Quaestio 4

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e643

Sources:

Ba: Badius1520a

B51v

1
CIrca quartum arguitur quod theologia nullam scientiam subalternat, primo sic.
Scientia subalternata vtitur principiis declaratis in scientia subalternante, vt mu
sica declaratis in arithmetica. nulla autem alia scientia vtitur principiis declaratis in hac
scientia, vt supra dictum est. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. hoc est generale in scientia
subalternante & subalternata, quod subalternans dicit propter quid de illis princi-
piis scientiae inferioris, de quibus ipsa dicit quia. secundum quod dicit Philosophus in primo Post.
Differt speculari quia & propter quid per aliam scientiam. huiusmodi autem sunt quaecumque sic se habent
adinuicem quod alterum sub altero est: vt speculatiua ad geometriam: & machinatiua ad stereometriam: Ba52r
& harmonica ad arithmeticam: & apparentia ad astrologiam. sed theologia non dicit propter quid
de principiis aliarum scientiarum: quia nec mentionem aliquam de eis facit. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic.
Scientia subalternata supponit sua principia tanquam declarata a subalternante. nulla alia scientia po-
test supponere declaratum a theologia: quia ea quae ipsa tractat sunt fidei, & supernaturaliter cogni-
ta, vt supra visum est: & amplius videbitur infra, talia non possunt supponi vt nota nisi lumine fidei
supernaturali: quo non innituntur aliae scientiae: sed solo lumine naturali. ergo &c.

4 ⁋ In contrarium l
est, quoniam illa scientia subalternat alias quae considerat ex priori per causam ea quae aliae scientiae con
siderant a posteriori per effectum, vt patet de scientia nauali & astrologia, vt infra videbitur. Theo
logia sic se habet respectu omnium aliarum: quia aliae scientiae omnem notitiam suam hauriunt ex
sensibus & sensibilibus. secundum quod dicit Philosophus in primo Poster. Deficiente sensu necesse est de
ficere scientiam secundum illum sensum. Theologia autem quantum est de se, principium omnis no
titiae suae sumit ex diuinis rationibus & oraculis, quae sunt causae primae omnium. secundum quod di-
cit Philosophus in primo metaphysicae. Deus causarum & omnium est principium. ergo &c.

5
⁋ Hic oportet videre primo quid sit subalternatio: & quot sint modi subalterna-
tionis: vt videre possimus si aliquis illorum conueniat huic scientiae respectu aliarum. Sciendum est igi-
tur quod subalternare est sub se alterum tenere: & subalternatio est vnius sub altero detentio. vnde no
men subalternationis vsitatur in scientiis quae quodam modo sunt circa idem: sed diuersis modis
considerandi id propter quod vna earum dicitur esse sub altera, vt subalternata sub subalternante: & per hoc conne
xionem & vicinitatem habent. Et sunt illi duo modi considerandi, quia, & propter quid. Et est modus considerandi pro
pter quid, quo aliquod cognoscitur per camm & a priori. Modus autem considerandi quia, est quo aliquid cognoscitur non per
causam a priori: sed aut solum supponitur cognitum esse ab alio per causam: aut concipitur eius
notitia a posteriori per effectum, vt consequenter patebit. Et est iste modus considerandi diuersus
idem per se & primo causans distinctionem penes subalternantem & subalternatam: & est ipsa identi-
tas eius quod consideratur causa connexionis earum & materiale principium illorum modorum con
siderandi. Nisi enim essent circa idem quia & propter quid, non esset subalternatio. Ipsa autem diuer
sitas modorum considerandi est causa distinctionis scientiarum: & formale principium distinguen
di subalternantem scientiam a subalternata, vt patet manifeste ex dictis Philosophi in secundo ar-
gumento: & magis patebit prosequendo.

