Quaestio 6

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e665

Sources:

Ba: Badius1520a

B54v

1
CIrca. vi. arguitur quod ista scientia non sit principalior scientiarum. Primo sic. probata a
scientia principali sumunt & supponunt aliae, non econtrario. vt aliae scientiae sumunt
& supponunt probata a metaphysica, & generaliter scientia subalternata a scientia sub
alternante. Nulla autem aliarum scientiarum sumit & supponit aliquid probatum ab ista
scientia. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. illa scientia est principalior aliis quae est vniuersalior, sub cuius
subiecto continentur subiecta aliarum. secundum quod metaphysica principalis est inter
scientias philosophicas, secundum Philosophum. i. &. iiii. Metaph. & talis non est ista scien
tia: quia subiectum eius quod est deus, est sub subiecto metaphysicae quod est ens: & est quasi quaedam pers entis secundum
Auicen. i. Metaphysicae suae. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. illa scientia non est principalis quae supponit tanquam
subiectum suum quod in alia scientia probatur: ista scientia est huiusmodi. Supponit enim tamquam suum subiectum
scilicet deum esse, quid secundum Auicen. probatur in scientia philosophica. Supponit etiam & sumit in suum
vsum alia plura probata in aliis scientiis, vt infra patebit. ergo &c.

4 ⁋ Quarto sic. Philosophous dicit. i.
Metaphi. de scientia illa. Potior hac neque vna. sed illa quae est potior est principalior, ergo illa est princi-
palior omnibus: non ergo ista.

5 ⁋ Quinto sic. Scientia principalior aliis debet esse iudex & regula alia
rum secundum Philosophum. iiii. Metaphysicae. quod non potest esse ista scientia, quia secundum Augustinus xiii. de
Tri. id est eius non est cognoscere nisi ea quae sunt fidei. per quae non possunt iudicarivel regulari ea quae sunt alia
rum scientiarum, quia quae sunt fidei non cognoscuntur nisi lumine supernaturali. quae sunt aliarum scien-
tiarum iudicari, cognosci, & regulari habent lumine naturali. ergo &c.

6 ⁋ Sexto sic. nullus bene iudi-
cat nisi quae nouit: sed huius scientiae non est noscere illa quae sunt aliarum scientiarum, vt quod anguli trianguli
sunt aequales duobus rectis, & caetera huiusmodi. scientiae autem principalis est iudicare illa quae sunt
aliarum. ergo &c.

7 ⁋ Contra est, quoniam scientia quae est aliarum sapientia principalis est super alias, secun-
dum Philosophum. i. Metaph. haec scientia est huiusmodi vt habitum est supra. ergo &c.

8
⁋ Dicendum ad hoc, primo intelligendo quod scientia vna non dicitur altera principa
lior ex hoc quod melior est & vtilior, honorabilior, dignior, certior, aut aliquid huiusmodi: sed solum ex hoc
quod habet praerogatiuam aliquam super illam in dirigendo & regulando eam aliquo modo. vnde etsi libera-
les scientiae speculatiuae digniores & meliores & certiores dicantur scientiis mechanicis, & vniuersaliter
scientiis practicis: non tamen dicuntur principales respectu illarum, quia nullam praerogatiuam regiminis habent
super eas, neque eis principantur in aliquo. Sed scientia ciuilis dicitur principalis respectu omnium artium
mechanicarum quae exercendae sunt in ciuitate, quia omnes ordinat disponit & regulat, vt dicit Philoso-
phus. i. Ethicorum Sciendum igitur cum duo sint genera scientiarum liberalium ad quae omnes aliae reducuntur: Quae-
dam enim sunt practicae, quarum finis est bonum siue operatio: Quaedam vero speculatiuae, quarum finis est ve
ritas siue cognitio, vt dicit Philosophous. ii. Metaph. Regimen autem omne consistit in directione rei in
suum finem: si igitur aliqua scientia dicitur principalis respectu omnium aliarum, hoc erit respectu speculatiua
rum dirigendo eas in cognitione veri, & respectu practicarum dirigendo eas in opeatione boni. & illa quae talis Ba55r
est: ipsa reuera principalis debet dici respectu omnium scientiarum: talis autem est haec scientia theologiae
Idcirco absolute dicendum quod theologia simpliciter est scientia principalis & principalissima omnium scientia-
rum: & speculatiuarum regulando omnes speculatiuas in finem suum quo ad cognitionem veri: & practicarum
regulando omnes practicas in suum finem quo ad operationem boni. secundum quod istae duae causae primum verum
& vltimum bonum, principaliter cadunt in cognitione huius scientiae. Propter quod etiam dicta est sapientia supe
omnes alias scientias, vt determinatum est supra.

