Quaestio 8

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e687

Sources:

Ba: Badius1520a

B58r

1
CIrca octauum arguitur, quod non ordinantur omnes aliae scientiae ad istam. Primo sic.
lud quod in seipso finem suum consequitur, ad aliud non ordinatur: quia adepto
ine quiescit vnumquodque. scientiae philosophicae in seipsis finem suum consequum
tur, scilicet cognitionem veritatis: quae naturali ratione ex creaturis potest acqui-
ri. Vnde Philosophus posuit in ea humanam beatitudinem. ergo &c.

2 ⁋ Secundo
a sic. ad istam scientiam non ordinatur quod fidem euacuat, sed solum id quod eam cor
roborat. secundum Augustinus xiiii. de trinitate. in principio. Sed aliae scientiae in eis quae docent fidem eua-
cuant: quia scientia habet claram notitiam in qua non est fidei obscuritas. ergo &c.

3 ⁋ Contra. in eis
quae ordinantur ad eundem finem: illa quae imperfecte consequuntur finem ordinantur ad illud quod
perfecte ipsum consequitur. vt vult Philosophus in principio Ethicorum scientiae omnes finem habent dei
cognitionem. Hic enim est finis philosophiae secundum Auicen. primo metaphysicae, quem omnes aliae scientiae imper
fecte consequuntur: quia per creaturam solum, quae vt dicit Hug. in prolog. super cael. Hier. creato-
rem suum demonstrat. Sed est similitudo peregrina ad excellentem maiestatem. Ista autem scien-
tia eum perfecte consequitur: quantum vita praesens patitur: quia de ipsa dicitur Ecclesiastici. vi.
Cui cognita est: permanet vsque ad conspectum dei. ergo &c.

