Quaestio 5

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e654

Sources:

Ba: Badius1520a

B53r

1
CIrca quintum arguitur quod scientia theologiae subalternetur alicui alii scientiae. Pri-
mo sic. Scientia illa quae habet principia ignota de quibus dicit solum quia est.
debet habere scientiam superiorem in qua notificantur quae dicit de eis propter quid. ali
ter videretur vt scientia quia: quia ex simpliciter ignotis procederet: & ita non esset vere
scientia: quia non est scientia nisi ex notis. primo poster. Scientia illa non est nisi
subalternans istam: quia secundum quod dicit Philosophus primo poster. propter
quid & quia non differunt per aliam & aliam scientiam nisi quod vna sit sub altera.
ergo &c.

2 ⁋ Secundo quod subalternetur metaphysicae arguitur sic. Si subiectum est sub subiecto: & scien
tia sub scientia. Subiectum theologiae quod deus est, est sub subiecto metaphysicae quod est ens simpliciter
ergo & theologia est sub metaphysica: non vt aliqua particularium: quia est de primo ente de quo
etiam considerat metaphysica: quae non considerat de subiecto alicuius scientiae particularis. ergo
&c.

3 ⁋ Tertio sic. videtur quod subalternetur cuilibet alteri, sic. Scientia quae dicit quia de eo quod sumit, Ba53v
ab altera quae de illo dicit propter quid, subalternatur illi. Scientia ista est huiusmodi respectu cuiuslibet
alterius: quia sumit in vsum suum, propria omnium scientiarum quae supponit ab illis a quibus probantur, vt in-
fra videbitur. ergo &c.

4 ⁋ Contrarium arguitur primo sic. illa scientia quae superior & dignior est respectu o-
mnium aliarum, & cui aliae sunt administratiuae, nulli potest esse subalternata: quia scientia subal-
ternata inferior est regulata a subalternanteriorum Ista scientia sic se habet respectu cuiuslibet alterius scientiae
a vt infra videbitur. ergo &c.

5 ⁋ Secundo sic. scientia subalternans semper dicit propter quid eius cuius scientia
subalternata dicit quia, vt dictum est: sed nulla alia scientia potest dicere propter quid de articulis fidei,
de quibus ista scientia dicit quia: quia sunt supra naturalem rationem, ad quae nulla scientia potest attingere vt
infra videbitur. ergo &c.

6
⁋ Ad hoc plana est responsio dicendo quo ad omnes scientias humanas, philosophi-
cas scilicet quod ista nulli earum subalternetur, cum ipsa omnes sibi subalternet vt praedeterminatum est: & cum sit
principalis super omnes vt infra dicetur, & semper scientia subalternans aliquam principalitatem habet super
subalternatam, vt patet in omnibus modis subalternationis. Discurrendo etiam per singulos modos subalterna
tionis, patet quod impossibile est istam scientiam alicui subalternari. Non primo modo neque secundo: quia
in illis scientia subalternans nouit propter quid & causam, de quo subalternata solum nouit quia. Nunc
autem vt argutum est, impossibile est vt humana scientia philosophica. scilicet agnoscat causam, & dicat propter
quid eorum quae sunt fidei, de quibus haec scientia dicit quia: quia excedunt naturalem rationem.

7 ⁋ Specia-
liter autem patet quod non subalternatur alicui earum in secundo modo subalternationis, quia ibi subalter
natur scientiae cognitiuae scientia operatiua, quae minime est speculatiua aut sapientia. Ista autem scientia ma
xime sapientia est, vt praedeterminatum est, & omnino speculatiua, vtinfra determinabitur.

