Quaestio 7

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e676

Sources:

Ba: Badius1520a

B57r

1
CIrca septimum arguitur, quod theologia non sit prima scientiarum. Primo sic. per alias
scientias discuntur quae intelliguntur: per istam quae creduntur. Sed ante credere
oportet intelligere. secundum quod dicit Glos. super illud Philisot Da mihi intellectum.
ergo aliae scientiae praecedunt istam.

2 ⁋ Secundo sic. prius est via quam terminus viae.
Aliae scientiae sunt viae per quas transire debemus ad istam, vt ad finem earum.
sicut infra dicetur. ergo &c.

3 ⁋ Contra. scientia prior est quae de subiecto priori
est. Scientiae enim ordinantur secundum ordinem scibilium. secundum Philosophum. vi. Metaphysicae. Scientia
ista est de priori subiecto, quia de primo principio quod est deus. Aliae autem omnes de aliquo post ipsum
vt de communi intentione entis, sicut est Metaphysica, vel aliqua parte eius in creaturis. ergo &c.

4 ⁋ Di
cendum ad hoc: quod multi sunt modi prioris & posterioris. secundum Philosophum in li. praedicamentorum. &. v.
Metaphysicae. inter quos. iiii. ad praesens sufficiunt. Quorum primus est tempore & antiquitate. sicut
bella Trominiae fuerunt ante bella Mediae, & puer ante virum. Secundus originis. secundum quod vox prior est
cantu. Tertius est prius dignitate. secundum quod domins est ante seruum. Quartus est prius per scientiam
& ordinem doctrinae. sicut elementa sunt priora sententiis. Loquendo de prioritate antiquitatis siue
temporis ista scientia prior est omnibus aliis, quia ab exordio generis humani incepit. dicente Au
gust. xvi. de ciui. dei, in principio. Christi praedicatio ab initio generis humani, non sic autem aliae scien
tiae: vt philosophicae, quae primo repertae sunt circa aegyptum: vbi gens sacerdotum studere concessa est.
sicut dicit Philosophus. i. Metaphysicae. Aegyptiis enim lsis, quae tempore lsaac fuisse perhibetur, primo
literas dedit. vt dicit Augustius viii. de ciui. dei. c. iii. apud quos logo tempore priusquam in Graecia studium
floruit, scientia viguit philosophica. Vnde de iactantia aegyptiorum prae antiquitate sapientiae eorum
dicitur in primo Timaei. vbi inducitur sacerdos quidam aegyptius sic Solonem sapientem graeco-
rum alloquutus. QSolon graeci pueri semper estis: nec quisquam a graecia senex: rudi nouellaque estis me-
moria: nec est vlla penes vos cana scientia: quae monumentorum publicorum priuatorumque perseue-
rantiam nutrit: studiose quod tam nostrae nationis rerum gestarum memoria quam caeterarum gentium:
quas fama nobis per cognitionem tradidit: descripta templorum continetur custodiis apud nos. Tha-
les autem Milesius philosophantium princeps, vt dicit Philosophus. i. Metaphysicae, tempore Esaiae prophetae fuis-
se perhibetur. vt dicit Augu. xxviii. de ciui. dei. c. xxiiii. &. xv. qui vt dicit ibidem, fuit vnus. vii. sapientum.
qui tunc primo philosophati sunt in graecia, qui tamen nihil in scriptis relinquerunt: nisi quod Solon vnus
eorum quasdam leges Atheniensibus dedisse perhibetur. Post Thalem autem vt dicit Augu. ibidem. c. xxvii. in per
scrutanda natura rerum Anaximander, Anaxagoras, & caeteri quos Philosophus cum dictis eorum
recitat. i. Metaphysicae, successerunt vsque ad tempora ltalicorum Philosophorum, quorum primus erat Py
thagoras: cuius tempore in graecia floruit Socrates magister Platonis, qui in Chronicis post Esdram
fuisse reperitur. Non ergo ante tempora prophetarum legitur aliquem philosophorum claruisse. Ni
hil igitur vt dicit Augustinus ibidem, habent Philosophi vnde sapientiam suam iactent: quo religio- Ba57v
ne nostra vbi vera est sapientia, videatur antiquior: nullaque gens de antiquitate suae sapientiae se vlla
vanitate iactauerit: quando nec aegyptus inuenitur: quae solet falso & inaniter de suarum doctrina-
rum antiquitate gloriari: qualicumque sapientia sua prophetarum nostrorum praeuenisse sapientiam.