9 ⁋ Ad cuius intellectum sciendum quod duplex est modus principali
tatis scientiae vnius super alias: quorum vnus est in scientiis speculatiuis: alius vero est in scientiis practicis. In scien
tiis enim speculatiuis est principalitas vniversalitatis. secundum quod in scientiis speculatiuis illa dicitur esse principalis quae est
super omnes alias vniversalis. In scientiis vero practicis est principalitas respectu actionis. secundum quod in scientiis practicis illa
dicitur principalis quae super omnes alias dominium habet atque imperium. secundum quod Philosophus in primo Ethicorum vo-
cat scientiam ciuilem principalem & architectonicam super omnes scientias practicas tam liberales quam mechanicas. De
scientia igitur principali in speculatiuis, Sciendum primo quod in scientiis speculatiuis illa dicitur principalis &
vniversalis respectu aliarum, quae considerat causas altissimas & prima principia omnium: cum aliae considerent cau
sas inferiores quae per illas causas primas & altissimas regi habent. Propter quid sicut patet primo &
quarto metaphysicae., Philosophus metaphysicam principalem & vniuersalem scientiam super alias ponit: vo-
cans eam sapientiam & primam philosophiam. Nunc autem ita est quod theologia simpliciter considerat de rebus
magis altis in omnibus entibus: & quae intellectum naturalis rationis excedunt: etsi aliqua ex illis non omnino
eum excedunt: quia magis vniversalia sunt & prima: & ideo remotissima a sensu difficillima sunt homini co-
gnoscere, vt dicitur in primo metaphysicae: cum aliae scientiae considerent de eis quae naturali rationi sub
sunt, vt dictum est supra. & sunt illa altissima prima in esse & in veritate: quia diuina: & ideo cau-
sae omnium aliorum: per quaes ipsa non solum in esse: sed in veritate & cognitione habent regulari: & in vniversali quo ad con-
munia & generalia principia cuiuslibet generis entis: de quibus considerat metaphysica in particulari quo ad
propria principia vniuscuiusque generis entis de quibus considerant diuersae scientiae particulares. Deus enim vt
dicit Philosophus, causarum & omnium principium quoddam est. Quia igitur de deo considerat theologia illa quae ipsi soli
sunt naturaliter cognita: sed creaturae rationali supnaturaliter reuelata: & quae naturali ratione non est possi-
bile perscrutari. secundum quae deus est principium omnium & origo: vt sunt regulae artis diuinae in verbo, & vo
luntatis in spiritusan. &c. huiusmodi quae extendunt se ad particcularia rerum: haec scientia sequitur modum diuinae
sapientiae, vt poterit attingere particularia aliarum scientiarum secundum quod rationem subiecti huius scientiae in-
duunt, & cognoscere ea, vt sic ratione virtutis principiorum & subiecti huius scientiae: licet sit simplicis
simum & minime commune in se, ista scientia vniversalior dicatur omnibus etiam metaphysica. & secundum hoc ipsa
certissime regulare habet omnes scientias considerantes causata ab istis primis principiis quae de deo con-
siderat ista scientia: & hoc approbando bene dicta & condennando errata in eis. Et ideo dicit Augu. in
libs sanctae viduitatis de hac scientia: quod doctrinae nostrae regulam figit. & lib. ii. contra Chrysosto. Salu-
bri vigilantia canon ecclesiasticus constitutus est: ad quem certi & prophetarum & apsorum libri pertinent: quos omni
no diiudicare non audemus: et secundum quos de caeteris literis vel fidelium vel infidelium libere iudi-
cemus. & secundo de doc. Christoteana dicit de hac scientia. Quicquod homo extra eam didicit si noxium est ibi damna
tur: si verum, ibi inueniturid i. ex eis quae ibi tractantur verum esse cognoscit. Quaecunque enim eis quae
fidei sunt consentanea in aliis scientiis, proculdubio vera sunt censenda: quaecunque vero repugnan
tia falsa sunt omnino iudicanda. Vnde ea quae sunt huius scientiae, regulae sunt omnis veritatis omnium
scientiarum etiam in discendo eas. secundum quod dicit Augustinus ii. de doc. Christan quod instructus fide
charitatis diuinarum scripturarum caeteras scripturas securius leget: ne praeoocupent imbecillum
animum: & periculosis mendaciis atque phantasmaticis eludentes praeiudicent aliquid contra intelligen
tiam sanam.

