri de ipsorum cuiuslibet more gentis modos sibi assu-
munt docendi. sicut Paulus gentibus scribebat in medium testimonium proferens poetae: sicut patet
Actuum. xvii. ludaeis adhuc sub lege viuentibus de sacrificiis posuit initium doctrinae. sicut patet in
epistola ad Hebrae. Tertia, vt veritas sacrae scripturae per illa apposita clarius exponatur. secundum quod di
citur ex synodo Eugenii papae dist. xxxvii. c. De quibusdam. Diligentia adhibeatur vt magistri & do
ctores instituantur: qui studia literarum liberaliumque artium dogmata assidue doceant: quia in
his maxime manifestantur & declarantur mandata. & Glos. interlinea. super illud Leui. ii. Primitias
tantum. Disce artes, vt per eas diuina scriptura quasi instrumento procreetur. Quarta, vt per vera quae
ex illis literis assumuntur, falsa ibidem contenta euidentius improbentur. secundum quod dicit Augus
stinus contra Manichaeos. Si quid veri de deo Sibylla vel Orpheus, aliive gentilium vates, aut Philo
sophi praedicasse perhibentur, valet quidem ad paganorum vanitatem reuincendam, non tamen
ad auctoritatem complectendam.

8
⁋ Ad primum in oppositum, quod ista scientia habet alias regulare: Dicendum quod ve
rum est: & ideo nihil eorum per quae habet eas regulare, assumit ab aliis scientiis: cuiusmodi sunt
illa quae pertinent ad integritatem suam: sed magis econuersco. vt dictum est supra. Sed ex his quae
pertinent ad integritatem aliarum scientiarum: & quae in eis sunt declarata, bene potest sicut de-
bet scientia regulans assumere. vt similiter dictum est supra.

9 ⁋ Per hoc patet ad secundum. lsta enim scien-
tia tanquam perfecta: non indiget eis quae assumit ex aliis scientiis, ad suam integritatem & neocessita-
tem: potest tamen eis egere ad suam vtilitatem. secundum quod felix eget diuitiis, amicis, & bonis talibus.
quod prouenit ei ex principalitate super alias. Sunt enim aliae scientiae vtiles ad istam: sicut seruus est
vtilis dominc suo. lpsa autem est ita alta: quod ipsa non dignatur esse vtilis aliis scientiis: nisi extenden-
do nomen vtilitatis. secundum quod dominus dicitur esse vtilis seruo: inquantum ab ipso seruus sumit
omnia necessaria sibi. secundum quod talia dicit Auicen. de philosophia prima respectu aliarum scientiarum
in primo metaphysicae suae.

10 ⁋ Ad tertium quod dominus praedixerat: quod humanam sapientiam non reci-
peret in praedicatione euangelica: Dicendum quod verum est: quo ad id quod erat humana. Hoc enim erat
quo ad id quod infirmitatem in se quandoque habebat. in eo enim quod continet veritatem, diuina magis
est. vnde dicit ibi alia Glos. Perdam. i. irritam faciam. Sapientiam sapientum, non vtique meam in eis perdam:
sed illam quae eorum. Non enim vera sapientia & vera prudentia perditur a domino, sed falsi no-
minis scientia quam sibi thesaurizat lingua mendacii. Dicendum etiam est illud verum: quod huma-
nam sapientiam etiam quo ad veritatem quam continet, non reciperet in praedicatione euangelica. In
sapientia scilicet mundana principaliter mundum convertendo. secundum quod dicit Apostus ist Corin. ii. Ser-
mo meus & praedicatio mea non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis: sed in ostensione spiri
tus & virtutis: vt fides nostra non sit in sapientia hominum: sed in virtute dei. Glos. Vt fides non
attribuatur homini: sed deo. Vnde & propter eandem causam in prima praedicatione euangelii non
misit sapientes: sed simplices. vt infra dicetur. Propter vtilitatem tamen vt dictum est, bene licet ea
quae sunt humanae sapientiae in praedicatione euangelii assumere. Vnde Exod. v. super illud. Vt ea-
mus viam trium dierum in deserto. dicit Glos. Horum trium dierum iter proficiscimur, si rationa
lem, moralem, n aturalem sapientiam de rebus mundialibus auferentes ad instituta diuina convertimus.