6 ⁋ Et notantur quatuor modi subalternationis per qua-
tuor genera exemplorum quae ibi ponit: qui distiguuntur per hunc modum. Cum enim vt dictum est,
Scientia subalternans & subalternata sunt de eodem, solum differentes penes modum consideran-
di ide scilicet quia & propter quid, aut ergo ambae considerant idem absolutum: aut vna considerat absolu
tum: altera vero considerat idem aliqua determinatione contractum: & hoc non ratione determi
nationis principaliter: sed magis ratione determinati. Aliter enim essent omnino scientiae diuersae
non connexae: nec vna esset sub altera, vt dictum est supra. Si ergo considerant idem absolutum dif-
ferenti tamen modo secundum quia & propter quid, hoc contingit dupliciter: aut enim vna cognoscit per
rationem & per causam quod alia cognoscit per solum sensum & experientiam: aut vna cognoscit
per rationem & per causam modo cognitiuo, quod altera cognoscit solum ex sola consuetudine actio
nis modo operatiuo. Primo modo est primus modus subalternationis quo astrologia subalternat
sibi naualem scientiam, quam Philosophus in exemplis suis vocat apparentiam. Ambae enim idem con
siderant, videlicet stellarum coniunctionem in praesagium tempestatis aut tranquillitatis futurae.
quam coniunctionem cognoscit astrologus per rationem vt causam illius: & ita vt propter quid. Nauta
vero solum per sensum & experientiam vt signum eiusdem: & ita vt quia tantum. Secundo modo est secun
dus modus subalternationis, quo Stereometria quae est pars geometriae, considerans per rationem &
causam, & ita vt propter quid, modum constructionis aedificiorum ex corporibus solidis, subalternat
sibi scientiam machinatiuam, quam Philosophus in exemplis suis vocat imaginatiuam: quae considerat
idem per executionem operis ex consuetudine operandi: & ita vt quia solum. vnde se habent adin
uicem, sicut architectonica & manu operatiua: quarum differentiam in modo considerandi quia &
propter quid, secundum dictum modum determinat plane Philosophus in primo metaphysicae. Si vero
ambae scientiae subalternans & subalternata considerent idem differens penes absolutum & con-
tractum, modo etiam differenti secundum propter quid & quia, hoc contingit dupliciter, quia
illa determinatio aut est formalis conditio absoluti quod determinat: aut materialis. Primo modo est ter-
tius modus subalternationis: secundum quem illa pars geometriae quae dicitur Altimetria, considerans de linea simpliciter-r
quam Philosophus in suis exemplis appellat geometriam, subalternat sibi perspectiuam, quam Philosophus in suis exemplis vocat spe
culariuam: quae considerat de linea visuali siue radiosa: quae est dispoten formalis in linea quam considerat sub ratione Ba52v
qualinea est: considerando scilicet proportiones linearum demonstratas ab altimetra, tanquam suppositione ad
declarandum quomodo sub lineis diuersimode protensis a re visibili ad visum, videtur omne quod vi-
detur. Et ita quod considerat altimetra vt propter quid, considerat perspectiuus vt quia. Neo considerat per
spectiuus omnino de linea ratione qua est radiosa. Hoc enim respectu actus videndi considerat natu
ralis: considerando scilicet quomodo radiositas siue luminositas in linea existens immutat visum. Sed se-
cundo modo est quartus modus subalternationis. secundum quem arithmetica quae considerat de
numero simpliciter & absolute, subalternat sibi musicam, quam Philosophus in suis exemplis vocat har
monicam: quae considerat de numero sonoro: siue existente in sono: qui est materiale quid & subiectum
numeri: circa quem considerat musicus proportiones numerorum demonstratas ab arithmetico vt propter quid
quas ab eo supponit vt quia, ad declarandum consonantias sonorum. Est enim harmonia. i. consonan-
tia ratio numerorum in acuto & graui: sicut dicit Philosophus in princi. ii. poster. Vnde considerat nume
rum sonorum ratione qua numerus est non ratione soni. Solum enim in respectu ad auditum quem dele
ctat consonantia, considerat naturalis: considerando scilicet quomodo sonus habeat immutare auditum.
lsti proculdubio sunt. iiii. modi subalternationis, secundum determinationem Philosophi: nec sunt
plures nec pauciores: nec alii ab istis: qui distinguuntur inter se, quoniam primi duo modi lumuntur ex
parte modi considerandi: quod idem absolutum diuersimode considerant via rationis & experientia.
vt in primo modo: aut via rationis & consuetudinalis operis, vt in secundo modo. Duo vero alii mo
di sumuntur ex parte rei consideratae: quod idem considerant sub alia & alia determinatione, vel forma
li, vt in tertio modo: vel materiali, vt in quarto modo: sicut visum est.