10 ⁋ De scientia vero principali in scientiis practicis sciendum est secundo quod in illis scien
tiis scientia illa dicitur principalis & architectonica respectu aliarum & regula directiua illarum quae
vltimum finem operandorum considerat: ad quem fines omnium aliarum ordinantur. secundum enim
quod dicit Philosophus in principio Ethicorum ciuilis scientia principalis est & architectonica respectu omnium
artium quae obseruantur in ciuitatibus: quia ordinat quas disciplinarum debitum est esse in ciui-
tatibus: & quales vnumquemque addiscere & vsquequo: & quia continet omnes alias sub se: & leges po-
nit vniuersales quid oportet opari & a quibus abstinere in ciuitatibus & praecipit caeteris: & quod hoc convenit
ei: quia finis eius complectitur fines omnium aliarum. Nunc autem ita est quod theologia finem vltimum omnium ope-
randorum considerat: ad quem fines omnium operationum & scientiarum practicarum ordinantur
scilicet diuinam visionem & amorem: quia in eis consistit vltima beatitudo: & ideo omnes alias in finem
suum habet ordinare & dirigere & regulare eas: & determinare quas illarum oportet vnumquenque
addiscere & vsque ad quod tempus: & a quibus abstinere: & debet leges viuendi omnibus imponere: &
bene acta in singulis commendare & male acta improbare. secundum quod de his omnibus Augustinus xiiii. Ba55v
de Ci. dei dicit sic. Quicquod Philosophi inter falsa quae opinati sunt verum videre potuerunt, & laborio
sis disputationibus suis persuadere moliti sunt, videlicet quemadmodum mundum fecerit deus: eumque ipse prudem
tissimus administret, de honestate virtutum, de amore patriae, de fide amicitiae, de bonis operibus atque
omnibus ad mores probos pertinentibus rebus, quamuis nescientes ad quem finem & quonam essent omnia
ista referenda, propheticis, hoc est diuinis vocibus potius quam per homines illos populo commenda-
ta sunt, non argumentationum concertationibus inculcata, vt non hominis ingenium sed dei eloquium con
tennere formidaret, qui illa cognosceret. & ibidem. Quid aget: vel quo vel qua vt ad beatitudinem per
ueniat humana se porriget infelicitas, si diuina non ducit auctoritas: quasi dicat, certe omnino nescit
Vnde principia huius scientiae continent virtute principia omnium aliarum scientiarum, & per hoc etiam quodam
modo ista scientia continet in se omnes alias: & quaecumque in aliis scientiis continentur. sicut dicit Ambrs
super Lucam in principio. quod bene exposuit Augustinus cum dixit in epistola ad Volusianum. Hic physica
quoniam omnes omnium naturarum causae in deo sunt: hic Ethica, quoniam vita bona & honesta non aliunde sumitur, quam cum
ea quae diligenda sunt diliguntur quemadmodum sunt diligenda, hoc est deus & proximus. hic logica: quoniam veritas
lumenque animae rationalis non nisi deus est. Hic laudabilis reipublicae salus. Neque enim custodiuntur
optimae ciuitates nisi fundamento & vinculo fidei fraternaeque concordiae cum bonum commune diligitur
quod summum & potissimum deus est, atque in illo syncerissime se homines diligunt. Vnde vt determinat Augustinus
in epistola ad Diosco. errores gentilium siue de moribus, siue de natura, siue de ratione inuestigandae
veritatis: in quibus Platonici Stoicis & Epicureis maxime resistere arbitrati sunt ad suum pertinere
officium: durasse vsque ad tempora christiana constat. Cum enim Plato a Cicerone apertissime ostenditur
non in humana sapientia sed diuina, vnde humana quodammodo attenditur, veritatem constituisse, &
finem boni, & causas rerum & ratiocinandi fiduciam, Epicureis & Stoicis regulam comprehendendae ve
ritatis in sensibilibus ponentibus, quis istis contradicentibus audiret Platonicos non valentes auctorita
te turbas terrenarum rerum delectatione caecatas ad inuisibilium lumen ducere: Quos certe nos sic obmu
tuisse conspicimus, vt siqua secta erroris contra ecclesiam Christi emerserit, nisi nomine cooperta chri-
stiano prosilire non audeat. Ex quo intelligitur ipsos quoque platonicae gentis philosophos paucis muta
tis quae christiana improbat disciplina, inuictissimo regi Christo ceruices oportere submittere, quid ius-
sit & creditum est, quod illi vel proferre metuebant. Non enim putandum est ad sequendam veritatem me-
lius consuli potuisse generi humano, quam vt homo ab ipsa veritate susceptus recta praecipiendo & di-
uina faciendo salubriter credi suaderet, quod nondum prudenter posset intelligi. Tunc enim Platonis scho-
la Romae floruit habens acutissimos & solertissimos viros: qui cum Christi nomen terrenis regnis ammiranti
bus crebresceret, emergere coeperunt ad proferendum atque aperiendum quid Plato sensit. itaque totum
culmen auctoritatis lumenque rationis in illo vno salutari nomine atque in vna eius ecclesia recreando atque
reformando humano generi constitutum est. vnde patet quod omnis humanae scientiae altercatio per istam
vt per finem & regulam aliarum terminata est. Absolute ergo dicendum est quod theologia super omnem scien
tiam & speculatiuam & practicam principalis est: & hoc secundum illum modum quo dictum est supram
quod ambas subalternat, vt patet ex praedeterminatis: & habet omnes gubernare & regere tam in cogni-
tione veri quam in operatione boni. lta quod quicquod regulis fidei non congruat, quantumcumque humanae
sapientiae appareat, respuendum est: quicquid autem congruat, quantumcunque humanae sapien-
tiae contradicat sustinendum est. Eides enim est mensura scientiae dei. vt dicit Glos. super illud Leuit.
ii. Tollet pugillum similae. Vnde & iure diuino debet regi vniuersa in espublica mundi, & re vera
regitur, inquantum a regulis diuinae legis omnes aliae leges deriuantur, & per ipsas mensurantur vt ap-
probentur vel reprobentur. Homo igitur fidelis maxime cui credibilia huius scientiae facta sunt intelli-
gibilia, iam spiritualis existens, ex hac scientia omnia tam in speculandis quam in agendis habet iudica
re sufficienter ex hac scientia instructus: cum ipse in eis quae sunt huius scientiae, a nemine iudicandus
sit. Quia si pauci ad hanc perfectionem deueniunt non est defectus ex parte scientiae, sed nostra, vt dictum
est supra. & ideo dicit Apostolus. i. Col. ii. Aialis homo non percipit ea quae spiritus dei sunt & non potest in
telligere. Spiritualis autem iudicat omnia, & ipse a nemine iudicatur. vbi dicit Glos. super illud. Iudicat
omnia. Non quidem quae continet diuina sapientia, sed quae ad iustitiam & vitam sufficiunt. i. omnia iu
dicanda iudicat certa fide, nec solum est principalis super omnes cognitiuas speculatiuas & pra-
cticas: immo etiam super omnes operatiuas. Omnis enim ad regulam debet suum opus dirigere inquantum
subalternat etiam eas vt dictum est supra.