4
⁋ Dicendum ad hoc, quod ordo doctrinae ad doctrinam dupliciter attenditur: & ex par
te nostra: & ex parte rei. Ex parte nostra, doctrina illa ordinatur ad aliam: a qua nobis est facilior via de
ueniendi in notitiam alterius. Ex parte vero rei illa ordinatur ad aliam: quae attingit imperfecte quod altera con-
sequitur perfecte. & vtroque modo omnis alia scientia ordinatur ad istam. Primo igitur ex parte nostra omnis alia
scientia ordinatur ad istam: quia per illas est nobis facilior via disciplinae deueniendi in cognitionem
istius. Ordo enim disciplinae nostrae requirit vt ab imperfecto ad perfectius: & a nobis magis noto
ad minus notum ascendamus: & ideo cum intentione vltima in scientia philosophica est cognitio dei
altissimi: & cognitio angelicorum spirituum & ordinum suorum. vt dicit Auicen. primo metaphy
sicae. & in eodem consistit tota intentio theologica. sicut patet. Omnes autem aliae scientiae docent
nos deuenire in cognitionem dei: & rerum spiritualium diuinarum imperfectam, scilicet quo ad
communia scibilia de ipsis: quae facultatem humanae rationis non excedunt: & illa docent per nobis
magis nota, vt per creaturas, in quibus elucescunt sicut causae in effectu. Ilsta vero scientia docet
de eisdem propria scibilia pertinentia: quae sibi soli naturaliter de se sunt cognita: quae facultatem
naturalis rationis excedunt: & docet illa modo nobis minime noto cognoscere, scilicet via fidei. Id-
circo omnes aliae scientiae quantum est ex parte nostra ad istam ordinantur. Vnde & Philosophi scien
tiam illam in qua ponebant dei cognitionem & inuisibilium, vltimam ordinabant adipiscendam: &
ad illam omnem aliam dirigebant. Et ideo de illa scientia vltima dicit Auicen. quod ipsa est excellen-
tior super omnes scientias, quantum vero ad nos posterioratur post omnes scientias: quia propter
debilitatem animarum nostrarum non possumus procedere per viam quae est progressus ex prin-
cipiis ad sequentia: & ex causa ad causatum. Vnde de ordine huius scientiae ad alias dicit Hugus in
prolog. cael. Hierar. Philosophia tres partes continet, Logicam,. Ethicam, Theoricam. Theoricae autem
sunt tres partes, Mathematica, Physica, Theologia, quarum mathematica speculatur visibilium
rerum visibiles formas. Physica vero visibilium rerum inuisibiles causas. Theologia vero inui-
sibiles substantias: & inuisibilium substantiarum inuisibiles naturas. Et est in his quasi progressic
quaedam & profectus mentis ad cognoscendum verum. Per visibiles enim visibilium formas per-
uenitur ad inuisibiles visibilium causas: & per inuisibiles visibilium causas ascenditur ad inuisibi-
les substantias: & earum cognoscendas naturas. haec autem philosophiae summa est: & veritatis
perfectio: qua nihil altius esse potest animo contemplanti. Secundo vero ex parte rei omnis alia scien
tia ad istam ordinatur: sicut non principales ad principalem. Sed alia ratione practicae, alia vero specula-
tiuae: inquantum vt dictum est supra, alia ratione est principalis ad practicas: alia vero ad speculatiuas
Practicae quidem omnes ordinantur ad istam ex eo quod principalis est ad illas: quia scilicet considerat Ba58v
& intendit finem vltimum ad quem realiter ordinantur proprii fines omnium scientiarum pra-
cticarum: qui sunt imperfecti in se, & non perficiuntur nisi reductione ad finem vltimum. In pra-
cticis autem scientiis est ordo secundum ordinem finium, vt sicut scientia est sub scientia: cuius si
nis est sub fine alterius, sic illa scientia ordinatur ad aliam cuius finis ordinatur ad finem alterius.
Cum igitur fines omnium scientiarum practicarum ordinentur in finem huius scientiae, in quo per-
ficiuntur cum in se sint imperfecti: necessario etiam omnes practicae scientiae ordinantur ad istam-
vt in qua perficiuntur: quia finem vltimum per ipsam perfecte consequuntur, in praesenti per gratiam
in futuro per gloriam: cum in se sint imperfectae: quia imperfectae per proprios fines illum finem vl
timum assequuntur. Propter quod Salomon postquam petiuit a domino assistricem sapientiam ad intellectum
iudicii & legum: & considerasset insufficientiam & imperfectionem in omnibus aliis scientiis re-
spectu istius, dixit. Si quis erit consummatus inter filios hominum, si ab illo fugerit sapientia tua in
nihilum computabitur. vt dicitur Sapientiae. ix. Reuera in nihilum computandus est homo sciens
omnem aliam scientiam, istam vero ignorans. Propter quod dicitur in eodem. xiii. Vani sunt omnes ho-
mines quibus non subest scientia dei. & Prouerb. xix. Vbi non est scientia dei non est bonum. Pro-
pter quod dicit Augustinus. v. confes. Infelix enim homo ille qui scit omnia illa: te autem nescit. Bea-
tus autem qui te scit etiam si illa nescit. Qui vero te & illa nouit: non propter illa beatior: sed pro
pter te solum beatus. Similiter scientiae speculatiuae ordinantur ad istam eo quod principalis est ad illas: quia. scilicet con
siderat prima principia altissima, sub quibus omnia alia continentur quae considerantur in aliis scien-
tiis: quae perfectam notitiam non habent in sua veritate: nisi inquantum ordinantur in principia
prima simpliciter. Conclusiones enim scientiae in fine non cognoscuntur perfecte per principia illius scien-
tiae: non enim illa principia perfecte cognoscuntur nisi reducantur in principia superioris scientiae: &
sic per ordinem vsque ad principia prima primae scientiae & supremae. Propter quod dicit Auer. super vii.
Metaphysicae, quod impossibile est cognoscere quiditatem scientiae sensibilis si non cognoscatur causa
prima omnium. Nunc autem ita est in scientiis speculatiuis: quod ordo est in ipsis scientiis secundum
ordinem principiorum, vt sicut principia sunt sub principiis: & scientia sub scientia. vt sic illa scien-
tia ordinetur ad aliam: cuius principia ordinantur ad principia alterius. Cum igitur principia
omnium scientiarum speculatiuarum ordinantur ad principia huius scientiae: quia sunt prima & al
tissima, vt habitum est supra: in quibus persiciuntur in veritate & cognitione, necessario etiam omnes
scientiae speculatiuae ordinantur ad istam, vt in qua omnes perfectionem notitiae veritatis consequumn
tur. & ideo dictum est supra: quod huius scientiae est omnes alias iudicare approbando bene dicta: &
reprobando errata.

5
⁋ Ad primum in oppositum, quod aliae scientiae in se finem habent suum: Dicendum quod
verum est: ad quem naturalis intellectus per se potest attingere. Secundum quod dicit Glos. super il-
lud Ro id est Inuisibilia dei. Quantum tamen ad finem cognitionis: quem intellectus humanus dono alterius ad-
iutus potest suscipere: non habent aliae scientiae in se finem suum. Quare cum omnis scientia ordina
tur ad perfectionem vltimam intellectus: & illa quantum est possibile homini in vita ista est ex hac
scientia: ideo omnes manuducendo ordinantur ad istam.

6 ⁋ Ad secundum quod aliae scientiae fidem eua
cuant: Dicendum quod non est verum in eis quae sunt per se credibilia: quoniam aliae scientiae nullo mo
do ea intelligere faciunt. In eis autem quae non sunt per se & pura credibilia, si aliqua sunt scibilia ex
scientiis philosophicis: & cum hoc alias credibilia: non tamen scientiae philosophicae tam clara notitia
faciunt ipsa scire: quin quo ad hoc quod expectantur sciri clariori notitia, adhuc maneant credibilia.
Vnde & sic euacuare fidem vt perficiatur quantum possibile est in vita ista per intellectum, summe
vtile est. euacuare autem fidem vt contraria fidei sentiamus, illud omnino perniciosum est.