8 ⁋ Specialiter etiam pa
tet quod aliis non subalternatur tertio vel quarto modo, quia non habet subiectum determinabile quod requiritur in
illis modis, neque principia sua quibus vtitur habet probata in aliqua aliarum scientiarum: quod requirunt illi
duo modi. Et licet haec scientia nulli scientiae humanae philosophicae subalternetur: aliqui tamen volunt quod
subalternetur scientiae suphumanae scilicet diuinae vel angelicae. Cuius rationem assignant assumptam in argumen
to quodam: quoniam cuiuslibet scientiae principia debent esse per se nota. Hoc enim quantum est de se est de
ratione principiorum, quod si non in vna scientia, saltem oportet quod sint per se nota in alia. Aliter enim non
essent principia, quia non essent nota omnino. Eadem enim videtur esse distinctio notitiae principiorum ex
parte scientiarum, & ex parte scientium.

9 ⁋ Ex parte autem scientium vt vult Boethius , oportet quod id quod est
principium, sit per notum, vel omnibus vel doctioribus saltem. quod si neutro modo esset per se notum non esset
principium omnino. quod maxime patet ex hoc, quia etiam illud quod est principium doctioribus venit
ex illo quod est notum omnibus. Si ergo principia theologiae quae non sunt nota in ipsa non essent nota
in alia scientia, nullo modo essent nota: sed scientia non est scientia nisi quia procedit ex principiis no-
tis: Theologia igitur quae ex solis talibus procedit, aut non erit scientia, aut sua principia quae non
sunt nota in ipsa, erunt nota in alia superiori. Sed concessum est supra quod theologia est scientia, ergo vt
videtur oportet nos cum eis concedere quod principia theologiae sunt per se nota in aliqua superiori scien-
tia. Tali autem scientiae in qua principia alterius sunt per se nota, subalternatur scientia quae supponit sua
principia ab alia esse nota: igitur vt videtur oportet concedere quod theologia subalternetur scientiae superiori
scilicet diuinae vel angelicae. Ista positio ex simplicitate & ignorantia naturae subalternationis venit.
In subalternatione enim vt dictum est supra, hoc est per se & essentiale, quod scientia subalternans dicat pro
pter quid de quo subalternata dicit quia. Nunc autem principia theologiae cum sint de omnino & simplici
ter primis, propter quid sciri non possunt in quacumque scientia: quia cognitio propter quid semper est per
prius & notius. licet ergo principia theologiae sciantur clarius in scientia superiori, propter quid tamen
non plus sciuntur in illa scientia quam in ista: Immo multo minus, quia scientia dei & beatorum discursiua
non est a primo in postremum per medium sicut est nostra, vt alias forte videbitur. Non est autem scientia
propter quid nisi per medium discursus. Notum ergo & non notum non faciunt distinctionem scientiae a scien-
tia, vt subalternantis a subalternata, sed quod id quid solum notum est quia est, in vna scientia, notum est propter quid in
alia. Sed illud dictum eorum de comparatione notitiae principiorum in hac scientia & in illa superio-
ri bene facit quod vna scientia sit principalis super aliam & regula illius. Est enim diuina & bea-
torum maxime sapientia & regula prima omnium humanarum scientiarum. Absolute igitur dicendum quod
theologia nulli scientiae subalternatur neque diuinae neque humanae, licet scientia diuina principalis sit su-
per eam. Alia enim est ratio quare vna scientia dicitur subalternare alteram, de qua habitum est supra. Alia vero
est ratio quare vna scientia dicitur esse principalis respectu alterius, de qua videbitur infra. Concedendae ergo
sunt rationes probantes quod theologia nulli scientiae subalternatur, quae tamen probant solum quod nulli scientiae humanae.

10
⁋ Ad primum in oppositum quod theologia habet principia ignota, dicendum quod li Ba54r
cet hoc verum sit: non tamen oportet quod subalternetur scientiae, in qua sunt nota, nisi essent nota in
illa scientia notitia propter quid & per medium: quod non est verum. Immo cognoscuntur in illa simplici
apprehensione sine omni discursu, vt dictum est. Si vero illud appelletur subalternatio quando vna
scientia habet claram & apertam notitiam principiorum, cuius auctoritate altera scientia recipit ea-
dem principia tanquam obscura & nota solummodo per fidem, scientiae diuinae vel beatorum ista scien
tia subalternatur. Sed postquam notum fuerit de rebus, & intelligamus quid dicere velimus, disputa-
tionem de nominibus particularibus relinquamus: & videat qui hoc poterit, vtrum naturae suba
alternationis iuxta determinationem Philosophi congruat.