11
⁋ Ad primum in oppositum quod nulla scientia supponit ab ista, sed ista supponit ab
omnibus: dicendum quod aliquid supponitur in vna scientia vt per se notum, quid supponitur ab alia tamquam subiectum Ba56r
scientiae, vel principium probandi proprias conclusiones scientiae, aut tanquam adminiculans ad notificandum ea quae
per se considerantur in scientia: quod tamen neque est subiectum neque per se principium probandi proprias conclu
siones scientiae. Quando scientia vna supponit ab alia subiectum suum, vel principium aliquod probandi suas
proprias conclusiones: tunc illa scientia a qua tale supponitur, est scientia principalis. Hoc modo ista scientia
a nulla alia sumit aut supponit: sed magis omnes aliae scientiae ab ista vt iam dicetur. Quando vero
vna scientia supponit ab alia adminiculans solum ad declarandum illa quae pertinent ad suam scien-
tiam, tunc non oportet quin scientia quae tale quid supponit ab alia, sit scientia principalis. secundum quod me-
taphysica multa talia supponit a physica: & tamen metaphysica est scientia principalis ad physicam. Hoc
modo ista scientia supponit & sumit ab aliis scientiis quaecumque ab eis assumit ad vsum suum. Vel
potest dici secundum praedicta, quod scientia vna supponit aliquid & sumit ab alia: aut tanquam mendicans
a praedominante: aut tanquam vtens a subministrante. Primo modo accipere ab alio est contra naturam
scientiae principalis. Secundo modo non. & hoc modo theologia sumit ab aliis scientiis declarata, vt dictum
est supra. sicut & metaphysica sumit declarata a physica.