7
⁋ His expositis videndum est an aliquo istorum modorum theologia aliis scientiis
connexa est. Cum igitur vt dictum est in primo modo subalternationis, Scientia quae dicit propter quid
per rationem subalternat sibi illam quae dicit de eodem quia tantum per experientiam, vt astrologia na
ualem: Sacra autem scriptura dicit propter quid per causam & rationem, de quibus aliae scientiae di
cunt solum quia per experientiam: Idcirco absolute dicendum quod primo modo subalternationis theo
logia omnes alias scientias sibi subalternat.

8 ⁋ Ad cuius intellectum sciendum: quod secundum dicta su-
perius Philosophis in eis quae ad creaturas pertinent solummodo, causas proximas colligatas naturaliter suis es-
fectibus principaliter considerant: quas supponunt dicentes solum de illis quia sunt: non autem ad
primum omnium principium voluntarium ab omnibus separatum attendunt: quae est causa pro
pter quid aliorum omnium: quam considerat ista scientia, causalitatem omnium quae fiunt deo ascribendo etiam
super ea quae sunt prima & propria principia in singulis aliis supposita. Propter quod dicitur laco. iiii. Dicitis ho
die aut cras ibimus in ciuitatem illam: & faciemus ibi annum & mercabimur & lucrum faciemus: qui
ignoratis quid fiet vobis in crastino pro eo vt dicatis si dominus voluerit. Vbi dicit Glos. Stultitiam
vocat quia suae potestatis aestimant vbi annum faciant: & in his omnibus superni iudicis examen ad
mentem reuocare contemnunt. Vnde & loseph venditionem & proscriptionem suam in aegypto non
attribuit maligno fratrum suorum consilio: sed potius diuinae voluntati, tanquam causae primae, quae pra-
uas eorum voluntates ordinauit in bonum: cum dixit fratribus suis. Gen. xlv. Non vestro consilio:
sed dei voluntate huc missus sum. & cap vlt. Vos cogitastis de me malum & dominus conuertit il-
lud in bonum: vt exaltaret me.

9 ⁋ Ad modum igitur quo astrologia subalternat sibi scientiam na-
ualem: quia de principio eodem dicit propter quid per causam, de quo nauta solum dicit quia per ex-
perientiam: theologia subalternat sibi omnes alias scientias: quia illa prima quae sapiens mundi super
ponit ex experientia: qua sciuntur prima principia primo metaphysicae & secundo poster. vt per se no-
ta: Theologus dicit habere essendi causam voluntatem diuinam. vnde nec est certum iudicium ex
causis proximis quas nouerunt, quousque recurratur ad primam causam quam attendunt theologi: vt
patet ex dictis supra de morte & vita Ezechiae, & morbo quem ex ope misericordiae incurrit vir iustus.
Et ideo dicit Augustinus iii. de triniitate. Nihil sit quod non de interiori aula summi imperatoris aut mandatur
aut permittitur in istius totius creaturae immensa quadam republica. Hoc ergo modo theologia sub
alternat sibi omnes scientiat rerum causas & principia considerantes: & hoc quo ad scientias specu-
latiuas. Consimiliter & in eodem modo subalternandi subalternat sibi omnes scientias practicas. In
talibus enim ipsum propter quid sumitur a fine, respectu cuius a quolibet alio fine sub ipso sumitur
ipsum quia. Quaecumque igitur scientia finem vltimum operandorum attingit, secundum quem totum
opus debet regulari, subalternare sibi debet omnes alias scientias quae attendunt finem inferiorem
non cognoscendo rationem finis vltimi. Nunc autem ita est quod finis vltimus omnis scientiae opeati-
uae est deus inquantum est bonum supernaturale creaturae rationalis: quem sola inter scientias huma-
nas theologia attingit, dicens propter illum omnia debere operari. Theologia ergo primo modo suba Ba53r
alternationis non solum omnes scientias speculatiuas, sed etiam omnes scientias operatiuas sibi sub-
alternat, dirigens omnes tam speculatiuas quam practicas, illas in cognitione veri, istas autem in opea-
tione boni: & per hoc vt in sequentibus determinabitur, ista scientia est principalis super omnes alias
scientias & speculatiuas & actiuas. Similiter de secundo modo subalternationis sciendum: quod cum
illo modo scientia quae dicit propter quid modo cognitiuo subalternat sibi illam quae de eodem di-
cit quia, modo operatiuo, vt stereometria machinatiuam: quia operatiua modum operandi ex fine non co
gnoscit, sed solum ex operandi consuetudine. Hoc modo theologia omnes scientias manu operati
uas maxime circa diuinum cultum subalternat, regulam & modum operandi ad regulam iustitiae
eis determinans. Tertio vero & quarto modo subalternationis clarum est quod nullam aliarum scien
tiarum sibi subalternat: quia nulla earum subiectum suum cum determinatione sibi extranea con-
siderat: qualis additio est in illis modis subalternationis, vt dictum est supra. Deus enim nullo mo
do determinari potest, vt infra dicetur.