11 ⁋ Ad secundum quod subiectum theologiae est
sub subiecto metaphysicae: ergo ei subalternatur: Dicendum duplicite. Primo quod falsum est: licet enim deus sit per
subiecti metaphysicae inquantu cognoscibilis est in scientia philosophica ex puris naturalibus: inquantum tamen est co
gnoscibilis per fidem & intelligentiam supernaturalem tamquam subiectum in hac scientia: non continetur sub subiecto
metaphysicae: sed in ratione cognoscendi praecedit eius subiectum illud, & seipsum vt pars est illius sub
iecti, vt infra videbitur. Vel aliter dicendum: quod licet subiectum huius scientiae sit sub subiecto illius scien
tiae: non tamen oportet quod illa subalternet istam. Non enim requiritur ad subalternationem quod subiectum
sit sub subiecto. In duobus enim, primis modis subalternationis, non est subiectum subalternatae sub
subiecto subalternantis, vt patet. Neque sequitur econverso, quod si subiectum sit sub subiecto, quod scientia scien
tiam subalternet. sub subiecto enim libri Phyiciae, quod est corpus mobile simpliciter considerandum secun
dum generalia principia & passiones motus & mobilis, est subiectum libri cae. & mundo, quod est corpus
mobile ad situm: & tamen scientia Physicae. non subalternat sibi scientiam cael. & mundo. Vnde metaphysi
ca quamuis sub subiecto eius sint subiecta omnium particularium scientiarum, vt dicitur. iiii. metaphy
sicae, nullam tamen scientiarum particularium sibi subalternat: quia propria principia aliarum scien
tiarum nullo modo habet probare: neque cognoscere nisi in vniuersali. aliter enim non essent illae scientia
aliae ab ipsa, neque etiam habet defendere principia propria scientiarum contra negantes ipsa, nisi
quatenus redundat falsitas contra illa in sua principia propria, vt infra dicetur. Vnde quod defendit alia
rum scientiarum principia, hoc non est quia subalternet eas aliquo modo: sed quia est scientia vni-
uersalis super eas: & illud conuenit ei quia considerat id quod est primum & optimum in genere entis
vt dictum est supra. Et ex hoc etiam sic principalis est super omnes alias, quod aliae omnes famulentur
ei & subministrent: sed hoc nihil ad subalternationem. Subministratio enim & famulatus omnino aliud
est a subalternatione: & est fatuum dicere quod subministratio sit aliquis modus subalternationis. hoc enim
nullus dicit nisi ignorans Philosophi determinationem circa scientiarum subalternationem. Submini
stratio enim est ex hoc quod scientia inferior parat aliquid in vsum superioris, vt dictum est supra. Subal
ternatio autem est ex hoc magis quod scientia subalternata mendicat aliquid a superiori: & deficit
circa proprium cognoscibile ibi aliquid non cognoscendo quod cognitum est a scientia superiori, vt dictum
est.