12 ⁋ Ad secundum, quod subiectum huius scien-
tiae est sub subiecto metaphysicae: non ergo haec est principalis ad illam: Dicendum ad hoc quod deum con
tingit considerare dupliciter. Vno modo secundum id quid est in se cognoscibile de ipso, non ex con
paratione ad creaturam. Alio modo secundum id quod cognoscibile est de eo in comparatione ad crea
turam. Vtroque modo consideratio de deo cadit sub hac scientia. Secundo modo solum sub scientiis phi
losophicis. Et ideo ista scientia primo considerat de deo rationes quae conueniunt ipsi absque omni re-
spectu ad creaturas: vt sunt maxime ea quae pertinent ad trinitatem personarum. Secundo vero con
siderat in eo rationes secundum quas procedunt creaturae in esse ab ipso. Tertio vero & vltimo con
siderat de ipsis creaturis: inquantum. scilicet manet in ipsis impressum diuini esse vestigium, & dimittit con
sideranda scientiis philosophicis entia creata secundum id quod sunt in se in natura & quiditate sua: si-
cut metaphysica considerat de vnoquoque, inquantum ens est simpliciter, & dimittit scientiis parti
cularibus considerare diuersa entia particularia inquantum sunt entia talia mobilia vel immobilia &
huiusmodi. Scientiae vero aliae primo considerant de creaturis: vltimo vero de deo inquantum relucet
cognitio eius ex creaturis scilicet inquantum ex creaturis cognoscitur esse principium earum secundum po-
tentiam in producendo, secundum sapientiam in disponendo, secundum bonitatem in ordinando.
Et quia isto modo considerandi deum vt scilicet consideratur in scientiis philosophicis, non est deus id
quod primo mens in rebus concipit (dico conceptione discretiua discernendo ipsum ab aliis. conce
ptione enim absoluta est id quod etiam in naturali notitia mens primo concipit, vt infra ostendetur)
immo primus conceptus discretiuus naturalis cognitionis ex creaturis est ratio entis simpliciter
sub quo concipit secundario rationem entis principiati & principiantis. considerando enim id quod
est creatum: quia mobile & transmutabile est, non potest habere esse a se: sed necessario recipit ip-
sum ab ente aliquo immutabili: Sub consideratione entis simpliciter Philosophus deuenit in co-
gnitionem dei non secundum id quod est in se absolutum a creaturis, sed secundum quod est crea
turarum principium: & secundum illa quae concurrunt ad rationem principiandi in actu creatu-
ras, quae ratio non manifestatur naturali cognitioni intellectus nisi ex productione creaturae, si-
cut neque esse deum. Hoc ergo modo cognoscendi deum deus cadit sub subiecto metaphysicae quod est
ens simpliciter, eo quod intentio entis simpliciter prior est nobis quam intentio principii: quia vt dicit Aui
cen. primo metaphysicae suae, ens absolute non est principium: sed accidit ei esse principium alterius
vt creaturae. Est enim deo quasi accidens quod sit creaturae principium. accidit enim enti simpliciter
habere principium essendi: quia non omne ens est huiusmodi. Deus enim non habet essendi prin-
cipium. Quia vero modus considerandi deum inquantum scilicet cadit vt subiectum in considera-
tione huius scientiae, scilicet quo ad cognitionem de eo secundum se non ex creaturis habitam: ne
quod natam haberi ex creaturis: quae est infallibilis ratio acquirendi etiam notitiam illam quae nata
est haberi de ipso ex ipsis creaturis: & etiam eius quae nata est haberi de ipsis creaturis: lsto modo
cognoscendi deum, deus nequaquam cadit sub ente simpliciter quod est subiectum metaphysicae. Immo
praeterit totam rationem & communitatem illius entis. illud enim ens nihil continet nisi quod est principi
um vel principiatum inquantum huiusmodi: & ideo licet continet omne creatum secundum o-
mnem rationem quiditatis & essentiae creaturae, deum tamen non continet vt in se aliquid est: sed
solum inquantum principium quoddam est, quod cognitum est de ipso a posteriori in scientia philo-
sophica & a priori in scientia ista. Et inquantum cognitum a posteriori naturali cognitione ex crea
turis, cadit intentio principii sub intentione entis simpliciter. Inquantum vero cognitum a prio-
ri cognitione supernaturali non cadit intentio principii in deo sub ratione entis simpliciter: quod con Ba56v
mune est creatori & creaturae: quia est posterioris naturae. Sicut & posterioris naturae est ipsa crea-
tura: quae est pars quaedam a qua abstrahitur intentio entis simpliciter. Et hoc modo deus est id
quod prius per intellectum supernaturaliter concipitur, quam intentio entis simpliciter: & ipse deus, vt in
fra videbitur, est vera ratio concipiendi tale ens simpliciter. Et sic patet suppositum supra, quomodo ista
scientia ratione sui subiecti vniuersalis habet dici super omnem scientiam philosophicam & metaphy
sicam.