10
⁋ Ad primum in oppositum: quod nulla aliatum scientiarum vtitur principiis detei
minatis in hac scientia: Dicendum quod non est verum, secundum quod quidam credunt: quod hoc est ge-
nerale in omni subalternatione, quod scientia subalternata vtitur determinatis in subalternante. hoc
enim solum habet veritatem in tertio & quarto modo subalternationis: non autem in primo &
secundo. Perspectiua enim vtitur demonstratis in geometria: & musica demonstratis in arithmetica
sed naualis non demonstrato in astrologia vtitur, quia demonstratum est in illa (non enim nouit nauta
ex tali coniunctione stellarum sequi tempestatem aut tranquillitatem: quia hoc supponit ipse esse pro
batum ab astrologo) sed quia hoc experientia multiplici collegit. Similiter machinatiua nullo mo-
do capit principia stereometriae: sed solummodo modum operandi ex consuetudine operandi tenet. dicit
enim Philosophus. i. metaphysicae: quod manu artifices quae faciunt incognita faciunt, velut ignis con-
burit: sed inanimata natura quadam faciunt: manu autem artifices per consuetudinem. Quia igitur
vt dictum est theologia non subalternat sibi alias scientias secundum tertium & quartum modum sub
alternationis: sed solum secundum primum & secundum: non oportet quod aliquibus principiis determi-
natis in theologia vtantur aliae scientiae: licet ex suis principiis nouerit camm vt propter quid, de quo aliae scien
tiae solum nouerunt quia, vt praedictum est.

11 ⁋ Per idem patet ad secundum: Dicendo quod non oportet quod scien
tia subalternans mentionem faciat aliquam de propriis principiis scientiae subalternatae: sed suffi-
cit quod consideret talia principia prima quae sufficiunt ad dicendum propter quid de propriis prin
cipiis aliarum scientiarum si eis applicentur. Et si illis applicentur in scientia subalternante, & pro
bentur per ea, hoc accidit ei: nec hoc requirit scientia subalternata. Siue enim probetur in astrologia quod talis
coniunctio stellarum est causa tempestatis futurae siue non, nihil ad nautam: quia ex propria experien
tia capit notitiam quam habet de hoc. Similiter machinatiua sola consuetudine operandi mo-
dum operandi nouit non apprehendendo rationes operandorum, vt dictum est. Vnde non oportet
quod scientia subalternata supponat a superiori aliquo modo causam illius de quo ipsa dicit quia. in pri
mo enim & secundo modo subalternationis inferior scientia nihil aduertit de causa aliqua quam nouit
superior, vt dictum est. Sed sufficit in illis duobus modis quod scientia superior tradat causam eorum
quae supponuntur & dicuntur in scientia inferiori. Et quia causam talem non aduertit scientia infe-
rior, non tangit aut aliquo modo supponit: sed solum supponit ex experientia vel ex consuetudine il
lud de quo scientia superior nouit causam. Ideo nihil refert ad subalternationem siue illam causam tra
dat scientia superior via naturalis rationis, siue via reuelationis: sicut tradit principia sua scientia
theologiae. Et per hoc ad Tertium obiectum.