5
⁋ Loquendo autem de prioritate originis: ista scientia omnes alias praecedit: quia cum hoc quod tem
pore omnes praeterit: omnes etiam ortum trahunt ab ea. secundum quod dicit Cassiod. super Psal. Omnis
splendor rhetoricae eloquentiae: omnes modi poeticae locutionis: quaelibet varietas deorae pronunciatio
nis, a diuinis scripturis sumpsit exordium. Et secundum hoc ista scientia dicitur prima tanquam primum princi
pium in genere scientiarum: a qua omnes aliae emanant: & inquam omnes habent reduci. Loquendo au
tem de prioritate dignitatis, ista prior est: quia omnibus dignior: & hoc omnibus modis dignita-
tis: qui in scientiis habent inueniri. vt sicut in deo qui est subiectum theologiae inuenitur quicquod est
nobilitatis & dignitatis in omnibus aliis rebus: sic in scientia de eo inuenitur quicquid est nobili-
tatis & dignitatis in qualibet alia scientia. Nobilitas enim & dignitas scientiae sequitur nobilita-
tem & dignitatem subiecti. vt habetur in principio de anima, & in vi. Metaphysicae. Est autem ista
scientia omnibus aliis dignior. Primo veritatis certitudine. Secundo auctoritatis magnitudine. Ter
tio subiecti nobilitate. Quarto finis vtilitate. Quinto eloquii foecunditate. Sexto perfectionis integri
tatem. De veritatis certitudine super alias habitum est supra. de qua etiam dicit Augustinus libo de praed. gra
tiae. In sacrarum voluminibus literarum lector inconcussa fide tenere debet nusquam deesse veritatem:
etsi pro magnitudine rei non facile intellectus occurrit. ldem de videndo deum. Neque fieri vllo mo-
do potest: vt haec sacrarum literarum auctoritas ex aliqua parte mentiatur. Et ad Hierony. Tantummo-
do scripturis canonicis hanc debeo seruitutem: quas solas ita sequar, vt conscriptores earum ni-
hil in eis omnino errare, nihil fallaciter posuisse non dubitem. Si enim ad sacras scripturas admissa
fuerint vel officiosa mendacia: quae tandem de scripturis illis sententia proferetur, cuius pondere
contentiosae falsitatis obtenebretur improbitas: Auctoritatis magnitudine dignior est ista scientia cae
teris dupliciter. Primo, ex magnitudine auctoritatis suae in se, ex efficientis testificatione. Secundo exmagni
tudine auctoritatis suae super alias, ex regiminis potestate. De secunda eius auctoritate habitum est supra
sufficienter, loquendo de eius vniuersalitate, subalternatione, & principalitate. De prima vero auctorita
te eius dicit Augu. xi. de ciui. dei. Hic scilicet dei filius) prius per prophetas, deinde per seipsum, postea
per apostolos: quantum satis esse iudicauit loquutus, scripturam condidit, quae theologia nuncupa
tur eminentissimae auctoritatis. & ibidem in principio. Sacra scriptura non fortuitis motibus ani-
morum: sed plane summae dispositione prouidentiae super omnes omnium gentium literas omnia
sibi genera humanorum ingeniorum diuina excedens auctoritate subiecit. Hinc dicit in fine secundi
super Gene. Maior est huius scientiae auctoritas, quam omnis humani ingenii perspicacitas. & contra Ma
nichaeos. Quantum distat de Christi aduentu: inter praedicationem angelorum: & confusionem demo-
num: tantum est inter auctoritatem prophetarum: & curiositatem literarum secularium. & lib. ii.
de ordine. Auctoritas partim diuina est, partim humana: sed vera, summa, firma ea est: quae diui-
na nominatur. humana autem auctoritas plerumque fallit. De subiecti nobilitate dicit Auicen. primo
Metaphysicae suae. Sapientia illa est nobilior caeteris qua apprehenditur nobilius scitum. Nobilius
autem scitum deus est, & causae proximae post eum. De quibus principalissime inter omnes scien-
tias haec scientia determinat, vt habitum est supra, & infra dicetur. Vnde & causa subiecti sui dicitur
haec scientia diuina, vt competenter conueniat ei illud Philosophi. Scientia nobilis debet esse nobilis
generis. Aliae vero scientiae sunt valde bonae: sed ista est melior omnibus scientiis. Bonorum enim &
honorabilium omnem scientiam opinantes, vt dicitur in principio de anima, aut propter certitu-
dinem, aut quia meliorum & mirabiliorum est, propter vtraque haec, hanc diuinam scientiam in pri-
mis ponamus: & maxime ex hoc quod de solo deo vt de subiecto considerat. Quod dico propter metaphy
sicam: quae de ente in communi considerat: cuius cognitio ex hoc vilior est: licet de deo sub ente con-
sideret. vt infra videbitur loquendo de subiecto huius scientiae. De finis vtilitate dicit Augustinus ii. de
doctrina christiana. Quanto minor est auri &c. vt habitum est supra. Et ideo dicitur Prouerb. xix. Vbi
non est scientia animae: non est bonum. & Sapieieam. xiii. Vani sunt omnes homines: quibus non subest scientia dei.
De eloquii foecunditate dicit Greg. in prolog. morali. Sacra scriptura omnes scientias locutionis suae mo
re transcendit: quia in vno eodemque sermone dum notat textum, prodit mysterium. sicut mysteriis
prudentes exercet, sic plerunque superficie simplices refouet. Habet in publico vnde paruulos nu-
triat: seruat in secreto vnde mentes sublimium in admiratione suspendat, quasi quidam fiuuius est
(vt ita dixerim) planus & altus: in quo & agnus ambulet & elephas natet. vt secundum Augu. al-
titudine superbos irrideat: profunditate attentos terreat: veritate magnos pascat: affabilitate par-
uulos nutriat. De eius perfectione super alias, satis habitum est supra. Loquendo de prioritate ordi Ba58r
ne doctrinae: non est prius nobis semper quod est prius in natura: sed illud a quo est facilior doctrina.
Quia igitur scientia ista de occultissimis est nobis: quia de eis quae soli deo cognita sunt, & omnem
naturalem intellectum creaturae excedentia: ad quorum notitiam illa quae sunt in aliis scientiis sunt
manuducentia, vt infra dicetur: Ideo licet ista scientia sit prior aliis ex natura rei: tamen est poste-
rior omnibus ordine doctrinae: sicut metaphysica vltima est ordine doctrinae inter omnes scientias
philosophicas, prior tamen natura. secundum quod dicit Auicen. in primo metaphysicae. Ex merito hu-
ius scientiae est vt ipsa sit excellentior super omnes alias: quantum vero ad nos, posterioratur post
omnes alias.

6 ⁋ Per haec patent rationes vtriusque partis.