13 ⁋ Ad tertium quod ista scientia supponit suum subiectum scilicet deum esse a metaphysica: quia hoc
ibi probatur: Dicendum secundum iam dicta, quod deum esse inquantum habet rationem causae, vt a
quo iam aliquid est causatum in effectu, hoc modo probatur deum esse in metaphysica: & secun-
dum istam rationem cadit deus sub scientia philosophica sicut pars subiecti: & secundum istam
rationem praecisam non cadit vt subiectum sub ista scientia. Deum autem esse cognoscitur secundum id quod
est in se: & secundum rationem qua est causatiuum omnium, etiam antequam creaturam produxerit.
hoc modo cadit vt subiectum in hac scientia: & hoc modo non potest probari esse ex scientia philoso
phica: quia nec sic omnino cognoscibilis est ex scientia philosophica. Et ideo haec scientia non sumit
aut supponit subiectum suum a prima philosophia: sed magis a diuina auctoritate: qua dicitur
Deutero. vi. Audi Israel: dominus deus tuus, deus vnus est. Immo vt aliquid amplius dicamus
prima philosophia & omnis philosophica scientia potius suum subiectum sumit & supponit ab ista scien
tia. Ista enim scientia vt dictum est considerat de deo secundum id quid est in se: & vt omnium est
causatiuum etiam antequam fierent. considerat etiam omnia causata ab ipso inquantum in se habent es-
figiem quandam diuini esse. Aliae vero scientiae considerant res causatas a deo secundum quidita
tes & essentias earum, in quibus effigies diuini esse fundatur: & ipsum deum inquantum actu
est causa illorum. Et ideo sicut a metaphysica omnes aliae scientiae philosophicae sumunt & suppo-
nunt sua subiecta: quia ipsa considerat vt subiectum suum ens simpliciter secundum commu-
nem rationem entis: quaelibet autem alia scientia considerat aliquod particulare ens secundum ali
quam particularem rationem entis: sub ratione entis simpliciter contentam, vt dicitur quarto me-
taphysicae: consimiliter quia ista scientia considerat vt subiectum suum deum ipsum secundum se:
& omnia alia inquantum habent in se diuini esse effigiem, ex qua habent rationem entis quod sunt
quiditas & natura alicuius praedicamenti, vt infra dicetur: quae omnis scientia philosophica considerat
secundum suas quiditates naturas & essentias, quae sunt sicut particularis ratio in ipsis sub ratio-
ne diuini esse in ipsis, omnis alia scientia competenter dicenda est sumere & supponere subiectum
suum ab ista: & sic omnino contrario modo se habet res quam supponatur in argumento.

14 ⁋ Ad quar-
tum: quod prima philosophia est potior scientiarum: Dicendum quod verum est inter scientias philo-
sophicas ad quas Philosophus in dicto suo respectum habuit: non autem respectu huiuis, ad quam
non aduertit: aut ad illam suam scientiam, si verum dixit, comparari non intendit: quia ista potior est omni-
bus scientiis philosophicis vt in praedeterminatis patuit, & in sequenti quaestione patebit.