12 ⁋ Ad tertium quod theologia sumit ab aliis scientiis: & dicit quia, de quibus ipsae dicunt propter quid: Dicendum ac
hoc, quod licet consideratio quia & propter quid distinguunt, vt dictum est, scientiam subalternantem & subalternatam:
non tamen semper scientia dicens quia de aliquo principio quid sumit ab alia, subalternatur illi a quae sumit, quae de eodem
dicit propter quid. Sed tres conditiones cum hoc requiruntur. Prima quod illud tanquam principium descendat in totam
scientiam quae sumit illud ab alia. Secunda quod ipsa assumat illud mendicando propter suam indigen
tiam: non autem principando propter suum vsum. Tertia quod illud assumat quia subiectum scientiae a quo
assumit accipit tanquam principale suae considerationis. Principia enim arithmeticae cadunt in totam mu-
sicam: quae musica mendicat quia non habet alia sibi propria: & super numerum qui est subiectum
arithmeticae, cadit sua principalis consideratio vt dictum est. Et similiter est de principiis altimetriae respectu
perspectiuae, vt patet ex praedeterminatis. Propter defectum primi membri Medicina non subalternatur
geometriae: licet geometria de aliquo dicit propter quid de quo medicina dicit quia: neque physi-
ca similiter perspectiuae: & hoc ideo, quia illud principium de quo dicit propter quid geometria
& medicina quia, non cadit in totam scientiam medicinae: sed est circa aliquam conclusionem eius
tantum. Similiter est de perspectiua respectu physicae. ita quod Aristoteles remouet ab istis subalternatio-
nem: cum dicit in primo Posterio. de iride. lpsum quia Physici est scire: sed propter quid est spe
culatiui. Multae autem & non subinuicem scientiarum se habent sic, vt medicina ad geometriam. quod enim
vulnera circularia sanantur tardius medici est scire quia: propter quid autem geometrae. Propter
defectum secundi membri theologia non subalternatur alicui scientiae a qua sumit id de quo dicit
quia, & alia propter quid: quia non assumit mendicando tanquam principia suae scientiae & regulas suae
conditionis. Immo habet principia propria superiora principiis omnium aliarum scientiarum. Suba
alternata autem scientia mendicando principia sua accipit a supiori scientia: quia nulla habet pro
pria. Sed theologia assumit ab omnibus scientiis eis principando & in vsum suum ad declarandum ea Ba54v
quae ex suis principiis propriis propter eorum elongationem a nobis, manifesta esse non possunt, ni
si adminiculo nobis cognitorum ex sensibilibus & probatis & manifestatis in aliis scientiis: & sic ordinat
& regulat ea quae sunt aliarum scientiarum in finem eorum vltimum, quod ipsaemet facere non possunt. Sicut
scientia militaris accipit instrumenta sua ab aliis artibus sibi subiectis, quibus vtitur dirigendo eas in
debitos fines, vt inferius amplius declarabitur. Propter defectum tertii membri geometria non subalterna
tur arithmeticae, licet principia declarata in arithmetica descendunt in totam geometriam, & ita geome
tra dicit quia de quo arithmeticus dicit propter quid: quia licet ratio numeri qui est subiectum ari
thmeticae descendit in magnitudinem, de numero tamen vt est numerus non est speculatio principalis geome-
triae: sed de magnitudine vt est magnitudo. Vnde dicit Philosophus primo Poste. Tria sunt in de-
modostrationibus. Vnum quod demonstratur: conclusio autem hoc. Vnum autem dignitates, ex quibus est demonstratio.
Tertio autem genus subiectum, cuius sunt passiones. ex quibus igitur demonstratio sit contigit eadem esse. Quorum
genus est alterum, non est arithmeticam demonstrationem convenire in magnitudinibus accidentia: nisi ma
gnitudines numeri sunt. Et sic connexae scientiae sunt, & quodammodo eadem scientia arithmetica
& geometria: non tamen sicut subalternans & subalternata, propter causam dictam. Si enim nullo modo es-
sent eadem numquam descenderent principia demonstrationis arithmeticae in geometriam. Semper enim scientiae
sunt aliquo modo eadem scientia, quarum vna dicit quia, & alia propter quid. propter quod dicit Philoso-
phus ibidem. Aut simpliciter necesse est idem esse genus, aut sic, si debet demonstratio descendere
Aliter autem impossibile esse manifestum est. ex eodem enim genere necesse est vltima esse & media.
Dicit autem simpliciter, propter subalternantes & subalternatas, quae sunt in omnibus modis suis quasi eadem
scientia, vt patet inspicienti. Dicit autem sic, propter scientias quae se habent adinuicem secundum ordinem
quendam & connexionem, licet vna non sit alteri subalternata, sicut arithmetica & geometria.