15 ⁋ Ad qun
tum quod ista scientia non potest esse iudex & regula aliarum: & ideo non est principalis: Dicendum
secundum praedicta, quod in veritate ista scientia iudex est aliarum & regula. Et quod assumitur in ar-
gumento: quod per ea quae sunt fidei iudicari non possunt illa quae sunt aliarum scientiarum neque re-
gulari: quia alio modo cognoscuntur haec & illa: Dicendum quod hoc non impedit: quoniam scientia superior
principalis non iudicat neque probat ea quae negantur in scientia inferiori, nisi secundum suum modum non se
cundum modum scientiae inferioris: sicut primus Philosophus in prima philosophia reprobat er-
rorem dicentem quod ens est vnum per diuisionem vnius & entis, quae pertinent ad considerationem
metaphysici non naturalis.

16 ⁋ Ad sextum: quod huius scientiae non est noscere illa quae sunt alia-
rum scientiarum: quare neque iudicare: Dicendum ad hoc: quod sicut dupliciter est iudicare aliquid esse
rectum: vno modo ex natura propria recti in se considerata, prospiciendo an medium exeat ab ex
tremis: Alio modo ex applicatione ad regulam rectam, de qua non dubitatur quod recta sit: Primum dif
ficile multum est: & solum artificis in scientia speciali: Secundum vero facile & cuiuslibet qui va-
let aspicere regulam: Consimiliter iudicium quo ad veritatem & falsitatem eorum quae tangun-
tur in scientia, dupliciter fit, quia veritas & falsitas eorum quae tanguntur in scientia: aut redun-
dant in prima principia scientiae superioris vt appareant illis conuenire vel contrariari: aut non
Si primo modo, tunc scientia superior principalis habet iudicare quasi per regulam rectam pri-
morum principiorum de eis quae tractantur in scientia inferiori, vera approbando tanquam suis princi
cipiis conuenientia, & falsa reprobando tanquam suis principiis repugnantia. Si secundo modo:
tunc scientia propria solum habet iudicare quae vera & quae falsa tanguntur in ea ex propria na- Ba57r
tura reii. verbi gratia, Errorem qui dicit in naturali philosophia quod ens est vnum & immobile: quia destruit sub
iectum scientiae naturalis: quae supponit plura entia esse & mobilia: & ita redundat in primam philo-
sophiam: a qua sumit hoc principium: non habet scientia naturalis iudicare: neque reprobare, sed pri-
ma philosophia. Est enim error in ipsis principiis. Errorem vero qui dicit, quod in corporalibus moto vno
mouentur omnia: non habet metaphysicus reprobare: quia non ponit inconueniens apparenter redun
dans in sua principia: sed solum istum habet iudicare & improbare ex propriis principiis suis natu-
ralis philosophia. Est enim error post principia scientiae naturalis. Dicendum igitur ad propositum, quod
ista scientia habet iudicare quasi ad regulam articulorum fidei vel primorum, vel posteriorum appli-
cando quid verum & quid falsum in qualibet scientia, inquantum redundat in principia sua talia:
dicendo esse verum quicquid eis conuenit, & falsum quicquid eis contrariatur: & approbare quae
vera sunt: & reprobare falsa quantum possibile est ex suis principiis talibus. licet capere talem pro-
bationem non posset animalis homo: solum innitens naturali rationi. Quid autem sit verum &
quid falsum in aliis scientiis, si tamen non redundat in articulos fidei per conuenientiam aut repu
gnantiam, non habet ista scientia iudicare omnino, neque quo ad hoc alias scientias regulare: quia non
est eius propria cuiuslibet scientiae considerare. Siue enim quis dicat in geometria quod anguli trian
guli sunt aequales duobus rectis, siue quod tribus: nihil ad articulos fidei. & ideo circa iudicium talium
esse sollicitum, nihil pertinet aditheologum: sicut etiam neque ad metaphysicum, quia non redundat hoc
apparenter in contrarietatem principiorum metaphysicae. Nihiloeminus tamen est scientia principa-
lis ad omnes philosophicas. Similiter ergo & theologia scientia est principalis & iudex respectu aliarum:
licet de propriis scientiarum conclusionibus nihil considerat: nisi inquantum in sua principia redun-
dant, vt dictum est.